Page images
PDF

Perlustrare, etiam radianti impervia soli:
Millenisque loquax auditaque visaque linguis
Cuilibet effundit temeraria, veraque mendax
Nunc minuit, modo confictis sermonibus auget.
Sed tamen à nostro meruisti carmine laudes
Fama, bonum quo non aliud veracius ullum,
Nobis digna cani, nec te memorasse pigebit
Carmine tam longo, servatiscilicet Angli
Officiis vaga diva tuis, tibi reddimus aequa.
Te Deus, asternos motu qui temperat ignes,
Fulmine praemisso alloquitur, terráque tremente:
“Fama, siles? An te latet impia Papistarum
Conjurata cohors in megue meosque Britannos,
Et nova sceptrigero cades meditata Iäcobo?
Nec plura, illa statim sensit mandata Tonantis,
Et satis ante fugax stridentes induit alas,
Induit et variis exilia corpora plumis;
Dextra tubam gestat Temesaeo ex aere sonoram.
Nec mora, jam pennis cedentes remigat auras,
Atque parum est cursu celeres praevertere nubes,
Jam ventos, jam solis equos post terga reliquit:
Et primo Angliacas, solito de more, per urbes
Ambiguas voces, incertaque murmura spargit,
Mox arguta dolos, et detestabile vulgat
Proditionis opus, nec non facta horrida dictu,
Authoresque addit sceleris, nec garrula caecis
Insidiis loca structa silet; stupuere relatis,
Et pariter juvenes, pariter tremuere puellae,
Effoetique senes pariter, tantaeque ruinae
Sensus ad actatem subito penetraverat omnem.
Attamen interea populi miserescitab alto
AEthereus Pater, et crudelibus obstitit ausis
Papicolūm ; capti poenas raptantur ad acres;
At pia thura Deo, et grati solvuntur honores;
Compita laeta focis genialibus omnia fumant;
Turba choros juvenilis agit: Quintoque Novembris
Nulla dies toto occurrit celebratior anno.

IN OB IT U M 1 PRAE SULIS E LIENSIS.
ANNo AETATIS 17.

ADHUC madentes rore squalebant genae, Et sicca nondum lumina Adhuc liquentis imbre turgebant salis, Quem nuper effudi pius, Dum moesta charo justa persolvirogo Wintoniensis Praesulis. Cum centilinguis Fama (proh! semper mali Cladisque vera nuntia) Spargit per urbes divitis Britanniae, Populosque Neptuno Satos, Cessisse morti, et ferreis sororibus Te, generis humani decus, Qui rex sacrorum illā fuisti in insulā Quae nomen Anguillae tenet. Tunc inquietum pectus irá protinus Ebulliebat fervida, Tumulis potentem saepe devovens deam: Nec vota Naso in Ibida Concepit alto diriora pectore, Graiusque vates parcius Turpem Lycambis execratus est dolum, Sponsamque Neobulen suam. At ecce diras ipse dum fundo graves, Et imprecor neci necem, Audisse tales videor attonitus sonos Leni, sub aurá, flamine: “Caecos furores pone, pone vitream Bilemgue et irritas minas, Quid temeré violas non nocenda numina, Subitoque ad iras percita ? Non est, ut arbitraris elusus miser, Mors atra Noctis filia, Erebóve patre creta, sive Erinnye, Wastove nata sub Chao: Ast illa coelo missa stellato, Dei Messes ubique colligit; Animasque mole carneå reconditas In lucem et auras evocat;

*Nicholas Felton, who died October 5th, 1626.

Ut cum fugaces excitant Horae diem
Themidos Jovisque filiae;
Et sempiterni ducit ad vultus patris;
At justa raptat impios
Sub regna furvi luctuosa Tartari,
Sedesque subterraneas.”
Hanc ut vocantem laetus audiwi, cito
Foedum reliqui carcerem,
Wolatilesque faustus inter milites
Ad astra sublimis feror:
Wates ut olim raptus ad coelum senex
Auriga currus ignei.
Non me Bootis terruere lucidi
Sarraca tarda frigore, aut
Formidolosi Scorpionis brachia,
Non ensis, Orion, tuus.
Praetervolavi fulgidi solis globum,
Longéque sub pedibus deam
Widi triformem, dum coèrcebat suos
Fracnis dracones aureis.
Brraticorum siderum per ordines,
Per lacteas vehor plagas,
Velocitatem saepe miratus novam,
Donec nitentes ad fores
Ventum est Olympi, et regiam crystallinam, et
Stratum smaragdis atrium.
Sed hic tacebo, nam quis effari queat
Oriundus humano patre
Amoenitates illius loci ? Mihi
Sat est in aeternum frui.

NATURAM N ON PAT I SENIU M.

HEU quâm perpetuis erroribus acta fatiscit
Avia mens hominum, tenebrisque immersa profundis
CEdipodioniam volvit sub pectore noctem 1
Quae vesana suis metiri facta deorum
Audet, et incisas leges adamante perenni
Assimilare suis, nulloque solubile saeclo
Consilium fati perituris alligat horis.

Ergöne marcescet sulcantibus obsita rugis

Naturae facies, et rerum publica mater
Omniparum contracta uterum sterilescet ab avo”

Etse fassa Senem, malê certis passibus ibit
Sidereum tremebunda caput? Num tetra vetustas
Annorumque asterna fames, squalorque situsque
Sidera vexabunt? An et insatiabile Tempus
Esuriet Coelum, rapietaue in viscera patrem?
Heu, potuitne suas imprudens Jupiter arces
Hoc contra munisse nefas, et Temporis isto
Exemisse malo, gyrosque dedisse perennes?
Ergo erit ut quandoque sono dilapsa tremendo
Convexi tabulata ruant, atque obvius ictu
Stridat uterque polus, superāque ut Olympius aula
Decidat, horribilisque retectà Gorgone Pallas;
Qualis in AEgeam proles Junonia Lemnon
T)eturbata sacro cecidit de limine coeli ?
Tu quoque, Phoebe, tui casus imitabere nati;
Praecipiti curru, Subitāque ferere ruiná
Pronus, et extinctà fumabit lampade Nereus,
Et dabit attonito feralia sibila ponto.
Tunc etiam ačrei divulsis sedibus Haemi
Dissultabit apex, imoque allisa barathro
Terrebunt Stygium dejecta Ceraunia Ditem,
In superos quibus usus erat, fraternaque bella.
At Pater omnipotens, fundatis fortius astris,
Consuluit rerum summa, certoque peregit
Pondere fatorum lances, atque ordine summo
Singula perpetuum jussit servare tenorem.
Wolvitur hinc lapsu mundi rota prima diurno;
Raptat et ambitos sociá vertigine coelos.
Tardior haud solito Saturnus, et acer ut olim
Fulmineum rutilat cristatā casside Mavors.
Floridus aeternüm Phoebus juvenile coruscat,
Nec fovet effoetas loca per declivia terras
Devexo temone Deus; sed semper amică
Luce potens eaden currit per signa rotarum.
Surgit odoratis pariter formosus ab Indis,
AFthereum pecus albenti qui cogit Olympo,
Mane vocans, et serus agens in pascua coeli,
Temporis et gemino dispertit regna colore.
Fulget, obitaue vices alterno Delia cornu,
Caeruleumque ignem paribus complectitur ulnis.
Nec variant elementa fidem, solitoque fragore
Lurida perculsas jaculantur fulmina rupes.
Nec per inane furit leviori murmure Corus,
Stringit et armiferos aequali horrore Gelonos

Trux Aquilo, spirataue hyemem, nimbosque volutat.
Utaue solet, Siculi diverberatima Pelori
Rex maris, et raucá circumstrepit aequora conchá
Oceani Tubicen, nec vastā mole minorem
AEgeona ferunt dorso Balearica cete.
Sed neque, Terra, tibi saecli vigor ille vetusti
Priscus abest, servatdue suum Narcissus odorem,
Et pner ille suum tenet et puer ille decorem,
Phoebe, tuusque, et, Cypri, tuus; nec ditior olim
Terra datum sceleri celavit montibus aurum
Conscia, vel sub aquis gemmas. Sic denique in aevum
Ibit cunctarum series justissima rerum,
Donec flamma orbem populabitur ultima, laté
Circumplexa polos, et vasti culmina coeli;
Ingentique rogo flagrabit machina mundi.

DE IDEA PLATONICA QUEMADMODUM ARISTOTELES INTELLEXIT.

Dicrte, sacrorum praesides nemorum deae,
Tuque, O noveni perbeata numinis
Memoria mater, quaeque in immenso procul
Antro recumbis otiosa AEternitas,
Monumenta servans, et ratas leges Jovis,
Coelique fastos atque ephemeridas Deûm,
Quis ille primus cujus ex imagine
Natura solers finxit humanum genus,
AEternus, incorruptus, aquaevus polo,
Unusque et universus, exemplar Dei?
Haud ille Palladis gemellus innubae
Interna proles insidet menti Jovis;
Sed quamlibet natura sit communior,
Tamen Seorsus extat ad morem unius,
Et, mira, certo stringitur spatio loci;
Seu sempiternus ille siderum comes
Coeli pererrat ordines decemplicis,
Citimumve terris incolit lunae globum:
Sive inter animas corpus adituras sedens
Obliviosas torpet ad Lethes aquas;
Sive in remotă forte terrarum plaga
Incedit ingens hominis archetypus gigas,
Et diis tremendus erigit celsum caput

« PreviousContinue »