knj. L. 801-1000

Front Cover
Franc Kos, Milko Kos
Lenova družba, 1906 - Slovenia
 

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 209 - alia horarum officia omnia psallere : quoniam qui fecit tres linguas principales, Hebraeam scilicet, Graecam et Latinam, ipse creavit et alias omnes ad laudem et gloriam suam. Jubemus tarnen, ut in omnibus ecclesiis terrae vestrae propter maiorem honorificentiam evangelium Latine legatur et postmodum Sclavinica lingua translatum in auribus populi, Latina verba non
Page 245 - et, ne coemptio salis inde Maravanis daretur, exposcit. Missi autem propter insidias Zuentibaldi ducis terrestre iter non valentes habere, de regno Brazlavonis per fluvium Odagra usque ad Gulpam, dein per fluente Save fluminis navigio in Bulgaria perducti. Ibi a rege honorifice suscepti, eadem via qua vénérant, cum muneribus mense Maio reversi sunt.
Page 35 - redire permisit. Qui rediens ad populum suum pauco tempore transacto diem obiit. Et misit caganus unum de optimatibus suis, petens sibi honorem antiquum, quem caganus apud Hunos habere solebat. Cuius precibus imperator adsensum praebuit et summam totius regni iuxta priscum eorum ritum caganum habere praecepit.
Page 68 - praebere potuit, tres illi exercitus contra Liudewitum mittuntur. Quorum unus de Italia per Alpes Noricas, alter per Carantanorum provinciam, tertius per Baioariam et Pannoniam superiorem intravit : et duo quidem, id est dexter ac sinister, tardius ingressi sunt, eo quod unus Alpium transitu hostium manu resistente prohibebatur, alter et longitudine itineris et Dravo flumine, quod traiciendum erat,
Page 176 - et nunc sine sede apostolica iudicium vos querere simulastis. Cum ego ad hoc missus sim, ut tanto vos tempore a divinis ministeriis separem, quanto vos eumdem venerabilem virum a ministerio sacro cessare coegistis; et ipse tanto tempore credito sibi episcopatu inconcusso ac sine questione fruatur, quanto constat ilium vobis facientibus eo fuisse privatum. Sicque
Page 176 - voluerit, die ad eos: Vos sine canonica sententia dampnastis episcopum ab apostolica sede missum carceri mancipantes et colaphis affligentes et a sacro ministerio separantes et a sede tribus annis pellentes apostolicam sedem per ipsum triennium plurimis missis et epistolis proclamantem. Non estis ad iudicium convenire dignati, quod
Page 68 - accepto domum reversi sunt. Is tarnen, qui per Pannoniam superiorem iter fecerat, in transitu Dravi fluminis ex locorum et aquarum insalubritate soluti ventris incommodo graviter adfectus est et pars eius non modica hoc morbo consumpta est. Hi tres exercitus de Saxonia et orientali Francia et
Page 421 - Deinde vastum velificando aequor, Absarensem ad urbem delati sunt ; ubi non modo cives, verum omnes de finitimis tam Romanorum quam Sclavorum castellis convenientes, tanti ospitis adventum se praevenisse gaudebant, et sacramentis ab omnibus peractis sub illius principis potestate manere decreverunt. Hoc peracto, sacrum diem pentecosten solemniter
Page 256 - episcopi et comités trucidati sunt. Liudwardus, episcopus Vercellensis ecclesiae, Caroli quondam imperatoris familiarissimus et consiliarius a secreto, assumptis secum opibus atque incomparabilibus thesauris, quibus ultra quam aestimari potest abundabat, cum effugere eorum cruentam ferocitatem omnibus votis
Page 201 - his apostolatus nostri litteris tibi iubemus, ut omni occasione postposita ad nos de praesenti venire procures, ut ex ore tuo audiamus et cognoscamus, utrum sic teneas, et sic praedices, sicut verbis

Bibliographic information