Page images
PDF
EPUB

sus fui , ut fructus hos Orientales in terra vestra renatos conspiciatis. Quorum primitivos, etfi non iis ornamentis & tanto splendore quanto olim ferusolymam adduci, & facerdotibus exhiberi solebant, nihilominus Vobis tanquam dignisimis & non minus de eis optime meritis facerdotibus eo quo par eft animo ac reverentia sacros volo, & quam humillime offero. Si enim jus quod in me habetis, considerem, Domini mei Vos estis : Si ipfius operis quod Vobis fisto argumentum & Splendorem, nil nisi leges divinas Spirat; at quis Vobis legum divinarum ac humanarum melior judex.? si terram unde provenit , Oriens ipsum genuit; at quis Vobis monumentorum Orientalium, & cujuscunque quod Oriens rarum habet, & noftri homines admirari folent , scrutator curiofior , æftimator &quior ? fi denique locum in quo renatum eft; AmsteTodamum audit , cujus Vos Confules ac moderatores eftis,quod imperio vestro tam justo, æquo , miti, benefico, ac tam clementi regitur , ut civitati vestra eam famam pepererit, ut ea non tantum omnium urbium ac provinciarum caput , Batavia oculus, & totius Europa felicissimum emporium habeatur , fed & omnium nationum ac gentium commune perfugium, ac sacrum quoddam Asylum. Quo fit , ut nulla fere linguarum , artium ac scientiarum existat notitia,quæ non in ea inveniatur; ut, fi quis incolas vestros cum urbe conferat, non unius urbis, fed totius orbis, non unius nationis , sed omnium , totiusque generis humani concursum, atque universa terra compendium

[ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

videat.

videat. Inter quos antiquissimus Hebræorum populus locum minime postremum tenet, florentissimorum negotiatorum non exigua pars, priscæ Sapientia promptuarium, Misna nutrix, litterarum sacrarum fideliffimus custos , atque omnis propemodum sacré memoria clarissimum lumen. Per illum nobis cum omnibus peregrinis gentibus commercium , ita ut nullus fere sub fidere cæli inveniatur locus, quem non pars aliqua illius inhabitet. Per illum quoque nobis sola atque unica Hebræa antiquitas, ritus, ac leges, quæ ab omnibus Christianis recipiuntur , cæterifque omnibus ut sanctiora , & certiora , ita & merito ipfis præferenda ; ut multa Sanctissimarum Paginarum loca jacerent in tenebris , nisi harum litterarum lumen accederet. Cujus populi olim tanta fuit felicitas ac dignitas ut totius mundi Dominus cum eo ageret solo, & quidvis secretorum suorum lubens ad Jummum illius bonum manifestaret , eumque divino suo spiritu quotidie excitaret

. Imo cujus Rex,cujus Fuđex, & cujus Legislator foret ipfe Deus, quamobrem Ignem Perpetuum, Aram Sacram, Arcam Fcderis, Interpretem Arcanorum, Spiritum Revelationis, Solium Gloria, atque alia Divini sui favoris monumenta bene multa in eo collocaverat. Sed quanto hic populus honore antecelluit alios, tanto Vos, Gravissimi Viri , huncce populum antecellitis. Quicquid enim hujus populi ac Jerufolymitanorum civium quondam fuit dignitatis ac gloriæ, totum hoc, quantumcunque est, quod certe maximum est, totum eft, in

3

quam,

[ocr errors][ocr errors]

quam, Veftrum, & in hoc focium habetis neminem. Veftri enim sunt, vestræ Urbis incola, Vobis subječti; non vi,non armis,non

ferro;Sed humanitate, sapientia, bonitate, ac æquitate vestra mirabili invitati, ultro ad Vos venerunt, & se felices æstimarunt vestro omnium clementissimo Imperio Consulari subjici; de quo tot præclara vel in remotissimas a Vobis terras ad ipfos delata erant beneficiorum in omnes homines encomia, ut Amstelodamenfes maluerint cives quam Jerufolymitani vocari. Domita quidem sunt aufpiciis vestris gentes immanitate barbara, multitudine innumerabiles, locis infinita, omnium copiarum genere abundantes, Indi atque Garamantes,cæterique Asia, Africa, @Americæ ignoti populi ; sed ego hoc ante vos alii fecerunt, & ea vicistis qua & naturam & conditionem ut vinci possent, habebant. Nulla enim eft vis quæ non ferro ac viribus debilitari frangique poteft. Verum animum vincere, civibus indulgere, subjectis temperare, conscientiæ libertatem largiri, populum ipsa religione a Vobis dissentientem non modo intra mænia vestra tolerare , sed etiam tueri & extollere jacentem , eique aliquod Sacrarium cultui divino dedicatum concedere, longe major

gloria eft; hæc cum faciatis, non ego Vos cum summis viris comparo, sed Deo proximos

judico ! Homines enim ad Deum nulla re propius accedunt quam salutem hominibus dando. Hincest, Clementissimi Patres,quod in conservando ejusmodi populo non defatigamini, non cupiditate præfertim , aut pravitate aliqua lapso,

fèd
opi-

[ocr errors][ocr errors]

opinione Religionis, mala quidem, certe non improba, & fpecie quadam ignorantiæ, attestantibus mecum vel ipsis Domini noftri minime inferiori loco habendis legatis. Inter quos præcipue excellit celeberrimus quondam Gamalielis, (in Misna hac noftra fapius memorati, & cui Hebræorum ritus multum debent,) discipulus Saulus , poft conversionem fuam Paulus dictus; Divum Paulum omnium Christi legatorum facile principem indigito

. Cujus, postquam ad pedes magni Gamalielis edućtus atque in Misnicis eruditus erat, (ut ipse de se teftari gaudet,) & coelefti quodam igne tačtus, tantum flumen ingenii fuit, tantă dicendi, scribendique vis, tantaque copia, ut orationibus suis ad populum habitis , quasi aculeos quosdam in auditorum animis relinqueret , & in gloria Dei afferenda omnibus palmam præriperet

. Quamobrem & cum populo Romano , in omnibus artibus ac scientiis maxime erudito , tot tantisque victoriis superbiente, & hac de causa omnium difficillime' convincendo, fumma cum fiducia de fide Christiana agere ausus eft. Deos , eorumque imagines, impendio quidem venerandos rejecit, de Jolio deturbavit ; templa augustissima ac sanctissima destruxit ; sacerdotes, pontifices, augures, & haruspices fummá apud populum existimationis viros in summum contemptum adduxit ; & cuicunque quod

sanctum ac inviolabile penes illum erat , interitum ac ruinam meditatus est

. Et quis nostrum non immortales huic Heroi habebit gratias, quod totum nobis in fuis ad

He

[ocr errors]

Hebræos litteris cultum cerimonialem convertit in Spiritualem; illiusque tantæprofunditatis Myfteria, quæ nullus unquam mortalium abfque cæli commerció vel cogitando affequi potuisset, tam luculenter detexit, & fidem Christianam firmissimis adeo fundamentis innixam locupletavit. Ex quo videtis, Sapientissimi Consules, quanti æftimanda sunt Hebræorum ftudia, quantusque eorum oftenditur fru£tus ! Quare gaudete hoc vestro tamexcellenti præ cæteris bono, &g fruimini cum fortuna & gloria , tum etiam natura, moribus, virtutibusque vestris felicissimis, quorum nulla admirabilior nec gratior eft quam cle mentia , ex qua quidem maximus fructus jucunditasque est cuivis bono, ac fapienti. Eflorescat veftra justitia quotidie magis , & regimen vestrum Sese extendat latius , ut nullus locus , nulla

gens, nulla natio inveniatur, quo non Nomina vestra Famaque pervenerint. Me vero quod attinet , nullo unquam tempore deero , quin Deum Optimum Maximum supplex venerer , ut in hujus tantæ Urbis, civium , mercatura , ac liberalium artium emolumentum tam diu Vos servet incolumes , dum naturam ipfam fatietate vivendi expleveritis , & Nomina vestra vigeant memoria Seculorum omnium, qua pofteritas alet, qua ipsa aternitas semper intuebitur

Dabam Amstelodami ipsis Calendis Jul.

1698.

LECTO.

« PreviousContinue »