Page images
PDF
EPUB

1

LECTORI BENEVOLO

S. D.

GUILIELMUS SURENHUSIUS.

Andem aliquando tibi diu exoptatam & a fummis Hebraicarum literarum cultoribus vehementer expetitam Milnam, omnium gentis Hebrææ rituum Syftema damus abfolutiffimum, ac veluti promtuarium, unde omnes quotquot præteritis unquam feculis extiterint viri docti, fua hauferunt eruditionis fpecimina, eaque non minori cum fructu quam admiratione orbi literato prodiderunt. Quorum æqui æftimatores imprimis effe poffunt ii, qui utriufque Teftamenti tabulas diligenter evolvendo, non tantum ea quæ fide affumenda funt, fed & phrafeologias, ftylum, antiquitates, formulas loquendi, morem gentis, ejufdemque cerimonias, & id genus alia cupiunt ha bere perfpecta. Nam cum Dominus Chriftus, ut & ejus legati ftatuant, omnia quæ per Mofen & Vates divino instinctu vel inftituta vel prædicta funt, meras futurorum bonorum umbras, quorum corpus eft Chriftus, continere: quid Theologo Chriftiano magis ex ufu effe poffit, quam ut Mofis inftituta fummopere perveftiget? Quod utinam fibi in animum induceret ftudiofa juventus, quæ operam atque ingenium fuum in Theologia collocandum ftatuit, ut prius ad veriora Hc bræorum ftudia fe conferret, miffis anilibus ethnicorum fabulis, fictifque eorum antiquitatibus, quæ non tantum nullius funt momenti, & ne flocci quidem pendenda; fed quod deplorandum! innoxiam ætatem mox Sacris initiandam, tot præjudiciis inanibusque figmentis adeo explent, ut ad sanam mentem se vix deduci patiatur. Quin imo, ut veluti perturbato ac alienato animo illotifque manibus Sacras Paginas contrectans, quam primum polluat, & certiffimam Theologiam inde expromendam fine multa utilitate attingat. Cúm tamen omnium primi & optimi N. T. Theologi fuerint ii qui Apoftolorum nomine veniunt ; non gentiles, fed Judæi, non qui fictas quafdas fabulas atque impurum ethnicorum fermonem didicerant, fed qui certiffimis populi Hebræi ritibus ejufdemquc fanctiffima lingua a teneris imbuti erant. Confequitur, eum qui optimus & vere dignus Chrifti difcipulus haberi velit, prius fieri Judæum oportere; five, ut Judæi linguam ejufque cultum quam intime pernofcat, & ante Mofis difcipulus fiat quam fe ad Apoftolos audiendos adjungat, ut fic a Mofe ufque ad Prophetas oftendere valeat Jefum effe Chriftum. Cujus rei nobis tot ac tanta clariffimorum virorum & de orbe Chriftiano præclare meritorum extant exempla. Et hi fummi viri profecto, fi nihil harum literarum adjuvarentur studio, earumque non tantus oftenderetur fructus, nunquam ad illas acceffiffent.

Sed quæres a me, fi illi ipfi viri tam infigniter eruditi fuerunt, eorumque doctrina, quam adeo laudibus effero, fit tantæ neceffitatis ac momenti, ut multi Sacræ Scripturæ loci jacerent in tenebris nifi hoc lumine illuftrarentur, quid in caufa fuerit quod ad noftram ufque memoriam tam pauca Hebræorum fcripta, imo ne quidem Mifna corum omnium præclariffima, & totius legis ritualis perfectiffimum compendium, explicata, vel in Latinam aliafque linguas tranflata fuit; cum tamen nullo non tempore extiterint qui Græcorum atque Latinorum fcripta fummo labore in varias linguas converterunt, ac Notis illuftrarunt? Sed refpondeo, quod hujus rei rationes bene multas tibi adferre poffem, quarum unam atque alteram attuliffe fufficiet. Nofti mecum populum Dei inde ab incunabulis femper ab aliis fuiffe difcretum, Deumque nulli fe unquam manifestasse populo præterquam huic, quamobrem aliter fieri non poterat quin illius ftatus alios plane mores aliamque vitam, quam cæterarum omnium gentium, poftularet; quæ propterea eum ad omnes deos ignominia afficiendos creatum putabant; quod ejus religio nullatenus ad earum accederet. Cum omnium ethnicorum facra, etfi in quibufdam diverfa, in plurimis affinitatem quandam vel cognationem inter fefe haberent. Quo factum eft, ut neque ethnici ad Hebræorum ftudia, neque He. bræi ad ethnicorum animum applicuerint, non hi, quia ipfis a Deo præceptum erat ut ethnicos & quicquid eorum effet, anathemate ferirent, everterent, funditus delerent, neque ullam cum iis vitæ focietatem inirent, quandoquidem populus Deo fanctus & illius Lex fola atque unica populi Sapientia effe debebat: Non illi, quia Hebræorum cultus ipfis maximo erat opprobrio, & ingenuæ artes penitus ignotæ. Nam Lex oralis ufque ad Chrifti tempora paucis admodum comprehendebatur paginis, cum doctiffimi quique Ifraelitarum memorie gratia traditionum compendium conficiebant, idque fibi folis refervabant, ut vix ipfis Ifraelitis manufcriptorum copia daretur; & quanto difficilius ethnicis.

Nam præterquam quod liberalium artium ftudia plerumque juxta populi nobilitatem æftimari so. lent, & illa fimul augeri minuique, etiam apud Hebræos pro ratione amplitudinis ac fortunæ eorum

habuc.

habuerunt ætates quibus accreverunt ac decreverunt, ut, fi quis Gentem ejufque ftudia quafi hominem confideret, totamque ejus ætatem inde a diluvio ufque ad excidium Jerufolymæ percenfeat, ut cœperit, utque adoleverit,& quafi ad quendam juvente florem pervenerit, ut poftea confenuerit, quatuor gradus proceffufque inveniet. Prima atas a Noacho ad Mofen fub patribus fuit, & cum finiti mis circum ipfam matrem luctata eft, ftudiorumque fuorum elementa didicit. Sequens a Mofe fubjudicibus ufque ad Reges fuit, tempus viris armifque incitatiffimum, quo ftudiorum tyrocinia depofait. Dehinc ufque ad Salomonem ipfa juventa imperii, & quafi quædam robusta maturitas erat, ftu. diaque in Ifraele vehementius colebantur quam antea & deinceps unquam; tum propter magnum Synedrium Jerufolymæ ftabilitum, ad cujus confortium nemo admittebatur, nifi is qui omnium linguarum ac liberalium artium copia abundabat. Tum etiam propter fingularem Regis Sapientiam, totius Orientis rumoribus longe lateque celebratam, ut non tantum finitimi vulgo populi, fed & procul diffiti, inde ab ultimis terris Jerufolymam venerint, ad ipfius admirabilem Sapientiam majeftatemque imperii audiendam, & intuendam. Quæ peregrinis eo maius videbatur miraculum, quod illam in Rege inveniebant, cui propter magnas & multas regiminis curas vix datum eft Phyficis aures fuas dedere. Nihilominus in hac tanta tum Regis tum ipfius populi fapientiæ fama Mifna non eft a quoquam in aliam linguam tranflata, quia Salomonis Sapientia præcipue in ipfa rerum naturalium cognitione eminebat, cujus ille peregrinis populis quotidiana dabat experimenta. Mifna autem iis qui cultu ceremoniali imbuendi erant, refervabatur, atque intra Synedrii cancellos femper manebat, ut ea nunquam peregrinis innotefceret.

Succedentibus deinde temporibus populus indies magis magifque tum inertia ac malitia Regum, tum fua, utpote ingratus & beneficiorum Dei immemor, cum continuis reipublicæ morbis ac imbecillitatibus conflictatus eft. Et quamvis ex iis interdum aliquo modo recrearetur fanctiffimorum vatum medelis, & arborum more in aliud folum traduceretur, ut ad meliorem rediret frugem ; eo tamen deduci non poterat, ut Deum majorum fuorum prout decet veneraretur, & adventus Meffiæ inftantis iniret calculum. Donec ipfo Meffia præfente tot ac tam lethalibus incredulitatis vulneribus faucius, brevi una cum republica occubuerit. In hacce igitur miferabili rerum facie,quis unquam credidiffet aliquam huic populo potuiffe fieri medicinam, ejusque doctrinam in tanta omnium rerum viciffitudine ex hominum animis pene deletam, restitui?

Sed poft nubila Phoebus. Quippe cum ira Dei in populum Ifraeliticum effufa aliquo modo fedata effet, placuit ipfi pro immenfa ac incomprehenfibili fua lenitudine ac mifericordia Sapientiæ ritualis lumen denuo accendere; eique anno a Servatore noftro centefimo quinquagefimo excitare virum totius literaturæ Hebraicæ facile principem, & morum probitate omnium fanctiffimum, qui tefte Maimonide fuit feculi fui Phoenix, atque unicum decus. Vir in quo Deus in unum collegerat eximias ingenii dotes, atque frugi hominis perfectiffimam vitæ fanctimoniam. Quam ob rem ab æqualibus fuis p Magifter nofter fanctiffimus dictus eft. Et propter fummam ejus fapientiam

.Inde atem מימות משה רבינו ועד רבי לא ראינו תורה וגדולה במקום אחר,hoc encomio infignitus

pore Mofis magiftri noftri ufque ad Rabbi (Jehudam) non vidimus Legem & excellentiam ejus fimul conjunctas. Tum etiam ob morum integritatem omniumque fere rerum abftinentiam, hoc elogio condecoratus, on 7 May пboa an nowp quando Rabbi mortuus eft, ceffavit humilitas & peccati timor. Domus quoque illius tanta doctrinæ ac rerum affluentia scatebat, ut ipfi Sapientes e miniftris ejus difcerent, hinc tantus ipfis divitiarum cumulus, ut de ipfis memoriæ pro

Prefectus ftabulorum Rabbi ditior erat Sapo אהורייריה דרבי הוה עתיר משבור מלכא,ditum fit

re rège. Poftquam igitur hicce Magnus legis oralis Inftaurator omnium Judæorum fcripta conquifiviffet, probatiffima quæque in unum collegit, eaque ordine fuo digeffit, & librum inde confecit qui D Mifna five delegaris infcribitur; quia in eo iterato exponuntur ea quæ Mofes ex ore Dei acceperat. Hic poftea ab omnibus Judæis tam in terra Ifraelis quam in Babylonia degentibus publicam obtinuit auctoritatem, & apud omnes Academias receptus, & explicatus eft.

Cæterum, quamvis Mifnæ nomen quotidie magis inclarefceret inter Judæos, & doctorum virorum Animadverfionibus, quas Gemaram dixeris, accrefceret; qua ftylus illius valde concifus latius diffunderetur, & poft tempus aliquod ipfa Gemara Additamentis quibufdam, quæ bon dixeris, illuftraretur, & diffusa denuo in compendium redigeretur. Obftabat tamen quo minus hoc cerimoniarum corpus in peregrinorum ac Chriftianorum manibus verfaretur. Nam Apoftolorum eorumque difcipulorum temporibus, & aliquot retro feculis unice neceffarium videbatur, ut Judæis demonftraretur Jefum effe verum Meffiam & totius Legis ritualis complementum, ut hæc quantum fieri poterat oblivioni traderetur; ne animus haberet impofterum quo ad antiquum facrarium ejus- ` que ministerii externam fpeciem refpiceret, fed ad cultum mere fpiritualem fefe componeret. Tum etiam, ut ubique terrarum gentibus annunciaretur fides Christiana, non abstrufioribus rerum imagi

nibus

nibus & demonftrationibus ex intima Theologia petitis, fed clariffimis de Christo vaticiniis, ac fim pliciffimis e lumine naturali defumptis notionibus, quibus mentes earum faciliori negotio flecti

terant.

po.

Sed neque fuccedentibus abhinc feculis Hebraicis antiquitatibus dabatur locus; etfi enim unus atque alter e patribus ad eas accedere vellet, & horis fubfecivis nonnulla delibare, Ecclefiæ tamen conditio non ferebat, ut in iis magnos facerent profectus. Sufficiebat facri codicis lectio Hebraica, quam fi quis præftare poterat, coryphæus habebatur. Et quemadmodum in incendiis & repentinis rerum everfionibus optima & selectiffima quæque eripere folemus; fic etiam fub miferabilibus & horrendis quas Ecclefia nullo non tempore patiebatur oppugnationibus, non licebat præterquam ea quæ ad falutem maxime neceffaria erant, confervare. Et fi aliquando Deus ipfi quandam animi remiffionem ac ærumnarum refrigerium concedebat, magiftratus tamen atque populi magiftrorum five inscientia, five invidia, five fimplicitas non permittebat, ut de ftudio hujus antiquitatis penitius inqui reretur. Atque ita factum eft ut Hebræorum Sacra fere fepulta jacuerint ufque ad feculum decimum quintum, quo Deus excitavit viros in doctrina Christiana variifque linguis haud mediocriter versatos, qui ea e tenebris in lucem revocaverunt, quibufcum & cæterarum artium fcientiæ renatæ funt.

Sed cum illi rari admodum erant, & plerumque de fidei capitibus tractabant, populumque iis tantum quæ ante omnia neceffaria erant, affidue inftruebant; reliquum vero quod erat temporis variis altercationibus cum adverfariis confumebatur. Decimo fexto tandem feculo, quo hominum ingenia variis doctrinæ experimentis erant magis exculta; diffidia de religione fublata, lites compofitæ, libertas reddita, pax ftabilita, & communicatio cum Judæis in hifce oris renovata, demum cogitari cœptum eft, omnes fcientias habere aliquod commune vinculum, & cognatione quadam inter fe contineri. In primis autem Hebræorum fcientiam multum ad Sacræ Scripturæ illuftrationem conferre, cujus fententiæ multi diverfis hinc inde in Galliis, Anglia, Germania, & tandem in hoc noftro Belgio, temporibus, extiterunt viri undiquaque doctiffimi & de S. S. quam optimè meriti, quorum infignem diligentiam pofteritas nunquam fatis laudare poffit ; quoniam fructibus iis fapor quidam adeo jucundus ineffe comperitur, cujus nulla unquam fatietas eft. Quibus & ego ante aliquot annos, non fine quadam fpe ac bonarum literarum defiderio inductus, meum calculum adjeci. Nam poftquam ab adolefcentia mea perfuafum habuiffem Græcos Scriptores mihi diligenter perlegendos effe, cum quidem in finem, ut inde mihi plurima quæ ad N. Teftamenti illuftrationem facere poffent, adferrem'; attamen illis bene multis perlectis ipfa rerum experientia didiciffem, non tantos eorum effe fructus quantos quidem animo præceperam; quia probatiffimi quique Scriptores Græci tanto feculorum in tervallo a N. T. auctoribus diftabant, ut vocabula tantum, non autem integræ fententiæ compofitio, & ipfius linguæ antiquæ genius convenirent, ufque adeo ut N. T. ftylus ab ipfis veteribus Græcis vix intelligeretur; de aliis mediis circumfpicere cœpi. Non quod aliquam in linguarum antiquitate excellentiam ponam, quafi pofterioris ætatis lingua ad prioris excellentiam nequaquam accederet, minime: quoniam cujuslibet ætatis lingua ejufdem eft auctoritatis & ufus, tum quia a plebe cudi folet, tum quia rebus differentiæ caufa variis nominibus infigniendis, tantummodo infervit, quocunque id fiat modo, dum quis intelligatur. Quemadmodum enim nos hodierno hocce tempore noftras loquendi formulas habemus quibus nobifmet perquam placere, & accurate ac eleganter dicere folemus, & majorum noftrorum fermonem in multis rejicere; eodem modo pofteritas noftra non minus fuas fibi eliget formulas quæ ipfi placebunt, noftrafque rejiciet. Et hoc merito, quia lingua quæcun. illa fit, unicè æftimari debet ex rebus quæ in ea traduntur; quarum refpectu certe nemo ex veteribus ad N. T. Scriptorum præftantiam accedit. Verum loquor tantum de ipfa linguæ per varias ætates fuas difcrepantia, qua non licet unius ex alterius dimetiri elegantiam.

que

Miffis ergo ad tempus Græcis, ad Hebraica acceffi, & majori quidem fructu quam putaveram, Nam præterquam quod ea multo faciliori comparabantur negotio, & me recta via ad V.T. intelligentiam ducebant, præter opinionem quoque ad N. T. loca difficiliora lumen præbebant haud exiguum: Nec temere, caufa enim rite perpenfa comperiebam quod illius Scriptores erant Hebræi, quod Hebræum habuerant præceptorem, cujus doctrinam, tum in Hebraica lingua antiqua, in exercitationibus Biblicis inter magiftros ufitata, tum in Syriaca dialecto tunc temporis in converfatione, & pro concione ad indoctos communi, fuis auribus hauferant. Quibus animadverfis mihi jucunda pariter & utilis res vifa eft, præ cæteris Hebraicas excolere literas. Sed cum illarum non tanta in gente Christiana foleat effe doctrinæ abundantia, ut eas ex ipfis Hebraicis fcriptoribus & docere & difcere liceat, fed ut plurimum in lingua peregrina ab auctoribus barbaris nonnulla obscurorum virorum excerpta prælegantur, quorum nomina & fcripta nullo magis quam filentio facra funt, ideoque nunquam ea enunciare debeant, ne videantur fua inde haufiffe; fed ex Talmude vel Mifna, quæ nunquam vel legerunt vel viderunt, ea depromfiffe, quæ multo verborum honore fatis audacter lectoribus fuis

** 2

t

fuis propinant, ut foetidis hifce aquis quafi limpidiffimis fitim fuam reftinguant. Sedulo mecum cogitare cœpi an non præftaret, fi Hebræorum ritus ex ipfo fonte haurirentur, & biberentur. Sicuti enim Græcorum & Latinorum ritus majori cum fructu Græce & Latine exponi folent, quam Belgice, vel in quacunque lingua peregrina; fic etiam mihi perfuadebam & fas effe ducebam Hebræorum ritus majori cum fucceffu & certitudine ex ipfis Hebraicis, quam e Latinis vel Belgicis fcriptoribus explicari. Præfertim, cum Hebraica nitantur ea Scriptorum fide & auctoritate, ut eorum quæ nobis tradiderunt vel áúlóτ fuerint, vel certiflima traditione a viris fpiritu Dei afflatis, cæterifque quibus religio erat quicquam ob fuam laudem immutare, acceperint ; & non proprio quodam inftinctu ac privato inftituto, vel opinione vulgi, vel fabularum dulcedine tacti, quemadmodum ab aliarum linguarum fcriptoribus factum eft, fcripferint.

Cæterum quemadmodum nemo ibit inficias quamlibet linguam viva voce & in quotidiana converfatione facilius percipi, & ab ejufmodi, qui earum fimul quas legimus rerum intelligentiam habent, quam fi quis proprio marte eas addiscere velit, dicere nequeo quantum mihi attulerunt emolumenti quotidiana illa doctiffimorum Judæorum exercitia, ac familiariffima commercia. Habent enim hoc literæ Hebraicæ præter cæteras, ut non fpecialibus fententiarum fignis munitæ fint, nec femper eodem tenore percipi velint, quo fit, ut viva inter legendum voce afcendere & defcendere, rogare & refpondere debeat Lector, ut iifdem verbis diverfus exprimatur fenfus, prout rerum ordo poftulat; quæ, multaque alia non fatis bene procedunt, fi vivus defit manuductor, ita ut fi quis omnes intelligat voces, nihil intelligat, & fruftra omnia Lexica confulat, nifi his mediocriter imbutus fuerit. Quamobrem tam multi inveniuntur, qui, poftquam ftudium hoc Rabbinicum incoeperunt, tandem de ejus fucceffu defperant, & caufa defperata ei nullam ineffe utilitatem malevole prædicant, ut eo quidem colore inertiam fuam tegant. Nam a Judæo religione quadam difcere nolunt, ne impuritate illius contaminentur, vel ignorantiam fuam ei prodere cogantur. Propterea fibi de fcriptoribus mythologis vel Comicis legendis confulunt, ut eo pacto animum expleant, & fubinde cachinnum movere poffint. (Non quod eorum ufum, fed abufum tollere velim, ne quid nimis; habent fua fata libelli; & nos quoque illis a teneris imbuti eramus; trahit fua quemque voluptas: funt enim hodie inter nos nobiliffimi & fpectatæ eruditionis viri, fi diis placet, habiti, qui in horum auctorum fabulas fabulofas ediderunt lucubrationes; hos ego non diligerem, non admirarer, & omni laude dignos putarem?) Etenim hoc quafi commune vitium, proh dolor, omnibus fere Philologis noftris ineft, ut, poftquam utiliora quædam ad antiquitatem vel ad Sacras paginas illuftrandas ex Judæorum fcriptis attulerint, hanc gratiam eis ftatim apponant, quod illos conviciis quantis poffunt, profcindant, & miferrime depexos dent; prædonum more, qui, poftquam virum honeftum omnibus fuis rebus fpoliarunt, verberant ufque ad necem, atque fic exceptum aliorumque injuriis ac convitiis expofitum dimittunt. Unde nova ifthæc eos inceffit religio? hæc nequaquam doctrinam Chrifti ejufque Apoftolorum olet: me quod attinet qui Chriftianam fidem profiteor, aliter edoctus fum, & nunquam ad tantam devenire temeritatem mihi fas erit. Et quid quæfo ftudium antiquitatis ad fidem ? an Græcus vel Latinus Philologus fic agere folet? hæc ergo non fat commode divifa fuis temporibus & locis effe videntur. Mi Lector, legas tu modo in fummo otio & tranquillitate hofce Mifnicos aphorifmos, nullas fabulas, nulla convicia, neque quicquam qued fidem Christianam infirmare poffit, in iis invenies. Si vero tibi fit animus impugnare Judæos, hoc fuo loco & tempore, quo amor Chriftianus illud admittit, licebit, nunquam, ritus cum fide confundere.

Sed ut eò revertar unde deflexerat oratio mea; fcias velim me per multos annos Judæorum collegia frequentaffe ea quidem mente, ut eorum more iifque quæ apud eos in ufu funt formulis, explicationem Mifne auribus meis haurirem, ut eo majori facilitate ac fiducia eam Latine redderem. Sed cum ejus interpretationem maxima ex parte abfolviffem, rumores ex Anglia ad me deferebantur, quafi Mifna a Doctiffimo Abendana Latine reddita, & in Archivis Cantabrigienfibus diu refervata, propediem videret lucem; quare ifthoc opere ad tempus fuperfedi, ut hic tantus in Hebraicis vir, vel alius quifpiam in hac literatura me forte multo major hanc provinciam fuftineret tam arduam. Interea temporis Gemaram in Berachot aggreffus fum interpretari, ut illis etiam qui ad majora pergere vellent, opitulari poffem. Præterea, cum tertium Mofis librum qui Leviticus infcribitur plurimis cerimoniis abundare animadverterem, & rem utiliffimam fore fi ille quotannis ftudiofæ juventuti explanaretur, inftitui in eum Commentarios confcribere, quos mihi partim e Mifnicis, partim ex aliis quos comparare licuit auctoribus vetuftiffimis in unum collegi, & ordine difpofui, ut hoc modo corpus aliquod rituale conficerem. Sed cum ad vigefimum ufque caput perveniffem, rurfus de Mifnicis abfolvendis admonitus, & ab amicis quibufdam ex Anglia venientibus certior factus, Mifnam nondum edi nec brevi edendam fore; ea quæ antea rudi Minerva collegeram denuo nitidius confcribere, & ultimam eis manum adhibere ftatui. Huc interim accedebat, quod Clariffimi Jacobi

Aben

Abandanæ quondam Amftelodami & deinceps Londini n'a 3x1 raw' W87 in Mifnam & Maimonidis ac Bartenoræ Commentarios translatio Hifpanica in manus meas pervenerat, quibus eo magis inftituti mei ratio confirmabatur, quod viri Hebræi cum hifce literis nati veftigia premerem, qui mihi in multis aditu difficillimis locis comiter monftrabat viam, & in fummis tenebris fummum præbebat lumen. Quibus adminiculis quotidie optimorum Judæorum conjunxi judicia, illifque mea fcripta examinanda fubmifi, ne privato judicio meo totam rem commififfe viderer, fed plurimis potius plurima concefliffe, juxta tritam illam Hebræorum regulam, 'nɔbn 'an ¬'n' fi unum inter & plures fit controverfia, decifio eft juxta plures.

[ocr errors]

Sed antequam ad cætera pergam, eft quod te certiorem faciam, me multos tum in Belgio noftro, tum in exteris regionibus longe doctiffimos confuluiffe viros, qua in forma tibi Mifnam potiffimum ederem ; hi fuadebant Mifnicam tantum verfionem abfque Commentariis; illi, ut una cum excerptis quibufdam in lucem prodiret. Alii vero, ut eam una cum probatiffimorum quorundam Judæorum Commentariis integris darem ; quorum ego fententiam amplexus fui. Nam ficuti Scriptores Græci majori cum fructu atque auctoritate ab ipfis Paraphraftis Græcis explicantur, quam a quoquam Commentatore barbaro, fic etiam nemo neget quin Hebræi Scriptores multo majori cum fructu & auctoritate ab ipfis Judæis Paraphraftis explicentur. Nam præterquam quod multum conferre poffit quod ejufdem funt gentis, hoc quoque accedit quod a teneris unguiculis has literas addifcunt, perinde ac fi cum illis nati fint,& cum ætate accrefcant fimul; ut quofdam adolefcentulos noverim decimum nondum attingentes annum, qui Gemaram non tantum vernacule reddere, fed & fenfum ejus feliciter enucleare multifque rationibus adftruere poflint. Mifnam fine ullis Commentariis edere noluimus, quia tantum in ea breviufculi quidam aphorifmi funt, quos nifi prifcis Sapientibus percipere datum eft, qui explicationem ejus uberiorem ex ore magiftrorum fuorum hauriebant. Neque cum Excerptis quibufdam eam emittere fufficere nobis videbatur, tum quia Commentarius quidam continuus requirebatur qui res verbotenus illuftraret; tunc etiam ut primis commentatoribus Judæis, qui sua fideliter e Gemara petiverunt, hanc laudem daremus, nec ea pro noftris venditaremus, uti plerumque fieri folet. Tandem denique, quia, cum Mifna hactenus nunquam a quoquam cum Hebræorum Commentariis publici juris facta est, femper refultaret hæc quæftio, quare eam non dedifti potius cum Commentariis Hebræorum, qui maximè illius periti habentur ? quare tu ac alii qui in hac litteratura peregrini eftis nobis veftra, quid dico veftra, dicam potius aliena, obtruditis, nolumus Commentaria e Lexicis compilata, ut plurimi fecerunt, & quidvis nobis obtruderunt ? fi primus glaciem fregeris, tum demum tibi reliquam effe hanc partem atque actum reftare putes, fi quid tute in Mifnam moliri velis.

Porro dicet alius, utilius tamen orbi Chriftiano foret, fi tuos aliorumque Chriftianorum nobis Commentarios dediffes, Judæorum relictis: quid, meos Commentarios? non funt mihi Commentarii, qui mei dici poffunt. Cujufnam ergo funt Commentarii quos auctores nonnulli ad tractatus Mifnicos nobis reliquerunt; illi partim debentur lexicographis, partim ipfis Judæis, e quibus eos tranftulerunt atque ufi funt pro fuis, quorum nomina filuerunt; partim quoque erroribus eorum, & inanis cerebri figmentis, quod Judæos confulere noluerunt. Iis tamen exceptis qui bona fide ege. runt, & ipfa auctorum nomina & paginas appofuerunt; at hi nec totam rem nobis conficiunt. Sed tamen Judæorum Commentarii difficilius intelliguntur quam Chriftianorum, & multa ab ipfis nimis curiofa adferuntur quæ rem Chriftianam nihil juvant, & quorum nonnulla delibafle fufficit? fateor tibi Judæorum fcripta difficilius intelligi quam noftra; nec mirum, quia a nobis non leguntur, & fi qui forte fint qui ea legant, obiter legunt, uti canis lambit e Nilo; vel legunt eâ opinione imbuti, quod nihil boni a Judæis provenire poffit. Et fi quæ nimis curiofa occurrant quæ uni non funt ufui, missa faciat ea, forfan alteri & alia occafione ufui erunt. Nam ne ipfis quidem Judæis omnes Mifna codices funt ejufdem utilitatis, E. G. ii qui terram Ifraeliticam, ejufve facrarium, vel cultum ceremonialem ei annexum fpectant; quæ maxime contra e re noftra funt. Sed quæfo an Græcorum ac Latinorum ritus parili gaudent ufu? nequaquam, detur ergo faltem ea venia Sacris quæ conceditur profanis.

Verum enim vero, ipfi Hebræi commentatores neque linguam fuam neque ritus intelligunt, neceffaria negligunt, at ea quæ minus neceffaria funt, maximopere curant, quemadmodum Guifius fere ubique oftendere conatur Maimonidem in lingua hallucinari, & nugas agere quoties commentatur? Etfi Guifius hoc dicat, an ideo verum? an tu putas quod Maimonides Arabicam in qua commentatus est linguam, non intellexerit, quam fibi adeo familiarem reddiderat ut in ea potius quam in lingua fancta commentari vellet, & id præcipue tam, cum lingua Arabica maxime vigebat, & magis familiaris erat quam Latina vel Græca ? & conceffo quod non optimæ notæ fuiffent ea quæ scripferat, an a doctissimo Aben Tybon Hebraice reddita fuiffent, vel ipfis Judæis approban

3

tibus?

« PreviousContinue »