Page images
PDF

Laesisset et nec te, Philyreie,
Sagitta Echidnae perlita sanguine,
Nec tela te fulmengue avitum
Caese puer genitricis alvo.
Tuque O alumno major Apolline,
Gentis togatae cui regimen datum,
Frondosa quem nunc Cirrha luget,
Et mediis Helicon in undis,
Jam praefuisses Palladio gregi
Laetus, superstes, nec sine gloria,
Nee puppe lustrasses Charontis
Horribiles barathri recessus.
At fila rupit Persephone tua,
Irata, cum te viderit, artibus,
Succoque pollenti, tot atris
Faucibus eripuisse mortis.
Colende Praeses, membra precor tua
Molli quiescant cespite, et ex tuo
Crescant rosae calthaeque busto,
Purpureoque hyacinthus ore.
Sit mite dete judicium AEaci,
Subrideatque AEtnaea Proserpina,
Interque felices perennis
Elysio spatiere campo,

IN QUINTUM NOVEMBRIS.
ANNo AETATIS 17.

JAM pius extremä veniens Iäcobus ab arcto
Teucrigenas populos, latéque patentia regna
Albionum tenuit, jamque inviolabile foedus
Sceptra Caledoniis conjunxerat Anglica Scotis:
Pacificusque novo, felix divesque, sedebat
In solio, occultique doli securus et hostis:
Cum ferus ignifluoregnans Acheronte tyrannus,
Eumenidum pater, aethereo vagus exul Olympo,
Forte per immensum terrarum erraverat orbem,
Dinumerans sceleris socios, vernasque fideles,
Participes regni post funera moesta futuros;
Hic tempestates medio ciet ačre diras,
Illic unanimes odium struit inter amicos,
Armat et invictas in mutua viscera gentes;

Regnaque olivifera vertit florentia pace:
Et quoscunque videt purae virtutis amantes,
Hos cupit adjicere imperio, fraudumque magister
Tentat inaccessum sceleri corrumpere pectus,
Insidiasque locat tacitas, cassesque latentes
Tendit, ut incautos rapiat, seu Caspia tigris
Insequitur trepidam deserta per avia praedam
Nocte sub illuni, et somno nictantibus astris.
Talibus infestat populos Summanus et urbes,
Cinctus cerulea fumanti turbine flamma,
Jamgue fluentisonis albentia rupibus arva
Apparent, et terra deo dilecta marino,
Cui nomen dederat quondam Neptunia proles,
Amphitryoniaden quinon dubitavit atrocem,
AEquore tranato, furiali poscere bello,
Ante expugnatae crudelia sæcula Trojae.
At simul hanc opibusque et festà pace beatam
Aspicit, et pingues donis Cerealibus agros,
Quodque magis doluit, venerantem numina veri
Sancta Dei populum, tandem suspiria rupit
Tartareos ignes et luridum olentia sulphur;
Qualia Trinacria trux ab Jove clausus in AEtna
Efflat tabifico monstrosus ob ore Typhoeus.
Ignescunt oculi, stridetoue adamantinus ordo
Dentis, ut armorum fragor, ictaque cuspide cuspis.
Atqué “Pererrato solum hoc lacrymabile mundo
Inveni,” dixit, “gens haec mihi sola rebellis,
Contemtrixque jugi, nostraque potentior arte.
Illa tamen, mea si quicquam tentamina possunt,
Non feret hoc impune diu, non ibit inulta.”
Hactenus; et piceis liquido natat ačre pennis;
Quà volat, adversi praecursant agmine venti,
Densantur nubes, et crebra tonitrua fulgent.
Jamgue pruinosas velox superaverat Alpes,
Et tenet Ausoniae fines: a parte sinistra
Nimbifer Appenninus erat, priscique Sabini,
Dextra veneficiis infamis Hetruria, nec non
Te furtiva, Tibris, Thetidi videt oscula dantem;
Hinc Mavortigenae consistit in arce Quirini.
Reddiderant dubiam jam sera crepuscula lucem,
Cum circumgreditur totam Tricoronifer urbem,
Panificosque deos portat, scapulisque virorum
Evehitur, praeeunt submisso poplite reges,
Et mendicantum series longissima fratrum;

Cereaque in manibus gestant funalia caeci, Cimmeriis nati in tenebris, vitamgue trahentes. Templa dein multis subeunt lucentia taedis (Vesper erat sacer iste Petro) fremitusque canentum Saepe tholos implet vacuos, et inane locorum. Qualiter exululat Bromius, Bromiique caterva, Orgia cantantes in Echionio Aracyntho, Dum tremit attonitus vitreis Asopus in undis, Et proculipse cavá responsat rupe Cithaeron. His igitur tandem solenni more peractis, Nox senis amplexus Erebi taciturna reliquit, Praecipitesque impellit equos stimulante flagello, Captum oculis Typhlonta, Melanchaetemque ferocem, Atque Acherontaeo prognatam patre Siopen Torpidam, et hirsutis horrentem Phrica capillis. Interea regum domitor, Phlegetontius haeres Ingreditur thalamos (neque enim secretus adulter Producit steriles mollisine pellice noctes), At vix compositos somnus claudebat ocellos, Cum niger umbrarum dominus, rectorque silentum, Praedatorque hominum, falsā sub imagine tectus Astitit, assumptis micuerunt tempora canis, Barba sinus promissa tegit, cineracea longo Syrmate verrit humum vestis, pendetgue cucullus Vertice de raso, et ne quicquam desit ad artes, Cannabeo lumbos constrinxit fune salaces, Tarda fenestratis figens vestigia calceis. Talis, uti fama est, vastá Franciscus eremo Tetra vagabatur solus per lustra ferarum, Sylvestrique tulit genti pia verba salutis Impius, atque lupos domuit, Libycosque leoncs. Subdolus at tali Serpens velatus amictu Solvit in has fallax ora execrantia voces; Dormis, nate 2 Etiamne tuos Sopor opprimit artus? Immemor O fidei, pecorumque oblite tuorum ! Dum cathedram venerande tuam, diademaque triplex Ridet Hyperboreogens barbara nata sub axe, Dumque pharetrati spernunt tua jura Britanni: Surge, age, Surge piger, Latius quem Caesar adorat, Cui reserata patet convexijanua coeli, Turgentes animos, et fastus frange procaces, Sacrilegique sciant, tua quid maledictio possit, Et quid Apostolicae possit custodia clavis; Et memor Hesperiae disjectam ulciscere classem,

[ocr errors]

Mersaque Iberorum lato vexilla profundo,
Sanctorumque cruci tot corpora fixa probrosae,
Thermodoontea-nuper regnante puella.
At tu si tenero mavis torpescere lecto,
Crescentesque negas hosti contundere vires,
Tyrrhenum implebit numeroso milite pontum,
Signaque Aventino ponet fulgentia colle:
Reliquias veterum franget, flammisque cremabit,
Sacraque calcabit pedibus tua colla profanis,
Cujus gaudebant soleis dare basia reges.
Nectamen hunc bellis et aperto Marte lacesses,
Irritus ille labor: tu callidus utere fraude:
Quaelibet haereticis disponere retia fas est.
Jamgue ad consilium extremis rex magnus ab oris
Patricios vocat, et procerum de stirpe creatos,
Grandaevosque patres trabeñ, canisque verendos;
Hos tu membratim poteris conspergere in auras,
Atque dare in cineres, nitrati pulveris igne
#. injecto, quâ convenere, sub imis.
Protinus ipse igitur quoscunque habet Anglia fidos
Propositi, factique mone: quisquamne tuorum
Audebit summi non jussa facessere Papae?
Perculsosque metu subito, castique stupentes
Invadat vel Gallus atrox, vel savus Iberus.
Saecula sic illic tandem Mariana redibunt,
Tuque in belligeros iterum dominaberis Anglos.
Et nequid timeas, divos divasque secundas
Accipe, quotgue tuis celebrantur numina fastis.
Dixit, et adscitos ponens malefidus amictus
Fugit ad infandam, regnum illaetabile, Lethen.
Jam rosea Eoas, pandens Tithonia portas,
Westit inauratas redeunti lumine terras;
Moestaque adhuc nigri deplorans funera nati
Irrigat ambrosiis montana cavumina guttis;
Cum somnos pepulit stellatae janitor aulae,
Nocturnos visus, et somnia grata revolvens."
Est locus aeternå septus caligine noctis,
Wasta ruinosi quondam fundamina tecti,
Nunc torvi spelunca Phoni, Prodotaeque bilinguis,
Effera quos unopeperit Discordia partu.
Hic inter camentajacent praeruptaque saxa,
Ossa inhumata virãm, et trajecta cadavera ferro;
Hic Dolus intortis semper sedet ater ocellis,
* Forsan-resolvens.

Jurgiaque, et stimulis armata Calumnia fauces,
Et Furor, atque via moriendi mille videntur,
Et Timor, exsanguisque locum circumvolat Horror,
Perpetuoque leves per muta silentia Manes
Bxululant, tellus et sanguine conscia stagnat.
Ipsi etiam pavidi latitant penetralibus antri
Et Phonos, et Prodotes, nulloque sequente per antrum,
Antrum horrens, scopulosum, atrum feralibus umbris
Diffugiunt sontes, et retrò lumina vortunt;
Hos pugiles Roma per saccula longa fideles
Evocat antistes Babylonius, atque ita fatur:
“Finibus occiduis circumfusum incolit acquor
Gens exosa mihi, prudens natura negavit
Indignam penitus nostro conjungere mundo:
Illuc, sic jubeo, celeri contendite gressu,
Tartareoque leves difflentur pulvere in auras
Et rex et pariter satrapae, Scelerata propago:
Et quotauot fidei caluere cupidine verac,
Consilii socios adhibete, operisque ministros.”
Finierat, rigidi cupidé paruere gemelli.
Interea longo flectens curvamine coelos
Despicit aetherea dominus qui fulgurat arce,
Wanaque perversae ridet conamina turbae,
Atque sui causam populi volet ipse tueri.
sse ferunt spatium, quâ distat ab Aside terra
Fertilis Europe, et spectat Mareotidas undas;
Hic turris posita est Titanidos ardua Famae,
AErea, lata, sonans, rutilis vicinior astris
Quàm superimpositum vel Athos vel Pelion Ossae.
Mille fores aditusque patent, totidemque fenestrae,
Amplaque per tenues translucent atria muros:
Excitat hic varios plebs agglomerata susurros;
Qualiter instrepitant circum mulctralia bombis
Agmina muscarum, aut texto per ovilia junco,
Dum Canis asstivum coeli petit ardua culmen.
Ipsa quidem summâ sedet ultrix matris in arce,
Auribus innumeris cinctum caput eminet olli,
Queis sonitum exiguum trahit, atque levissima captat
Murmura, ab extremis patuli confinibus orbis.
Nectot, Aristoride servator inique juvencae
Isidos, immiti volvebas lumina vultu,
Lumina non unquam tacito nutantia Somno,
Lumina subjectas late spectantia terras.
Istis illa solet loca luce carentia sæpe

« PreviousContinue »