Page images
PDF

Excipit hinc fessum sinuosi pompa theatri,
Et vocat ad plausus garrula scena Suos.
Seu catus auditur senior, seu prodigus hares,
Seu procus, aut positā casside miles adest,
Sive decennali foecundus lite patronus
Detonat inculto barbara verba ford;
Saepe vafer gnato succurrit servus amanti,
Et nasum rigidi fallit ubique patris;
Saepe novos illic virgo mirata calores
Quid sit amor nescit, dum quoque nescit, amat.
Sive cruentatum furiosa Tragoedia sceptrum
Quassat, et effusis crinibus ora rotat,
Et dolet, et specto, juvat et spectasse dolendo,
Interdum et lacrymis dulcis amaror inest:
Seu puer infelix indelibata reliquit
Gaudia, et abrupto flendus amore cadit;
Seu ferus é tenebris iterat Styga criminis ultor,
Conscia funereo pectora torre movens;
Seu moeret Pelopeia domus, seu nobilis Ili,
Aut luit incestos aula Creontis avos.
Sed neque sub tecto semper nec in urbe latemus,
Irrita nec nobis tempora veris eunt. -
Nos quoque lucus habet vicină consitus ulmo,
Atque suburbani nobilis umbra loci.
Saepius hic blandas spirantia sidera flammas,
Virgineos videas praeteriisse choros.
Ah quoties dignao stupui miracula forma,
Quae possit senium vel reparare Jovis!
Ah quoties widi superantia lumina gemmas,
Atque faces, quotguot volvit utergue polus;
Collaque bis vivi Pelopis quae brachia wincant,
Quaeque fluit puro nectare tincta via;
Et decus eximium frontis, tremulosque capillos,
Aurea quae fallax retia tendit amor;
Pellacesque genas, ad quos hyacinthina sordet
Purpura, et ipse tui floris, Adoni, rubor!
Cedite laudatae toties Heroides olim,
Et quaecunque vagum . amica Jovem:
Cedite Achaemeniae turrità fronte puellae,
Et quot Susa colunt, Memnoniamgue Ninon.
Vos etiam Danaae fasces submittite Nymphae,
Et vos Iliacae, Romuleague nurus.
Nec Pompeianas Tarpéia Musa columnas
Jactet, et Ausoniis plena theatra stolis.

Gloria virginibus debetur prima Britannis,
Extera sat tibi sit foemina posse sequi.
Tuque urbs Dardaniis, Londinum, structa colonis,
Turrigerum laté conspicienda caput,
Tu nimium felix intra tua moenia claudis
Quicquid formosi pendulus orbis habet.
Non tibi tot coelo scintillant astra sereno,
Endymioneae turba ministra deae,
Quot tibi, conspicuao formáque auroque puellae
Per medias radiant turba videndavias.
Creditur huc geminis venisse invecta columbis
Alma pharetrigero milite cincta Venus,
Huic Cnidon, et riguas Simoentis flumine valles,
Huic Paphon, et roseam post habitura Cypron.
Ast ego, dum pueri sinit indulgentia caeci,
Moenia quam subitó linquere fausta paro;
Et vitare procul malefidae infamia Circes
Atria, divini Molyos usus ope.
Stat quoque juncosas Cami remeare paludes,
Atque iterum raucae murmur adire schola.
Interea fidi parvum cape munus amici,
Paucaque in alternos verba coacta modos.

ELE GIA SECUN DA.

ANNo AETATIS 17.

In obitum Po is Academici Cantabrigi

TE, 3. conspicuus baculo fulgente solebas
Palladium toties ore ciere gregem,
Ultima præconum praeconem te quoque sava
Mors rapit, officio nec favet ipsa suo.
Candidiora licet fuerint tibi tempora plumis
Sub quibus accipimus delituisse Jovem;
O dignus tamen Haemonio juvenescere succo,
Dignus in AEsonios wivere posse dies,
Dignus quem Stygiis medica revocaret ab undis
Arte Coronides, saope rogante dea.
Tu si jussus eras acies accire togatas,
Et celer a Phoebo nuntius ire tuo,
Talis in Iliacá stabat Cyllenius aulá
Alipes, aetherea missus ab arce Patris.

Talis et Eurybates ante ora furentis Achillei
Rettulit Atridae jussa severa ducis.
Magna sepulchrorum regina, satelles Averni,
Saeva nimis Musis, Palladi sãeva nimis,
Quin illos rapias qui pondus inutile terrae,
Turba quidem est telis ista petenda tuis.
Westibus hunc igitur pullis Academia luge,
Et madeant lachrymis nigra feretra tuis.
Fundat et ipsa modos querebunda Elegesa tristes,
Personet et totis mania moesta scholis.

ELE GIA TERTIA,
ANNo AETATIS 17.
In obitum Prasulis Wintoniensis.1

MoESTUs eram, et tacitus nullo comitante sedebam,
Haerebantgue animo tristia plura meo,
Protinus en subiit funestao cladis imago
Fecit in Angliaco quam Libitina solo;
Dum procerum ingressa est splendentes marmore turres,
Dira sepulchrali mors metuenda face;
Pulsavitaue auro gravidos et jaspide muros,
Nec metuit satrapum sternere falce greges.
Tunc memini clarique ducis, fratisque verendi
Intempestivis ossa cremata rogis:
Etmemini Heroum quos widit ad athera raptos,
Flevit et amissos Belgia tota duces:
At te praecipué luxi, dignissime Praesul,
Wintoniaeque olim gloria magna tua;
Delicui fletu, et tristi sic ore querebar,
Mors fera, Tartareo diva secunda Jovi,
Nonne satis quod sylva tuas persentiat iras,
Et quod in herbosos justibi detur agros,
Quodgue afflata tuo marcescant lilia tabo,
Et crocus, et pulchrae Cypridi sacra rosa,
Nec sinis ut semper fluvio contermina quercus
Miretur lapsus praetereuntis aqua- ?

1 Lancelot Andrews, who died Sept. 21, 1626.

Et tibi succumbit liquido quae plurima coelo
Evehitur pennis quamlibet augur avis,
Et quae mille nigris errant animalia sylvis,
Et quod alunt mutum Proteos antra pecus.
Invida, tanta tibi cum sit concessa potestas;
Quid juvat humanå tingere caede manus?
Nobileque in pectus certas acuisse sagittas,
Semideamque animam sede fugässe suá?
Talia dum lacrymans alto sub pectore volvo,
Roscidus occiduis Hesperus exit aquis,
Et Tartessiaco submerserat a quore currum
Phoebus, ab Eoö littore mensus iter.
Necmora, membra cavo posui refovenda cubili,
Condiderant oculos noxque soporgue meos:
Cum mihi visus eram lato spatiarier agro,
Heu nequitingenium visa referre meum.
Illic puniceå radiabant omnia luce,
Ut matutino cum juga sole rubent.
Ac veluti cum pandit opes Thaumantia proles,
Westitu nituit multicolore solum.
Non dea tam variis ornavit floribus hortos
Alcinoi, Zephyro Chloris amata levi.
Flumina vernantes lambunt argentea campos,
Ditior Hesperior flavet arena Tago.
Serpit odoriferas per opes levis aura Favoni,
Aura sub innumeris humida nata rosis,
Talis in extremis terrae Gangetidis oris
Luciferi regis fingitur esse domus.
Ipse racemiferis dum densas vitibus umbras,
Et pellucentes miror ubique locos,
Ecce mihi Subito Praesul Wintonius astat,
Sidereum nitido fulsit in ore jubar;
Westis ad auratos defluxit candida talos,
Infula divinum cinxerat alba caput.
Dumque senex tali incedit venerandus amictu,
Intremuit lasto florea terra sono.
Agmina gemmatis plaudunt coelestia pennis,
Pura triumphali personat athra tubă.
Quisque novum amplexu comitem cantuque salutat,
Hosque aliquis placido misit ab ore sonos;
Nate veni, et patrii felix cape gaudia regni,
Semper ab hinc duro, nate, labore vaca.
Dixit, ex aligerae tetigerunt nablia turmae,
At mihi cum tenebris aurea pulsa quies.

Flebam turbatos Cephaleià pellice somnos,
Talia contingant somnia sæpe mihi.

ELE GIA QUARTA,
ANNo AETATIs 18.

Ad THOMAM JUNIUM praeceptorem suum, apud mercatores Anglicos Hamburga, agentes, Pastoris munere fungentem.

CURRE per immensum Subità mea littera pontum,
I, pete Teutonicos laeve per aquor agros;
Segnes rumpe moras, et nil, precor, obstet eunti,
Et festinantis nil remoretur iter.
Ipse ego Sicanio fraonantem carcere ventos
AEolon, et virides sollicitabo Deos,
Caeruleamque suis comitatam Dorida Nymphis,
Ut tibi dent placidam per sua regna viam.
At tu, si poteris, celeres tibi sume jugales,
Wecta quibus Colchis fugit ab ore viri;
Aut queis Triptolemus Scythicas devenit in oras
Gratus Eleusină missus ab urbe puer.
Atque ubi Germanas flavere videbis arenas,
itis ad Hamburgae moenia flecte gradum,
Dicitur occiso quae ducere nomen ab Hamá,
Cimbrica quem fertur clava dedisse neci.
Wivitibi antiquae clarus pietatis honore
Praesul, Christicolas pascere doctus oves;
Ille quidem est animae plusquam pars altera nostra ;
Dimidio vitae wivere cogor ego.
Heimihil quot pelagi, quot montes interjecti,
Me faciunt alià parte carere meil .
Charior ille mihi quâm tu doctissime Graium
Cliniadi, pronepos qui Telamoniserat;
Quâmque Stagirites generoso magnus alumno,
Quem peperit Lybico Chaonis alma Jovi.
Qualis Amyntorides, qualis Philyréius heros
Myrmidonum regi, talis et ille mihi.
Primus ego Aonios illo praeeunte recessus
Lustrabam, et bifidi sacra vireta jugi,
Pieriosque hausi latices, Clioque favente,
č. sparsi laeta ter ora mero.

« PreviousContinue »