Page images
PDF
EPUB

Societatem

204 Postero die, cum in colloquium iterato venere, coactus fuit a cæsare Borgia sibi assidere et caput tegere: sermonis initium cæsar

fecit: Nunc, inquit, si vacat, causas, cur hunc

Ordinem ingressus sis, qualisque is sit, mihi exponas volo. Equa, inquit Borgia, cæsar, postulas; faciam igitur, quod jubes, et vere, et fideliter. Ista, inquit cæsar, præfatione haud opus erat, veri te semper amantem reperi. Age, nec dubita, quin tua dicta apud me fidem sint inventura. Tum vero Borgia orationem bene longam tum pro se, tum pro Societate exorsus est, protraxitque, ut ait Alvarus lib. 4, cap. 16, § 3, ad horas fere tres, paucis tantummodo quæstionibus cæsare dicentem interdum interpellante. Præcipua orationis hujus capita infra Schottus num. 104 et seq. aliique Francisci biographi exponunt, quibus

addi etiam debet Sandovalius in Vita Caroli,

in S.Justi cœnobio commorantis, §§ 12 et tribus seqq., quam habuit ex autographo Martini de Angula, Prioris cœnobitarum S. Justi,qui eam jussu Joannæ, cæsaris filiæ, in litteras B misit.

egregie tuetur.

[ocr errors]

205 Colloquii hujus fructus fuit, ut sinistram de Societate suspicionem omnem, quam ipsi suggesserant malevolorum calumniæ,cæsar deponeret,atque in amorem verteret, testatus declaraturum Europæ universe, se Societatem et amare et magni facere. Sacchinus in Historia Societatis ad annum 1557, num. 115 refert, Carolum, cum obtrectatorum calumnias accurate refutantem Borgiam audisset, sensim contra delatores accensum, militari illo recalescente spiritu, fronte sibi manu repente percussa, exclamasse: Ergo

mihi ita mentiuntur? Sandovalius vero testatur, tres amplius horas imperatoris et P. Francisci colloquium tenuisse, eumque exitum habuisse, ut ei diceret cæsar, magna se animi voluptate, quæcumque disseruisset, audisse et vera credere, et quamvis ob ea, quæ de Societate audisset, hanc suspectam habuisset, modo veritatem, Societatisque virtutem Francisci testimonio se habere persuasam,ac deinceps illam divini obsequii, et Francisci, qui ex eaC dem esset, causa, favore ac benevolentia sua prosecuturum. Neque cæsar, quod verbis pollicitus fuit, reipsa præstare distulit: nam Franciscum non prius abs sese dimisit, quam ei nonnulla consilia peramanter suggessisset, quæ ad conservandam augendamque Societa tem plurimum factura censebat; abeunti vero ducentos aureos eleemosynæ vice numerari, dicique jussit, modicum quidem esse, quod daret, tantum tamen, si præsentium facultatum suarum ratio haberetur, quantum dedisset nemini, dum imperii habenas moderatus fuerat.

со

S XVI. S. Teresiæ spiritum approbat insigne prodigium, in ejus manibus per Christi cruci affixi imaginem factum: cæsaris nomine ad Catharinam, Lusitaniæ reginam, legatione fungitur. Defunctum oratione funebri laudat.

AUCTORE J. B.

collegiorum visitationi incubuit. Abulam ritum probat, E profectus, obvio sibi fortuito in via fratri laïco, quo vehebatur, jumentum cessit; pedibus ipse iter instituit, etsi non exiguum a poda- E gra pateretur incommodum. Cum in hospitalem S. Egidii domum, quam sociiid temporis incolebant, sero ingressus esset, cubitumque sese recepisset, inter acerbos mali dolores prorsus ea nocte obmutuit: hujus rei causam fratri, qui ipsi aderat, percunctanti respondit: Absit, ut de malo conquerar, quod tam cupide a Deo postulavi, habeoque beneficii loco: quod si questus gemitusque hujus mali dolores lenire utcumque videantur, certe patientiæ meritum minuunt. His aliisque, dum Abulæ moratus est (moratus est autem dies quindecim) virtutum exemplis non modo do

xacto apud cæsarem triduo, alacri animo s. Teresia spi

mesticis, sed civibus etiam suis in cathedrali templo concionibus prodesse pro viribus studuit. Utilis ejus opera in primis fuit S. Teresiæ, tum Abulæ versanti. Rapiebatur extra se seraphica illa virgo, at quo spiritu haud satis compertum habebat. Ex quo Societas illic sedem fixerat, miro erga ejus instituti homines ferebatur affectu. Haud gravate itaque piorum virorum, ut Borgiam, sanctimoniæ fama jam ubiquenotum, consultum iret, consilio paruit. F 207 Accessit,arcanorum suorum participem et amicitiam Borgiam fecit, magnumque ex ejus colloquio sibi conciliat. solamen accepit; quod quidem testatum fecit ipsamet S. Teresia Vitæ suæ cap. 24 ad hunc modum verbis Hispanis scribens: Venerat huc (Abulam) id temporis P. Franciscus, dux olim Gandiensis, qui, relictis omnibus, ingressus fuerat Societatem Jesu. Confessarii mei (Joannis de Padranos) et equitis supradicti (Francisci Salzedii) consilio factum est, ut me accederet ad hoc, ut ei loquerer, quemque orandi modum tenerem, exponerem Viro, cui, ut qui multum ejus causa reliquisset, majora, etiam in hac vita, Deum præstare noveram. Postquam me audivit, dixit mihi, spiritum Dei esse, cui resistere amplius, fas non crederet; recte hactenus sese habere omnia; orationem vero deinceps inciperem ab aliquo Passionis articulo; quod si porro mihi spiritum ad sese attolleret Dominus, non obluctarer; sed attolli, nulla in id data opera, paterer. Borgiæ responso consiliisque abs illo acceptis magnopere se recreatam sensit Teresia, ut verbis mox transcriptis ipsamet subjungit. Alia hujusmodi sanctæ illius virginis testimonia refert Ribera lib. 1, cap. 10 ejus

रे

AUCTORE J. B.

Crucifixi ima

confusionem

ris vicibus a

dil,

210 Abierant, ex quo cæsarem in S. Justi Cæsarem allecœnobio Franciscus convenerat,menses aliquot, cum Placentiam venit: brevi cæsar, quippe qui hinc non nisi septem leucis aberet, ejus adventum rescivit, voluitque, ut se iterato accederet; venientem pari amoris significatione excepit, de rebus ad animæ profectum pertinentibus consuluit, et politica quædam negotia exsequi jussit. Ferebatur Borgia omnem humanum erga liberos amorem exuisse: experiri cæsar voluit, an ex vero. Colloquebantur invicem cæsar, Franciscus, Alphonsus de Cardona, comes de Oropesa et rei maritimæ in Aragonia præfectus, cui lis erat cum Carolo, Gandiensium duce, Francisci filio. Multa, ait Francisco cæsar, de filio tuo mihi conquestus est hic comes. Tu vero quid censes, aut quid vis, ut hoc in negotio faciam? Ad hæc ille : Ego, a quo stet æquitas causæ, plane ignoro: id unum te, cæsar, impense oratum velim, ut omni, quo, salva æquitate, potes, favore comitem prosequaris, quo quidem nihil mihi gratius accidet. At ubi amor, inquit E cæsar, quem filiis ac familiæ debes ac natura ingenerat? Num fortasse virtus naturæ est adversaria? Suppetit Carolo, inquit Borgia, quod satis est: Alphonso autem honorum plus, quam opum. Cæcutit plerumque amor, quem in nostros natura ingenerat: hunc ego ex animo non detero, sed altero oculatiore quasi aureo freno moderor et emendo; quod Borgiæ responsum cæsar multa admiratione et laude excepit.

Vitæ et lib. 4, cap. 3. Auctor denique est Didacus Yepez § 3 Prologi in Vitam S. Teresiæ, Borgiam, ex quo cum ea agere cœpit, ingentibus sanctimoniam ejus semper extulisse laudibus ac perennem cum ea per litteras amicitiam coluisse. Nondum discesserat Abula, cum renuntiatum illi fuit, movisse arma adversus Philippum II Gallos: mox filiorum suorum aliquot Matrito Abulam evocavit, quos vix complexus, regis castra sequi jussit, si pro suis haberi vellent; simulque severe monuit, ne Martis et Christianæ religionis præcepta confunderent. Hæc Alvarus lib. 4, cap. 17, §§ I et 2; auditu horrendum est, quod § seq. narrat, ac fabulosum dixeris, nisi esset ex Processu Canonizationis S. Francisci depromptum. 208 Audierat Borgia, in civitate quadam go ad obdurati Hispaniæ primaria decumbere morti proximum virum quemdam, depravatis æque moribus, ac natalium splendore notissimum, neque adduci hactenus ullo pacto pótuisse, ut improbæ vitæ delicta Confessionis Sacramento B elueret. Pluribus haud opus stimulis fuit, ut in cubiculum se abderet Borgia, provolutusque in genua ante Redemptoris e cruce pendentis imaginem multis Deum precibus lacrymisque oraret, ut misero vellet esse propitius, qui peccatoris perniciem nollet. Dum interim intentis oculis imaginem contemplatur, ecce prodigium: erigi imaginis caput videt, ac hujusmodi ad se delabi vocem audit: Infirmum adi, cui et ego adero indutus medici specie, dum illi tu tempestivam de peccatis confessionem persuadebis. Dictum factum: hinc Franciscus verbis modo blandis, modo gravissimis miseri animum emollire satagit: illinc tacitis divinisque impulsibus ferreum pectus cœlestis Medicus quatit. Moveri ille primum quidem aliquantulum; sed mox ad ingenium pertinaciamque redire.

inter Borgia

209 Abeunte celesti Medico, perrexit Franmanus sangui- ciscus ægri mentem omni nisu ad frugem renem fundit. vocare; sed nihil apud ægrum ejus oratio valuit, qui ambabus manibus sibi aures obturabat. Moestus itaque domum rediit, precesque ante eamdem Christie cruce pendentis imaginem iterans, audire ex eadem meruit: "Ut "quantum te diligam, ac miseri illius salutem C "desiderem, intelligas, hanc mei imaginem in "manum sume, et ad ægri ædes revertere." Facit imperata Franciscus;peccatorum veniam ac æternam felicitatem ægro, si resipisceret, offert ejus, cujus manu tenebat imaginem,nomine: ille pertinaciter obmutescit, quin et mortuum simulat. O stupendam Dei clementiam! o pertinaciam quavis rupe duriorem! Profluit e quinque vulneribus, veluti e totidem fontibus,uberrimus sanguis; jamque illum non Borgia, sed in imagine sua sic hominem Christus alloquitur: "Vide, o miser, quanto rebelulis hæc anima mihi pretio steterit. Vide, quo "me tuæ salutis amor adduxerit, ut poeniten"tem te hisce excipiam brachiis et in gloriæ "beatitudine collocem." Ministro surdus, nec audiit Dominum; qui tantam contumaciam non amplius ferens, brachium dexterum refixit, haustumque e sinu sanguinem in obstinatum projecit, adjecta illa terribili voce: "Quoniam, qui pro te fluxit, sanguinem spernis, "infelicitati tibisit sempiternæ: qua prolata, infelix ille inter horrendas in Christum contumelias animam exhalavit.

211 Quarto, postquam cæsarem convenerat, Lusitania redie Septimancam discessit, quo se recipere li- ginam in obitu bentissime solebat: tristissimum illic nuncium gis solatur, accepit, Joannem III, Lusitaniæ regem, x1 Julii diem suum obiisse. Ingrati animi notam ratus est se non posse effugere, nisi Catharinæ regis viduæ, quod penes se esset, in tanto dolore solamen afferret: litteras itaque ad eam dedit pietatis et solatii plenas die ejusdem mensis vigesimo quarto. Exhibet illas Ribadineira lib. 2, cap. 16, et Alvarus Cienfuegos lib. 4, cap. 18, § 2: huc vero fere recidunt: subtractum quidem militanti ecclesiæ Joannem III, sed triumphanti insertum, quod in summi beneficii loco ponendum esset huic ipsam vices debitas non exsolu- F turam, nisi, quam ille fovisset ac sustentasset Ecclesiæ partem, suis similiter curis ac laboribus, dum scilicet ejus nepos Sebastianus adolesceret, fovendam sustentandamque susciperet. Confideret, beatæ immortalitatis coronam non defuturam iis, qui crucem Domini non modo generose gestassent ipsi, sed etiam tot gentibus intulissent: precari se denique Deum, ut ei et gratiam et gloriam cumulet.

triti sedes procurat.

212 Abierat jam quinquennium circiter, ex Clarissis Ganquo, ut supra dictum est num. 129, curante diensibus MaFrancisco, Discalceatarum Gandiensium colonia, duce Francisca de Jesu, Borgia amita, ad Casam reginæ profecta fuerat. At cum ruinam minaretur,quod illis eo loci Juliana Aragonia Friæ ducis uxor, jam defuncta, procuraverat, domicilium,apud Joannam, Caroli V filiam, quæ, defuncto Joanne Lusitaniæ principe marito suo, in Hispaniam redierat, effecit, ut inde virgines illæ Matritum evocarentur; jamque Vallisoletum, dum interim domum suam natalem in cænobium Joanna convertit,

[ocr errors]

A vertit, mense Septembri anni 1557, eodem

Borgia auctore, pervenerant, cum non diu post
ex hac vita Francisca de Jesu, ejus amita,
excessit die XXVIII Octobris ejusdem anni, ut
scribit Joannes Carrillo in ejus Vita cap. 6.
Hujus jacturam reparavit Joanna a Cruce,
prima Gandiensium Clarissarum Vallisoleto
Matritum translatarum abbatissa, Joannis
III, Gandiæ ducis, sed ex secundo conjugio
filia, et S. Francisci soror, cujus virtutes mo-
rumque sanctimoniam descripsit Joannes Car-
rillo pag. 147 et tribus seqq. Neque vero sola,
qua apud Joannam valebat, auctoritate sacris
hisce virginibus Franciscus profuit, sed salu-
taribus etiam monitis piisque colloquiis.Exinde
ad eas libenter ventitare consuevit Borgia, in-
quit Joannes de Luca in Annalibus Minorum
continuatis ad annum 1541, num. 15, jam mi-
rus idem in Societate Jesu sui corporis domitor,
et humanæ gloriæ contemtor eximius, initoque
de rebus divinis colloquio, feminarum industriam
magis ac magis acuebat in dies; iisque auctor
erat, uti se a contagione seculi quam maxime
B abstraherent, purissimisque spiritibus mente
penitus immiscerent.

In Lusitaniam a cæsare mis

213 Plerumque id temporis versabatur in
ea, quam Septimancæ exstruxerat, tirocinii
domo, e qua ad cæsarem evocatus jam tertium
fuit. Quamquam autem haud firmis viribus
esset ad S. Justi coenobium, adjunctis sibi
sociis PP. Dionysio Vasquez, Bustamantio et
F. Francisco Briones, confestim profectus
est. Admissus in conspectum cæsaris, mox
sese in Lusitaniam mitti intellexit, magnis de
rebus cum Catharina Lusitaniæ regina, cujus
maritus Joannes III, ut dictum est, recens
obierat, acturum. In votis nimirum habebat
cæsar, teste Alvaro lib. 4, cap. 19, § 1, ut
nepotem suum Carolum, quem ex Maria Ca-
tharina reginæ filia Philippus II susceperat,
Lusitani proceres regni hæredem dicerent,si
quid forte Sebastiano, Joannis III filio post-
humo, humanitus accideret. Paruit cæsari
Borgia, etsi alium, quam obedientiæ, ex ea le-
gatione fructum non speraret. Salutato cæsa-
re, Placentiam ivit; unde die postero in Lusi-
taniam iter arripuit: noctu tum ipsi, tum
C sociis humi cubandum fuit in diversorio plu-
viis pervio: quo factum est, ut P. Dionysii
Vasquez humerum is dolor invaserit,ut mane
neque iter prosequi nec ducere spiritum pos-
set: evanuit tamen subito, postquam telam
lineam, frigidissimo prius fonti immersam,
humero male affecto applicuerat, uti jusserat
Borgia, ne suis id precibus referretur acce-
ptum. Lusitaniam ingressus Evoram Altam,
provinciæ Transtaganæ inter Tagum et Anum
fluvios oppidum, confectis mane sex circiter
leucis sub meridiem venit, ac mox pro more
suo ad aras Sacrum celebraturus accessit,re-
licto in hospitio Bustamantio sene: hic, dum
cum hospite confabulatur,nescius eorum,quæ
a cæsare in mandatis habebat Borgia,hortatur
hominem, ut frequentes pro Sebastiani inco-
lumitate ad Deum preces fundat,ne ad Castel-
lanos Lusitaniæ regnum transferatur. Hæc
aliorsum, atque ille dixerat, accipiens hospes
clamare, Sacerdotem illum principis regnique
hostem esse, vicini occurrere, alii probris
senem incessere, alii lapides, quibus mise-
rum obruerent, conquirere; sed opportune
turbis interveniens Borgia, ac molli oratione
Octobris Tomus V.

usus ex irritati vulgi animis iras, et saxa
excussit e manibus: increpitum vero Busta-
mantium redire in Castellam jussit.

AUCTORK
J. B.

214 Hinc Eboram una cum Vasquezio et F. lethifera febri, Briones progressus in vehementissimam incidit febrim: misit Henricus Cardinalis loci archiepiscopus, idemque qui postmodum Sebastiano regi successit, primarium medicum Barbosam nomine,qui ægrum curaret. Ea vis morbi erat, ut spem prolixioris vitæ fere omnem præcideret; demum deliquium animi passus mortuo, quam vivo similior videbatur; jamque veluti exstinctum plorabant, qui jacenti aderant, medicus et socii, ut quidem Schottus scribit,vel F.Briones (quos solos huic rei interfuisse, ait Alvarus) cum, excusso repente veterno, in has voces erupit : Cur lacrymas (Schotti verbis utor) frustra funditis? An illæ morti me eripient, si Deo visum, in patriam ab hoc me vitæ exsilio revocare? Sed nondum maturuit hic fructus, ut summi Regis mensis apponatur: grandis adhuc nobis restat via: immo intra quatriduum vivus, valensque Olyssiponem pergam. Resumere inde vires continuo cœpit, E stupente medico. Præscripsit hic, ut alvum purgaret Borgia hora tertia matutina : paruit ille; sed ne vel uno die cœlesti alimento careret, horam prævenit,sacrosancto Domini Corpore animum refecit, ac a prima ad tertiam usque noctis horam altissimæ orationi immoratus est; quæ quidem Ribadineiræ dictis abs Alvaro sunt addita. Tertio post die domesticos Eboram misit regina, qui Borgiam lectica exceptum, quamprimum id fieri posset, Ulyssiponem deducerent, quibuscum postridie, uti prædixerat, se dedit itineri, rectore collegii Eborensis, medicoque Barbosa comitibus.

215 Myoparonem præterea ad Tagi ripas marisque temregina miserat, quo Franciscus Ulyssiponem pestate jactaveheretur: verum cum is tempestive non ad- ur, alteramque prædicit. esset,scapha haud satis tutæ sese commisit in loco, cui Aldea Gallego nomen; unde Ulyssiponem usque duorum triumve horarum iter erat: oborta, dum navigat, tempestate,scaphæ velum, spemque simul nautarum ventorum rabies abstulit;jamque periculum aderat,ne in mare scapha abriperetur: certabat cum undarum sonitu desperantium clamor: prospiciens tandem e lectica sereno vultu" Agite, " inquit, F "mox portum tenebimus. " Duplicantur operæ, velum recuperatur et ventis datur, redit amissa nautis spes, ac tandem post horarum fere octo cum undis ventisque luctamen Ulyssiponem sub mediam noctem scapha appellitur. Borgiæ meritis precibusque adscriptum fuit, scapham non periisse, præsertim cum tres aliæ, quæ ejus, qua ille vehebatur, subsidio missæ fuerant, eadem tempestate perierint. Pernoctavit ea nocte in S. Rochi collegio, perturbata nonnihil ex procella, quam sustinuerat, valetudine: postridie regina oratum voluit, ut in palatium regium de Xabregas, ad Tagi ripam situm, dum convalesceret, sese reciperet, ut vires ægro celerius restitueret purior loci aer et amœnitas. Eo secessit cum Vasquezio Borgia, quibus quotidie cibos regina subministrari jussit, ita splendide atque benigne, inquit Vasquez, ut, si ejus filii fuissemus, nihil posset abs illa amplius exspectari. Tertio post die PP.Franciscanos,quorum conventus mare respiciebat, horis pomeridianis accessit: monuit hos, ut, qui eam monasterii

28 partem,

AUCTORE
J. B.

industria

B

partem, quam Tagus alluebat, incolerent, supellectilem colligerent, et in alteram monasterii partem concederent. Sudum erat cœlum, nec ullum imminentis tempestatis indicium. Borgiæ dictis partim est habita fides; partim non: qui remanserant,ingruente noctu sævissima tempestate, vix salvi sociorum opera submersionis periculum evaserunt. Redux ipse in palatium regium, etsi firmum satis esset, illic ea nocte subsistere noluit, reclamantibus frustra ministris regiis, ac sociis suis : ad collegium itaque S. Rochi, quoniam ita præfracte vellet, delatus est. Palatio regio non magis, quam Franciscanorum monasterio tempestas illa pepercit, imo non exiguam ruinam attulit, ut, Vasquezii testimonio, si illic pernoctassent, non nisi divina ope salvi esse potuissent.Fodam hanc tempestatem, inde ab ultimis Indiæ finibus ortam, ac Ulyssipone mense Septembri eadem nocte cœptam, dein per omnem fere Europam ac Africam pari passim furore sese effudisse, ac horrendam mortalibus contagionem intulisse,historici fe

runt.

216 Receptis utcumque viribus, reginam, Probatur ejus Sebastianum, Henricum Cardinalem (obierat carissimus sibi princeps Ludovicus) de more salutatum adiit, a quibus ingenti honore ac benevolentia susceptus fuit. Autumabant plerique Ulyssiponem venisse Franciscum,ut Societatis collegia tamquam Hispaniarum commissarius inspiceret. Quorsum autem eo venerat una Catharina exploratum habebat: tractatum itaque ea de re est inter reginam et Borgiam non minus secreto, quam diligenter, visumque fieri haud posse,quod cæsar optabat; vivere incolumem Sebastianum; qui si forte exstingueretur,spei nonnihil in Henrico Cardinale reliquum esse: Lusitanorum animos ita comparatos esse, ut, si quid ea de re rescirent, non minores per Lusitaniam excitandi motus essent iis, quos nupera tempestas exciverat. Dixit præterea Borgiæ regina eorum, quæ Bustamantio acciderant, conscia," Et me "et te saxis obruerent, ut socio tuo facere vo"luerunt." Quo loco res essent, per lilleras certiorem Borgia cæsarem fecit. Dum responsum exspectat,collegia Lusitaniæ summa animi voluptate perlustrat; ac a regina pomum C crystallinum fragrantissimi odoris liquore, quem illa stomacho ejus male affecto profuturum rebatur, repletum dono accepit, quod imprudenter coadjutor Briones solo illisit. Subrisit Borgia, factumque erubescenti dixit: : " Frater mi, absque hujusmodi deliciis " vixit hactenus Franciscus; quid ni deinceps absque iisdem vivat?" A cæsare vero jubetur coeptis desistere, rimas omnes occludere, quibus, quæ essent gesta, serpere in vulgus possent; ac, quantocius per valetudinem liceret, ad S. Justi cœnobium reverti. Abire tamen Ulyssipone noluit, ut ex Dionysio Vasquez Alvarus refert, quin grati animi vicem Barbosæ medico redderet: erat huic filia, quæ adscribi virginibus sacris, leuca circiter una extra Ulyssiponem Deo sub S. Bernardi in. stituto militantibus, vehementer optabat. Res ardua obtentu erat, tum quod natalibus haud satis claris puella esset, tum quod annis pluribus infirma valetudine nervorumque debilitate laborasset: effecit tamen Borgia, non modo ut puellæ patrisque votis fieret satis, verum etiam ut ejus dotem solveret Henricus

Cardinalis. Plura item eidem medico Borgia D
precibus beneficia fuisse divinitus collata,
idem Alvarus ex Vasquezio refert.

edit,

217 His Ulyssipone gestis, ad cæsarem re- casari, insigne diit, uberiorem legationis suæ rationem vaticinium redditurus: probavit ejus industriam cæsar, qua factum esset, ne pax publica turbaretur. Insigne ea occasione vaticinium edidit Borgia : dixerat cæsari, commissum sibi negotium non minus confectu arduum fuisse, quam si universum Lusitaniæ regnum fuisset vi armisque capiendum: tum, repressa tantisper voce, ita perrexit, interrupto subinde orationis cursu: Verum, cæsar, non postulat tempus hoc, ut huic argumento immoremur : spem habeo, et quidem solide suffultam brevi fore, ut regna illa occultis quibusdam ductibus conjungantur, quodque nepoti optas, filius tuus Philippus in se impletum videat. Obstupuit cæsar, et se gaudio delibutum sensit percunctari tamen Borgiam, unde id compertum haberet, ac tam confidenter affirmaret, non est ausus. Quartum, sed postremum Borgia cæsarem in S. Justi cœnobio vidit. Ter tantum id contigisse, Sando- E valius scripsit; sed tertium Borgiæ iter, quo Placentia S. Justi coenobium adiit, scriptor ille ignoravit; quod ex Vasquezio, ejusdem itineris socio, Alvarus Cienfuegos retulit. Aureos ducentos in eleemosynam Borgiæ dedisse cæsarem, cum ad cœnobium S. Justi prima vice venit, Ribadineira aliique tradiderunt. Sacchinus vero Historiæ Societ. part. 2, lib. 1, num. 123 factum id fuisse contendit anno 1557, cum e Lusitania redux Borgia Carolum postremo invisit. Id autem, inquit Sacchinus, non in primo Borgia Carolique congressu, ut in ejus Vita proditur, contigisse ex ipsiusmet litteris Borgiæ certum est, quibus nunciat post suum e Lusitania reditum, cum Carolum comite Dionysio Vasquio adiisset ea pecuniæ summa donatum esse : quam ille statim collegio Romano seposuit. Ribadineira tamen consentit Herrera testis oculatus, ut scribit Alvarus: : quare donum suum cæsarem iterasse, non immerito autumat Alvarus.

218 Nondum hactenus Ignatio, qui Socie- comitia Societati præesset, successor electus erat: indicta latis curat, itaque fuere comitia Romæ celebranda,in quibus alter Præpositus generalis eligendus esset. F Viæ,quibus ex Hispania Romam eundum erat, parum tutæ erant a bello: eo migrantium securitati,quanta potuit industria prudentiaque consuluit. Borgia nihilo, quam Romani, segnius in comitia intentus, inquit Sacchinus lib. 2, num. 9, cum undique obseptas in Italiam vias cerneret, diu re secum anxie volutata, ac tandem cum Joanne Vega, perinde sapienti studiosoque Societatis viro communicata, sic statuit, uti patres tres in partes distributi, viæ se darent: Lusitani, quibus id minus erat periculosum, per Gallias tenderent; quod fe cere reliqui dispertirentur in naves: et unaquæque harum partium suffragia reliquarum duarum scripta ferret. Quod eo consilio decreverat, ut inter tot imminentes casus aliqua saltem pars Romam incolumis ac tempestive contingeret ita ut nec facile intercipi omnes possent, nec, si quos mora longior distineret, necesse esset cum rerum detrimento, famæque jactura comitia prorogare. Proficisci Romam cum ceteris Borgia, etsi ejus maxime illic expeteretur præsentia, non potuit, quod ad veteres ejus

infirmitates

infirmitates renum dolor gravissimus calculusque accessisset: suo itaque se satis officio fecisse credidit, misso sui ipsius vice ad ea comitia Joanne Plaza, tironum in Boetica magistro, egregiæ virtutis viro. Electus in his comitiis in Præpositum generalem Lainius fuit die beatissimæ Virgini Visitatæ sacro anno et oratione fu- 1558; non nisi unicum Borgia suffragium tulit. 219 Eodem anno non minus anxie præsentiam ejus expetivit Carolus V,cum esset morti proximus: hanc cum sibi imminere intelligeret, flexa ad adstantes cervice,iterum atque iterum in has voces erupit:" Ubi est sanctus Pater » Franciscus Borgia : " et rursum in has, cum codicillos, quibus eum testamenti sui procuratorem statuit, sub extremum spiritum fecit:

nebri cæsarem laudat.

Socios in Africam, Asturias,

C

B

qui militum saluti operam suam impenderent, a Borgia peteret: misit hic sacerdotes binos, Petrum Martinez et Petrum Domenek; quibus comitem dedit Joannem Gutierez coadjutorem. Funesta ea expeditio Hispanis fuit,omni exercitu internecione fere deleto, reliquis in captivitatem abductis: quare utilis admodum eorum opera fuisset, sit præliantibus adversus barbaros militibus præsto esse licuisset: sed visum gubernatori fuerat, ut Orani subsisterent, militum facile quingentorum, in nosocomio decumbentium, curam habituri Salvi aliquanto post Granatam pervenerunt, cum jam in mortuis numerarentur,ac pro ipsis Sacra precesque Borgiæ jussu essent persoluta : Martinio autem,quam in Florida invenit postmodum, servabatur martyrii palma. In Asturias insuper eodem annomisit Petrum de Saavedra et Carvajalium,primos e Societate principatus illius apostolos. Ingens erat eo anno per Hispaniam annonæ caritas ac apud Astures maxime: dederat ad Borgiam litteras Chri

Quid non patior,quod nunc mihi non adsit
sanctus Pater Franciscus ad lecti caput." Quam
sibi exsequendi testamenti provinciam cæsar
dederat, agre suscepit; sed Joannæ, Caroli fi-
liæ, quæ Philippi II vice Hispaniam modera-
tur, cedendum fuit. Pintiæ seu Vallisoleti in
cæsaris laudem in S. Benedicti templo fune-stophorus Sandovalius primum Ovetensis, id
brem orationem habuit, cujus argumentum,
ut quidem passim scribunt, fuit illud Prophe-
tæ regii Psalm. 54, . 8: Elongavi fugiens, et
mansi in solitudine. Sed Alvarus lib. 2, cap.20,
§1 Herrera Ms. laudat, in quo is se orationi
illi funebri interfuisse, ejusque argumentum
fuisse testatur, illud Jeremiæ Thren. 2: Cui
comparabo te et, cui assimilabo te, filia Jerusa-
lem? Magna est velut mare contritio tua, cujus
primam partem cæsaris animæ, alteram vero
adaptavit Hispaniæ. Prodidit autem ea ora-
tione præter cetera,quæ ex cæsaris ore accepe-
rat, nullum hunc, ex quo ad annum ætatis vi-
gesimum primum pervenerat, passum abire
diem, quin orationi, quam mentalem vocant,
vacaret non mediocri temporis spatio, quod
sane suspici debet in principe, cui tot regno-
rum erant sustinenda negotia. Permolestum
vero, inquit Schottus, id ei accidit, quod ani-
mam agenti Carolo præsto non fuisset, ut
patrono optime de se merito, postremum hoc
officium præstaret, oculosque morienti clau-
deret.

S XVII. Socios in exteras regiones
mittit. Gravissimas passus
in
Hispania calumnias, Lusita-
niam petit, suisque virtutibus
illustrat.

A

ltero amico sub idem tempus orbatus est, Joanne Vega, Vallisoletani concilii præside, in cujus obitu id felicius illi cessit, ut, quod Carolo non potuerat, præstiterit Vegæ, cui fidelem navavit operam, dum hæc Pauli verba ingeminans Cupio dissolvi et esse cum Christo, felici morte solutus est anno 1558, decimo Cal. Januarias, ut Sacchinus, aut sub seq. principium, ut Alvarus tradit. Hujus consilio factum paulo ante erat, ut Martinus de Corduba, Orani in Africa gubernator, cum expeditionem in barbaros moliretur, duos tresve e Societatis hominibus,

vero temporis Pacensis episcopus,demum vero Hispalensis archiepiscopus, quibus Asturum non modo annonæ,sed doctrinæ etiam Christianæ inopiam declarabat, rogabatque, ut abs Joanna principe subsidium miseris peteret, ipse vero missis in eam vineam operariis haud satis instructæ gentis animos pasceret. Facile Borgiam ad commiserationem hæ litteræ commoverunt: Joannam adiit, prælectisque Sandovalii litteris,continuo addidit: Quas in montibus Marianis argenti fodinas habes, oprinceps,in dies singulos ter mille ducatorum et eo ampliorem,quæ Dei largitas est, fructum reddunt; pars inde aliqua ad Auctorem redeat: sociemus operas, ut sublevetur inopia, qua hujus regni laborant incunabula: meum erit, binos mittere,qui indigentium animos pascant; tu eorum corporibus, si placet, eleemosynis consule. Religiosissimæ principi conditio placuit;mitti miseris congruum subsidium jussit, cui de suo addidit quatuor ducatorum millia. Sic Alvarus lib. 4, cap. 20, § 2.

E

AUCTORE
J. B.

dias, Austriam

221 In Indias quoque Orientales zelum exten-Orientales In-
dit, quo, eodem teste, misit anno 1559 P. An- et Sardinium
dream Gonzalez de Medina una cum Alfonso mitit,
Lopez coadjutore: non procul ab Indiæ littori-
bus aberant, cum in vadum, qua vehebantur,
impacta est navis ac dissoluta: pars in scaphas
insiliit; reliqui,numero facile quingenti,supe-
ratis fluctibus, in vadum enatarunt, ubi mise
ris fame sitique pereundum fuit. Si scaphis
sese Andreas et Alfonsus, uti rogabantur,com-

mittere voluissent, spes erat, ut in collegium
Goanum cito salvi incolumesque pervenirent :
at veriti, ne tanta hominum multitudo ad de-
sperationem adducta animo simul et corpore
periret,in vadum et ipsi emerserunt. Animare
hic singulos Andreas,ut divini Numinis pro-
videntiam in tanta calamitate adorarent, se-
que ad obeundam mortem rite disponerent: Al-
fonsus per medios fluctus ad navem ire ac in-
de referre cibaria; sed quæ vix ad paucos dies
suffecerunt. Brevi itaque omnes post expiatas
animæ noxas inedia sitique exstincti sunt.
Postremi omnium socii, singulari profecto
Dei munere, præmissis, uti sperare fas est, in
cælum ceteris, in arenoso desertoque illo loco
insignes charitatis victimæ procubuere :
quæ quidem sic se habuisse, docuit schedu-

la

« PreviousContinue »