Page images
PDF
EPUB

Atlante major portitore siderum.
Non cui profundum cæcitas lumen dedit
Dirceus augur vidit hunc alto sinu;
Non hunc silente nocte Pleïones nepos
Vatum sagaci præpes ostendit choro;
Non hunc sacerdos novit Assyrius, licet
Longos vetusti commemoret atavos Nini,
Priscumque Belon, inclytumque Osiridem.
Non ille trino gloriosus nomine

Ter magnus Hermes (ut sit arcani sciens)
Talem reliquit Isidis cultoribus.
At tu, perenne ruris Academi decus
(Hæc monstra si tu primus induxti scholis),
Jam jam poetas, urbis exules tuæ,
Revocabis, ipse fabulator maximus,
Aut institutor ipse migrabis foras.

AD PATREM.

NUNC mea Pierios cupiam per pectora fontes
Irriguas torquere vias, totumque per ora
Volvere laxatum gemino de vertice rivum;
Ut tenues oblita sonos audacibus alis

Surgat in officium venerandi Musa parentis.
Hoc utcunque tibi gratum, pater optime, carmen
Exiguum meditatur opus, nec novimus ipsi
Aptiùs à nobis quæ possint munera donis
Respondere tuis, quamvis nec maxima possint
Respondere tuis, nedum ut par gratia donis
Esse queat, vacuis quæ redditur arida verbis.
Sed tamen hæc nostros ostendit pagina census,
Et quod habemus opum chartâ numeravimus istâ,
Quæ mihi sunt nullæ, nisi quas dedit aurea Clio,
Quas mihi semoto somni peperere sub antro,
Et nemoris laureta sacri Parnassides umbræ.
Nec tu vatis opus divinum despice carmen,
Quo nihil æthereos ortus, et semina cœli,
Nil magis humanam commendat origine mentem,
Sancta Promethéæ retinens vestigia flammæ.

Carmen ament superi, tremebundaque Tartara carmen
Ima ciere valet, divosque ligare profundos,

Et triplici duros Manes adamante coercet.
Carmine sepositi retegunt arcana futuri
Phœbades, et tremula pallentes ora Sibyllæ;
Carmina sacrificus sollennes pangit ad aras,
Aurea seu sternit motantem cornua taurum;
Seu cùm fata sagax fumantibus abdita fibris
Consulit, et tepidis Parcam scrutatur in extis.
Nos etiam patrium tunc cum repetemus Olympum,
Eternæque moræ stabunt immobilis ævi,
Ibimus auratis per cœli templa coronis,
Dulcia suaviloquo sociantes carmina plectro,
Astra quibus, geminique poli convexa sonabunt.
Spiritus et rapidos qui circinat igneus orbes,
Nunc quoque sidereis intercinit ipse choreis
Immortale melos, et inenarrabile carmen;
Torrida dum rutilus compescit sibila serpens,
Demissoque ferox gladio mansuescit Orion;
Stellarum nec sentit onus Maurusius Atlas.
Carmina regales epulas ornare solebant,
Cum nondum luxus, vastæque immensa vorago
Nota gulæ, et modico spumabat cœna Lyæɔ.
Tum de more sedens festa ad convivia vates,
Esculeâ intonsos redimitus ab arbore crines,
Heroumque actus, imitandaque gesta canebat,
Et chaos, et positi latè fundamina mundi,
Reptantesque deos, et alentes numina glandes,
Et nondum Ætnæo quæsitum fulmen ab antro.
Denique quid vocis modulamen inane juvabit,
Verborum sensusque vacans, numerique loquacis?
Silvestres decet iste choros, non Orphea cantus,
Qui tenuit fluvios et quercubus addidit aures
Carmine, non citharâ, simulachraque functa canendo
Compulit in lacrymas; habet has à carmine laudes.

Nec tu perge, precor, sacras contemnere Musas,
Nec vanas inopesque puta, quarum ipse peritus
Munere, mille sonos numeros componis ad aptos,
Millibus et vocem modulis variare canoram
Doctus, Arionii meritò sis nominis hæres.
Nunc tibi quid mirum, si me genuisse poëtam
Contigerit, charo si tam propè sanguine juncti
Cognatas artes, studiumque affine sequamur?
Ipse volens Phoebus se dispertire duobus,
Altera dona mihi, dedit altera dona parenti,
Dividuumque Deum genitorque puerque tenemus.

Tu tamen ut simules teneras odisse Camoenas, Non odisse reor, neque enim, pater, ire jubebas Quà via lata patet, quà pronior area lucri, Certaque condendi fulget spes aurea nummi: Nec rapis ad leges, malè custoditaque gentis Jura, nec insulsis damnas clamoribus aures: Sed magis excultam cupiens ditescere mentem, Me procul urbano strepitu, secessibus altis Abductum, Aoniæ jucunda per otia ripæ, Phœbæo lateri comitem sinis ire beatum. Officium chari taceo commune parentis, Me poscunt majora: tuo, pater optime, sumptu Cùm mihi Romulea patuit facundia linguæ, Et Latii veneres, et quæ Jovis ora decebant Grandia magniloquis elata vocabula Graiis, Addere suasisti quos jactat Gallia flores, Et quam degeneri novus Italus ore loquelam Fundit, barbaricos testatus voce tumultus, Quæque Palæstinus loquitur mysteria vates. Denique quicquid habet cœlum, subjectaque colo Terra parens, terræque et cœlo interfluus aer, Quicquid et unda tegit, pontique agitabile marmor, Per te nosse licet, per te, si nosse libebit. Dimotáque venit spectanda scientia nube, Nudaque conspicuos inclinat ad oscula vultus, Ni fugisse velim, ni sit libâsse molestum.

I nunc, confer opes, quisquis malesanus avitas Austriaci gazas, Peruanaque regna, præoptas. Quæ potuit majora pater tribuisse, vel ipse Jupiter, excepto, donâsset ut omnia, cœlo? Non potiora dedit, quamvis et tuta fuissent, Publica qui juveni commisit lumina nato Atque Hyperionios currus, et fræna diei, Et circum undantem radiatâ luce tiaram. Ergo ego jam doctæ pars quamlibet ima catervæ Victrices hederas inter, laurosque sedebo, Jamque nec obscurus populo miscebor inerti, Vitabuntque oculos vestigia nostra profanos. Este procul vigiles curæ, procul este querelæ, Invidiæque acies transverso tortilis hirquo, Sæva nec anguiferos extende calumnia rictus; In me triste nihil fœdissima turba potestis, Nec vestri sum juris ego; securaque tutus Pectora, vipereo gradiar sublimis ab ictu.

At tibi, chare pater, postquam non æqua merenti Posse referre datur, nec dona rependere factis, Sit memorâsse satis, repetitaque munera grato Percensere animo, fidæque reponere menti.

Et vos, O nostri, juvenilia carmina, lusus, Si modo perpetuos sperare audebitis annos, Et domini superesse rogo, lucemque tueri, Nec spisso rapient oblivia nigra sub Orco, Forsitan has laudes, decantatumque parentis Nomen, ad exemplum, sero servabitis ævo.

AD SALSILLUM, POETAM ROMANUM, ÆGROTANTEM.

SCAZONTES.

O MUSA gressum quæ volens trahis claudum,
Vulcanioque tarda gaudes incessu,

Nec sentis illud in loco minus gratum,
Quàm cùm decentes flava Deïope suras
Alternat aureum ante Junonis lectum,
Adesdum et hæc s' is verba pauca Salsillo
Refer, Camoena nostra cui tantum est cordi,
Quamque ille magnis prætulit immeritò divis.
Hæc ergo alumnus ille Londini Milto,
Diebus hisce qui suum linquens nidum
Polique tractum (pessimus ubi ventorum,
Insanientis impotensque pulmonis,
Pernix anhela sub Jove exercet flabra),
Venit feraces Itali soli ad glebas,
Visum superbâ cognitas urbes famâ
Virosque doctæque indolem juventutis.
Tibi optat idem hic fausta multa Salsille,
Habitumque fesso corpori penitùs sanum;
Cui nunc profunda bilis infestat renes,
Præcordiisque fixa damnosum spirat.
Nec id pepercit impia quòd tu Romano
Tam cultus ore Lesbium condis melos.

O dulce divûm munus, O Salus, Hebes
Germana! Tuque Phœbe morborum terror,
Pythone caso, sive tu magis Pæan
Libenter audis, hic tuus sacerdos est.
Querceta Fauni, vosque rore vinoso

Colles benigni, mitis Evandri sedes,

Siquid salubre vallibus frondet vestris,
Levamen ægro ferte certatim vati.
Sic ille charis redditus rursùm Musis
Vicina dulci prata mulcebit cantu.
Ipse inter atros emirabitur lucos

Numa, ubi beatum degit otium æternum,
Suam reclinis semper Egeriam spectans.
Tumidusque et ipse Tibris, hinc delinitus,
Spei favebit annuæ colonorum:

Nec in sepulchris ibit obsessum reges
Nimiùm sinistro laxus irruens loro:
Sed fræna melius temperabit undarum,
Adusque curvi salsa regna Portumni.

MANSUS.

Joannes Baptista Mansus Marchio Villensis, vir ingenii laude, tum litterarum studio, nec non et bellica virtute, apud Italos clarus in primis est. Ad quem Torquati Tassi Dialogus extat de Amicitia scriptus; erat enim Tassi amicissimus; ab quo etiam inter Campaniæ principes celebratur, in illo poemate cui titulus Gerusalemme Conquistata, lib. 20

"Fra cavalier magnanimi, è cortesi
Risplende il Manso'

"

is authorem Neapoli commorantem summâ benevolentiâ prosecutus est, multaque ei detulit humanitatis officia. Ad hunc itaque hospes ille antequam ab ea urbe discederet, ut ne ingratum se ostenderet, hoc carmen misit.

HAC quoque, Manse, tuæ meditantur carmina laudi
Pierides, tibi, Manse, choro notissime Phoebi,

Quandoquidem ille alium haud æquo est dignatus honore
Post Galli cineres, et Mecenatis Hetrusci.

Tu quoque, si nostræ tantum valet aura Camœnæ,
Victrices hederas inter, laurosque sedebis.

Te pridem magno felix concordia Tasso
Junxit, et æternis inscripsit nomina chartis;
Mox tibi dulciloquum non inscia Musa Marinum
Tradidit, ille tuum dici se gaudet alumnum,
Dum canit Assyrios divûm prolixus amores;
Mollis et Ausonias stupefecit carmine nymphas.
Ille itidem moriens tibi soli debita vates
Ossa, tibi soli, supremaque vota reliquit:

« PreviousContinue »