Page images
PDF

Talis et abreptum solem respexit, ad Orcum
Vectus ab attonitis Amphiaraus equis.
Quid faciam infelix, et luctu victus? Amores
Nec licet inceptos ponere, neve sequi.
O utinam, spectare semel mihi detur amatos
Vultus, et coråm tristia verba loqui !
Forsitan et duro non est adamante creata,
Forte nec ad nostras surdeat illa preces.
Crede mihi, nullus sic infeliciter arsit,
Ponar in exemplo primus et unus ego.
Parce, precor, teneri cum sis Deus ales amoris,
Pugment officio nec tua factatuo.
Jam tuus O certè est mihi formidabilis arcus,
Nate dea, jaculis nec minus igne potens:
Et tua fumabunt nostris altaria donis,
Solus et in superis tu mihi summus eris.
Deme meos tandem, verúm nec deme, furores,
Nescio cur, miser est suaviter omnis amans:
Tu modo da facilis, posthasc mea siqua futura est,
Cuspis amaturos figat ut una duos.

HAEc ego mente olim laevå, studioque supino,
Nequitiae posui vana trophaea meas.
Scilicet abreptum sic me malus impulit error,
Indocilisque aetas prava magistra fuit.
Donec Socraticos umbrosa Academia rivos
Praebuit, admissum dedocuitgue jugum.
Protinus extinctis exillo tempore flammis,
Cincta rigent multo pectora nostra gelu.
Unde suis frigus metuit puer ipse sagittis,
Et Diomedéam vim timet ipsa Venus.

(£pigrammatum filtr.

IN PRODITION EM BOMBARDICAM.

CUM simul in regem nuper satrapasque Britannos
Ausus es infandum, perfide Fauxe, nefas,
Fallor? An et mitis voluisti ex parte videri,
Et pensare malā cum pietate scelus?
Scilicet hos alti missurus ad atria coeli,
Sulphureo curru flammivolisque rotis.
Qualiter ille feris caput inviolabile Parcis
Liquit Iordanios turbine raptus agros.

[ocr errors]

SicciNE tentasti coelo donàsse Iācobum
Quae Septemgemino Bellua monte lates?
Nimeliora tuum poterit dare munera numen,
Parce precordonis insidiosa tuis.
Ille quidem sine te consortia serus adivit
Astra, nec inferni pulveris usus ope.
Sic potius foedos in coelum pelle cucullos,
Et quot habet brutos Roma profana Deos,
Namgue hac aut alià nisi quemgue adjuveris arte,
Crede mihi, coeli vix bene scandet iter.

IN EAN DEM.

PURGATOREM animae derisit Iācobus ignem,
Et sine quo superúm non adeunda domus.

Frenduit hoc trină monstrum Latiale coroná,
Movit et horrificum cornua dena minax.

Et nec inultus, ait, temnes mea sacra Britanne:
Supplicium spretà religione dabis.
Et si stelligeras unquam penetraveris arces,
Non misi per flammas triste patebit iter.
O quam funesto cecinisti proxima vero,
Verbaque ponderibus vix caritura suis'
Nam prope Tartareo sublime rotatus ab igni
Ibat ad athereas unbra perusta plagas.

[ocr errors]

QUEM modó Roma suis devoverat impia diris,
Et Styge damnărat Taenarioque sinu,

Hunc vice mutatājam tollere gestit ad astra,
Et cupit ad superos evehere usque Deos.

IN IN WENT OREM BOMBARDAE.

IAPETIONIDEM laudavit casca vetustas,
Qui tulit actheream solis ab axe facem;

At mihi major erit, qui lurida creditur arma,
Et trifidum fulmen surripuisse Jovi.

AD L E O NORAM ROMAE CAN EN TEM.

ANGELUs unicuique suus (sic credite gentes)
Obtigit aethereis ales ab ordinibus.
Quid mirum, Leonora, tibi si gloria major?
Nam tua praesentem wox sonat ipsa Deum.
Aut Deus, aut vacui certé mens tertia coeli,
Per tua secretó guttura serpit agens;
Serpit agens, facilisque docet mortalia corda
Sensin immortali assuescere posse sono.
Quðd si cuncta quidem Deus est, per cunctaque fusus,
In te ună loquitur, caetera mutus habet.

[ocr errors]

ALTERA Torquatum cepit Leonora poétam,
Cujus ab insano cessit amore furens.
Ah miser ille tuo quantò feliciús avo
Perditus, et propter te, Leonora, foret!
Ette Pierià sensisset voce canentem
Aurea maternae fila movere lyrae:
Quamvis Dircaeo torsisset lumina Pentheo
Saevior, aut totus desipuisset iners,
Tu tamen errantes caecă vertigine sensus
Voce eadem poteras composuisse tuā;
Et poteras, aegro spirans sub corde, quietem
Flexanimo cantu restituisse sibi.

A D E ANDEM.

CREDULA quid liquidam Sirena Neapoli jactas,
Claraque Parthenopes fana Acheloiados,
Littoreamque tuá defunctam Naiada ripá,
Corpora Chalcidico sacra dedisse rogo?
Illa quidem vivitgue, et amoená Tibridis undā
Mutavit rauci murmura Pausilipi.
Illic Romulidium studiis ornata secundis,
Atque homines cantu detinet atque Deos.

APOLOGU S I) E RUSTICO ET HERO.1

RUSTICUs ex malo sapidissima poma quotannis
Legit, et urbano lecta dedit Domino:
Hinc incredibili fructiis dulcedine captus,
Malum ipsam in proprias transtulit areolas.
Hactenus illa ferax, sed longo debilis avo,
Mota solo assueto, protinus aret iners.
Quod tandem ut patuit Domino, spe lusus inani,
Damnavit celeres in Sua damna manus.
Atque ait, “Heu quantò satius fuitilla Coloni
§. licet) grato dona tulisse animo !
Possem ego awaritiam fracnare, gulamque voracem:
Nunc periere mihi et foetus, et ipse parens.”

1 Added in the edition of 1673.

[ocr errors]

IN OBITU M PROCAN CELLAR II MEDICI.] ANNo AETATIs, 16.

PARERE fati discite legibus,
Manusque Parcae jam date supplices,
Qui pendulum telluris orbem
Iäpeti colitis nepotes.
Vossi relicto mors vaga Taenaro
Semel vocarit flebilis, heu morae
Tentantur incassúm dolique;
Per tenebras Stygis ire certum est.
Si destinatam pellere dextera
Mortem valeret, non ferus Hercules,
Nessivenenatus cruore
AEmathiàjacuisset Oetà,
Nec fraude turpi Palladis invidae
Widisset occisum Ilion Hectora, aut
Quem larva Pelidis peremit
Ense Locro, Jovelacrymante.
Si triste fatum verba. Hecatéia.
Fugare possint, Telegoni parens
Wixisset infamis, potentique
AEgiali soror usa virgå.
Numenque trinum fallere si queant
Artes medentăm, ignotaque gramina,
Non gnarus herbarum Machaon
Eurypyli cecidisset hastā.

1 Dr. John Goslyn, Master of Caius College, and the king's profes’ sor of physic, who died when he was a second time vice chancellor,

in October, 1626. So that the date of Milton's age is wrong.

|

« PreviousContinue »