Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]

commendatam eße , mihi certo persuasum habeo. Hujus autem lata legis rationem si mecum consideretis , eam aquissimam ipfoque jure naturali suffultam comperietis. Cum enim terrarum hominumque creator: pariter ac conservator agnoscendus sit , nonne merito atque jure optimo quicquid vel in tota natura excellens , præftans , primarium ac magnificum homini largitus efi , ad ipsum deferendum sit , utpote eum qui id quod hominis est omné ducit fuum? Et ab eo potissimum populo , quem omnibus tam ad vitam sapienter instituendam prafidiis , quam poffeffione terræ ac domiciliorum , nec non omnibus imperii majeftatis que Insignibus , imo ipsa libertate & religione ; qua vita carior eße folet, destitutum, & ad incitas redactum , pene ab interitu vindicavit ; non secus , quam ex universis gentibus selectissimas primitias , filiumque primogenitum complexus, fovit, & quam ornatissimum reddidit ; ac præterlapsis deinde temporibus ejus res gestas semper ornavit , & sanctissimis legibus instruxit , ut nihil ipfi quantum ad imperii majeftatem , religionis sanctitatem , omnium artium ac scientiarum intelligentiam attinet deesse videretur. Sed quorsum hæc , Nobilissimi Viri ? non aliorsum , quam ut ostendam quantum Vobis , patria Patribus, quantum Urbi vestra debeam ; & quo jure , qua fiducia laborum meorum Primitias ad Augusta vestra limina delatas; & Vobis ceu Diis qui

busdam

[ocr errors][ocr errors]

و

:

[ocr errors]

busdam tutelaribus consecratas velim. Nam fi quid eji in me ingenii , quod fentio quam sit exiguum, aut fi quem ufum in Hebræorum literis mihi comparaverim, in quibus non inficior me diu multumque esse verfatum ; aut si hujusce rei ratio aliqua a liberalium artium & linguarum Orientalium ftudiis ac disciplina profecta fit , a qua ego nullum ætatis meæ tempus abhorruiße profiteor ; earum rerum omnium vel in primis hæc celeberrima veftra Civitas, omnium doctorum virorum copia abundans fructum aliquem a me repetere prope suo jure debet. Nam si mens mea respiciat fpatium præteriti temporis , & plurimorum annorum recordetur memoriam Hanc video mihi principem , & ad suscipiendam & ad ingrediendam rationem horum ftudiorum extitiße. Duodecimus enim jam labitur annus ex quo ego ad vestram appuli urbem , @ fuccedentibus deinde temporibus non solum quotidianos attendi Judæorum magistros , fed & ipfe operam meam aliis e gente nostra bene multis intra privatos parietes addixi ; quo fructu , teftabuntur ii , quibus me duce hæc ftudia ingredi contigit. Cumque quam plurimis prodeße , serisque , quoad fieri poteft , nepotibus , & longe a nobis dissitis inservire, magni @ vere Christiani animi esse semper duxerim ; nullos labores , nullas molestias in detegendis Judaicorum rituum arcanis, subterfugiendas putavi. Ita favente indies Numine divino non fine labore improbo tandem eo progres

*

2

Sus

fus fui, ut fructus hos Orientales in terra vestra renatos confpiciatis. Quorum primitivos, etsi non iis ornamentis & tanto splendore quanto olim ferusolymam adduci, & facerdotibus exhiberi folebant, nihilominus Vobis tanquam dignissimis & non minus de eis optime meritis facerdotibus eo quo

par est animo ac reverentia sacros volo, & quam humillime offero. Si enim jus quod in me habetis, considerem, Domini mei Vos estis: Si ipfius operis quod Vobis

fifto argumentum & Splendorem, nil nisi leges divinas Spirat; at quis Vobis legum divinarum ac humanarum melior" judex.? si terram unde provenit, Oriens ipsum genuit; at quis Vobis monumentorum Orientalium, & cujuscunque quod Oriens rarum habet,& nostri homines admirari folent , fcrutator curiofior , æftimator aquior ? fi denique locum in quo renatumeft; Amstelodamum audit , cujus Vos Confules ac moderatores estis,quod imperio veftro tam justo, æquo , miti, benefico, ac tam clementi regitur, ut civitati vestra eam famam pepererit, ut ea non tantum omnium urbium ac provinciarum caput , Batavia oculus, & totius Europa feliciffimum emporium habeatur , fed E omnium nationum ac gentium commune perfugium, ac facrum quoddam Asylum. Quo fit, ut nulla fere linguarum, artium ac scientiarum existat notitia,qua non in ea inveniatur; ut , fi quis incolas veftros cum urbe conferat, non unius urbis, fed totius orbis, non unius nationis , sed omnium , totiusque generis humani concursum, atque univerfæ terræ compendium

videat.

[ocr errors]

videat. Inter quos antiquissimus Hebræorum populus locum minime poftremum tenet; florentissimorum negotiatorum non exigua pars, prisca Sapientiæ promptuarium, Misna nutrix, litterarum sacrarum fideliffimus custos , atque omnis propemodum sacræ memoriæ clarissimum lumen. Per illum nobis cum omnibus peregrinis gentibus commercium, ita ut nullus fere sub fidere cæli inveniatur locus, quem non pars aliqua illius inhabitet. Per illum quoque nobis fola atque unica Hebræa antiquitas, ritus, ac leges, quæ ab omnibus Christianis recipiuntur , cæterisque omnibus ut sanctiora , em certiora , ita & merito ipfis præferenda ; ut multa Sanctissimarum Paginarum loca jacerent in tenebris , nifi harum litterarum lumen accederet. Cujus populi olim tanta fuit felicitas ac dignitas ut totius mundi Dominus cum eo ageret solo, & quidvis secretorum suorum lubens ad summum illius bonum manifeftaret , eumque divino suo spiritu quotidie excitaret. Imo cujus Rex, cujus Judex, & cujus Legislator foret ipfe Deus, quamobrem Ígnem Perpetuum, Aram Sacram, Arcam Frederis, Interpretem Arcanorum, Spiritum Revelationis, Solium Gloria, atque alia Divini sui favoris monumenta bene multa in eo collocaverat. Sed quanto hic populus honore antecelluit alios, tanto Vos, Gravissimi Viri , huncce populum antecellitis

. Quicquid enim hujus populi ac Jerusolymitanorum civium quondam fuit dignitatis ac gloria, totum hoc, quantumcunque eft, quod certe maximum eft, totum est, in

quam,

*

3

quam , Veftrum, & in hoc socium habetis neminem. Vestri enim sunt,vestraUrbis incola, Vobis subjecti; non viznon armis,non ferro;Sed humanitate,fapientia, bonitate, ac æquitate vestra mirabili invitati, ultro ad Vos venerunt, eg se felices æstimarunt veftro omnium clementissimo Imperio Consulari subjici; de quo tot præclara vel in remotissimas a Vobis terras ad ipfos delata erant beneficiorum in omnes homines encomia, ut Amstelodamenfes maluerint cives quam Jerufolymitani vocari. Domitæ quidem sunt aufpiciis vestris gentes immanitate barbara , multitudine innumerabiles, locis infinita , omnium copiarum genere abundantes, Indi atque Garamantes,cæterique Asia, Africa, America ignoti populi ; sed ego hoc ante vos alii fecerunt, & ea vicistis qua & naturam & conditionem ut vinci possent, habebant. Nulla enim est vis quæ non ferro ac viribus debilitari frangique poteft. Verum animum vincere, civibus indulgere, subjectis temperare, conscientia libertatem largiri, populum ipsa religione a Vobis dissentientem non modo intra mænia veftra tolerare , sed etiam fueri G* extoller? cultui divino dedicatum concedere, longe major gloria est; hæc cum faciatis, non ego Vos cum summis viris comparo, sed Deo proximos judico ! Homines enim ad Deum nulla re propius accedunt quam salutem hominibus dando. Hinc eft, Clementissimi Patres,quod in conservando ejusmodi populo non

defatigamini, non cupiditate præfertim , aut pravitate aliqua lapso, sed

[ocr errors]
« PreviousContinue »