Page images
PDF
EPUB

Nubet at illa suo! castam juratus ad aram,

Qui dabit optatæ pignora sancta manus. Iste magis sincerus amor, magis illud honestum,

Pectora quam deceat perfida nostra jugum.

Scilicet et populo videar festiva levisque !

Sub placido vultu saucia corda gero. Tu mihi, quæ sponsæ rupisti heu! fædera, mater,

Tam gravis uxori vulneris auctor eras !

B.

CVII.

Propínatio ad Celiam.

Alia versio : vid. p. 44.

Ex oculis, mea lux, solis taciturna propines;

Conscius ex oculis mutua verba dabo. Linque vel impressi cyatho vestigia labri,

Cura nec infusi tunc erit ulla meri. Ætherii laticis restingui postulat haustu,

Acrior ex animo quæ flagrat orta sitis;

Sed Jovis ipsius mihi si gustare liceret,

Illud adhuc mallem nectar ab ore tuo. Quo modo te rosei donavi munere serti,

Non tuus est illo tam mihi cultus honos; Spes data quam foliis, te non peritura gerenti,

Sed fore contactu se recreata tuo. Ilæc semel afflasti, vivuntque; tuusque remissis

Suavior ex illo, nec suus, halat odor.

В.

FINIS PARTIS PRIMÆ.

PARS SECUNDA.

[graphic][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

ERGO nil valuere preces et vota suorum! Abstulit atra dies et ineluctabile fatum Delicias populi nautam, cui pectora circum Robur et intrepidæ præsens constantia mentis Et pelagi et tumidos plebis stravere furores. Cedere nam clavo tandem Gulielmus avito Debuit; amplexuque tuo gremioque foventis Cedere, quæ solis illi minus ipsa Britannis

« PreviousContinue »