ART. CV. JOANNES CRISPINUS. In GENEVAM paulò ante concesserat, résque suas comportarat Joannes ille Crispinus, quicum magna erat Bezæ necessitudo. Ambo autem de nouo vitæ genere suscipiendo unà deliberant et de societate ad typographicam artem faciendam ineunda cogitant: ad quam vt feliciter sese accingerent, vtriusque summa doctrina et singularis industria via sternebat. Fuerat enim Crispinus primùm celeberrimi illius Jurisconsulti Caroli Molinai amanuensis post autem in foro Parisiensi causarum patronus. Edidit autem sui ingenij documenta multa, excudendis præclaris veterum Græcorum et Latinorum monumentis, et nouis componendis in quibus Gallica Martyrum historia, summo studio et incredibili labore ac fide constructa, meritò ab omnibus celebratur, et palmam obtinet. Sed Bezæ nostro alium cursum Dei prouidentia destinarat. Nam priusquam aliquid certi se constituissent, Bezæ visum est Tubingam vsque excurrere, vbi Wolmarius degebat, Illustriss. Ducis Wirtembergici Consiliarius. Vix ab illa peregrinatione reversus, et nihil tale expectans; ad Græcas literas profitendas à Lausannensi Academia vocatus est : quumque Amplissimus Senatus Bernensis, judicium Lausannensium amplexatus, Bezam in numerum suorum admisisset, ratus à Deo se vocari ad honorificum illud munus obeundum, Lausannam se contulit. »> (Ex Fayi Vita et Obitu Theo. Bezæ, p. 12, 13. ille CONTENTS OF POLYANTHEA. I. II. III. Art. Julietta: by Luiga da Porto translated, Memoir of Luigi da Porto, Rime delle V. Colonna, ... Pag. 37 50 VIII. Agnes Princesse de Bourgogne, IX. Tullia di Aragona, 96 100 102 XVI. Latin Satires against Popery, XVII. Regnum Papisticum, XVIII. Angelico Aprosio, 129 136 138 XXII. Joannes Bapt. Doni, XXIII. First Edition of Buchanan's Psalms, 157 .. 158 XXIV. Theodorus Janssonius, .... XXV. Stephanorum Historia, ... 159 |