Page images
PDF

Navita nocturno placat sua sidera cantu,
Delphinasque leves ad vada summa vocat.
Jupiter ipse alto cum conjuge ludit Olympo,
Convocat et famulos ad sua festa Deos.
Nunc etiam Satyri, cum sera crepuscula surgunt,
Perwolitant celeri florea rura choro,
Sylvanusque suá cyparissi fronde revinctus,
Semicaperque Deus, semideusque caper.
Quaeque sub arboribus Dryades latuere vetustis
Perjuga, per solos expatiantur agros.
Per sata luxuriat fruticetaque Maenalius Pan,
Wix Cybele mater, vix sibi tuta Ceres;
Atque aliquam cupidus praedatur Oreada Faunus,
onsulit in trepidos dum sibi nympha pedes,
Jamgue latet, latitansque cupit male tecta wideri,
Et fugit, et fugiens pervelit ipsa capi.
Dii quoque non dubitant coelo praeponere sylvas,
Et Sua quisque sibi numina lucus habet.
Et sua quisque diu sibi numina lucus habeto,
Nec vos arborea, dii, precor, ite domo.
Te referant miseriste, Jupiter, aurea terris
Saecla, quid ad nimbos aspera tela redis?
Tu saltem lenté rapidos age Phoebe jugales
Quà potes, et sensim tempora veris eant;
Brumaque productas tarde ferat hispida noctes,
Ingruat et nostro serior umbra polo.

t ELE GIA SE XTA.
Ad CARollum DEoDATUM ruri commorantem,

Qui cum Idibus Decemb, scripsisset, et sua carmina excusari postulasset si solito minus essent bona, quod inter lautitias, quibus erat ab amicis eacceptus, haud satis felicem operam Musis dare se posse affirmabat, hoc habuit responsum.

MITTo tibi sanam non pleno ventre salutem,
Quatu distento forté carere potes.

At tua quid nostram prolectat musa camoenam,
Nec sinit optatas posse sequitenebras?

Carmine scire velis quâm te redamemdue colamgue,
Crede mihi vix hoc carmine scire queas.

Nam neque noster amor modulis includitur arctis,
Nec venit ad claudos integer ipse pedes.
Quam bene solennes epulas, hilaremoue Decembrem,
Festaque coelifugam quae coluere Deum,
Deliciasque refers, hybernigaudia ruris,
Haustaque per lepidos Gallica musta focos
Quid quereris refugam vino dapibusque poesin?
Carmen amat Bacchum, carmina }... amat.
Nec puduit Phoebum virides gestasse corymbos,
Atque hederam lauro praeposuisse suae.
Saepius Aoniis clamavit collibus Euce
Mista Thyoneo turba novena choro.
Naso Corallaeis mala carmina misit ab agris:
Non illic epulac, non sata vitis erant.
Quid nisi vina, rosasque racemiferumque Lyaeum,
Cantavit brevibus Teia Musa modis?
Pindaricosque inflat numeros Teumesius Euan,
Et redolet sumptum pagina quaeque merum;
Dum gravis everso currus crepat axe supinus,
Et volat Eleo pulvere fuscus eques.
Quadrimoque madens Lyricen Romanus Iaccho
Dulce canit Glyceran, flavicomamque Chloen.
Jam quoque lauta tibi generoso mensa paratu
Mentis alit vires, ingeniumque fovet.
Massica foecundam despumant pocula venam,
Fundis et ex ipso condita metra cado.
Addimus his artes, fusumque per intima Phoebum
Corda, favent uni Bacchus, Apollo, Ceres.
Scilicet haud mirum tam dulcia carmina per te
Numine composito tres peperisse Deos.
Nunc quoque Thressa tibi caelato barbitos auro
Insonat argutà molliter icta manu;
Auditurque chelys suspensa tapetia circum,
Virgineos tremulā quae regat arte pedes.
Illa tuas saltem teneant spectacula musas,
Et revocent, quantum crapula pellit iners,
Crede mihi dum psallit ebur, comitataque plectrum
Implet odoratos festa chorea tholos;
Percipies tacitum per pectora serpere Phoebum,
Quale repentinus permeat ossa calor,
Perque puellares oculos digitumque sonantem
Irruet in totos lapsa Thalia sinus.
Namgue elegia levis multorum cura Deorum est,
Et vocat ad numeros quemlibet illa suos;

Liber adest elegis, Eratoque, Ceresque, Venusque,
Et cum purpureå matre tenellus Amor.
Talibus inde licent convivia larga poetis,
Saepius et veteri commaduisse mero.
At qui bella refert, et adulto sub Jove coelum,
Heroasque pios, semideosque duces,
Et nunc sancta canit superum consulta deorum,
Nunc latrata fero regna profunda cane,
Ille quidem parcé, Samii pro more magistri,
Vivat, et innocuos praebeat herba cibos;
Stet prope fagineo pellucida lympha catillo,
Sobriaque é puro pocula fonte bibat.
Additur huic scelerisque vacans, et casta juventus,
Et rigidi mores, et sine labe manus.
Qualis veste nitens sacrā, et lustralibus undis
Surgis ad infensos augur iture Deos.
Hoc ritu vixisse ferunt post rapta sagacem
Lumina Tiresian, Ogygiumque Linon,
Etlare devoto profugum Calchanta, senemque
Orpheon edomitis sola per antra feris;
Sic dapis exiguus, sic rivi potor Homerus
Dulichium vexit per freta longa virum,
Et per monstrificam Perseiae Phoebados aulam,
Et vada foemineis insidiosa sonis,
Perque tuas, rex ime, domos, ubi sanguine nigro
Dicitur umbrarum detinuisse greges.
Diis etenim sacer est vates, divāmque sacerdos,
Spirat et occultum pectus, et ora Jovem.
At tu, siquid agam, scitabere (si modó saltem
Esse putas tanti noscere siquid agam).
Paciferum canimus coelesti semine regem,
Faustaque sacratis saecula pacta libris,
Vagitumque Dei, et stabulantem paupere tecto
Qui suprema suo cum patre regna colit,
Stelliparumque polum, modulantesque aethere turmas,
Etsubitó elisos ad sua fana Deos.
Dona quidem dedimus Christinatalibus illa,
Illa sub auroram lux mihi prima tulit.
Te quoque pressa manent patriis meditata cicutis,
Tu mihi, cui recitem, judicis instar eris.

ELE GIA SEPTIM.A.
ANNo AETATIS 19.

NoNDUM blanda tuas leges, Amathusia, nôram,
Et Paphio vacuum pectus ab igne fuit.
Saepe cupidineas, puerilia tela, Sagittas,
Atque tuum sprevi maxime numen Almor,
Tu puer imbelles, dixi, transfige columbas,
Conveniunt tenero mollia bella duci.
Aut de passeribus tumidos age, parve, triumphos,
Haec sunt militiae digna trophaea tua.
In genus humanum quid inania dirigis arma 2
Non valet in fortes ista pharetra viros.
Non tulit hoc Cyprius (neque enim Deus ullus ad iras
Promptior), et duplicijam ferus igne calet.
Wer erat, et summae radians per culmina villae
Attulerat primam lux tibi, Maie, diem:
At mihi adhuc refugam quaerebant lumina noctem,
Nec matutinum sustinuere jubar.
Astat Amor lecto, pictis Amor impiger alis,
Prodidit astantem mota pharetra Deum:
Prodidit et facies, et dulce minantis ocelli,
Et quicquid puero dignum et Amore fuit.
Talis in aeterno juvenis Sigeius Olympo
Miscet amatori pocula plena Jovi;
Aut qui formosas pellexit ad oscula nymphas
Thiodamantaeus Naiade raptus Hylas.
Addideratoue iras, sed et has decuisse putares,
Addiderataue truces, nec sine felle minas.
Lt miser exemplo sapuisses tutius, inquit,
Nunc mea quid possit dextera testis eris.
Inter et expertos vires numerabere nostras,
Et faciam vero per tua damna fidem.
Ipse ego, sinescis, strato Pythone superbum
Edomui Phoebum, cessitet ille mihi;
Et quoties meminit Peneidos, ipse fatetur
Certius et gravius tela nocere mea.
Me nequit adductum curvare peritius arcum,
Qui post terga solet vincere Parthus eques:
Cydoniusque mihi cedit venator, et ille
Inscius uxori qui necis author erat.

Est etiam nobis ingens quoque victus Orion,
Herculeacque manus, Herculeusque comes.
Jupiter ipse licet sua fulmina torqueat in me,
Haerebunt lateri spicula nostra Jovis.
Caetera quae dubitas meliùs mea tela docebunt,
Et tua non leviter corda petenda mihi.
Necte, stulte, tuæ poterunt defendere musae,
Nec tibi Phoebaeus porriget anguis opem.
Dixit, et aurato quatiens mucrone sagittam,
Evolat in tepidos Cypridos ille sinus.
At mihirisuro tonuit ferus ore minaci,
Et mihi de puero non metus ullus erat.
Et modó quà nostri spatiantur in urbe Quirites,
Et modó villarum proxima rura placent.
Turba frequens, faciéque simillima turba dearum
Splendida per medias it gue reditolue vias.
Auctaque luce dies gemino fulgore coruscat,
Fallor? An et radios hinc quoque Phoebus habet?
Haec ego non fugi spectacula grata severus,
Impetus et quë me fert juvenilis, agor,
Lumina luminibus malé providus obvia misi,
Neve oculos potui continuisse meos.
Unam forté aliis supereminuisse notabam,
Principium nostri lux erat illa mali.
Sic Venus optaret mortalibus ipsa videri
Sic regina Deûm conspicienda fuit.
Hanc memor objecit nobis malus ille Cupido,
Solus et hos nobis texuit anté dolos.
Nec proculipse vafer latuit, multaeque Sagittae,
Et facis a tergo grande pependit onus.
Nec mora, nunc ciliis haesit, nunc virginis ori.
Insilithinc labiis, insidet inde genis:
Et quascunque agilis partes jaculator oberrat,
ei mihi, mille locis pectus inerme ferit.
Protinus insoliti subierunt corda furores,
Uror amans intës, flammaque totus eram.
Interea misero quae jam mihi sola placebat,
Ablata est oculis non reditura meis.
Ast ego progredior tacitè querebundus, et excors,
Et dubius volui saepe referre pedem
Findor, et haec remanet, sequitur pars altera votum,
Raptaque tam subito gaudia flere juvat.
Sic dolet amissum proles Junonia coelum,
Inter Lemniacos praecipitata focos.

« PreviousContinue »