Page images
PDF
EPUB

XIX.

Deprecatio ad Cynthiam.

ERRABAM taciti solus per littora ponti,
Quum vix compositas aura moveret aquas :
Vix oculo poteras fluctus servare trementes,
Vix lentum pelagi concipere aure melos.
Quicquid erat, gratum cordi suadebat amorem,
Alma quies cœli, blanda loquela maris;
Quippe videbantur lenes tua ferre susurri
Nomina, te cœlum, te placida unda loqui.
Ergone miraris soli tibi dedita corda,
Cynthia, mandati non meminisse tui?
Jussisti sane ex illo me littore conchas
Et quæsita algæ dona referre tibi;

Jussisti et circum passim levis alga jacebat,

Rarior et concha calculus ante pedes.

Ast ego non algam potui, non cernere conchas, Exposuit frustra tum mihi pontus opes; Scilicet ante oculos tua versabatur imago,

Hæc mentem, sensus, omnia surripuit. Quare aut dedoceas immensum pectus amorem, Errori aut parcas, nam tuus ille fuit.

J. E. B.

ΧΧ.

On Sir F. Chantrey's Monument to two Children

IN LICHFIELD CATHEDRAL.

Α ΜΟΙΡ ̓ ἁ κρυερὰ τὼ καλὼ παῖδ ̓ ̓Αφροδίτας
ἥρπασε· τῶν καλῶν τίς κόρος ἔστ' Αϊδι;
ἀλλὰ σύ γ', ̓Αγγελία, τὸν ἀήδεα μῦθον ἔχουσα
βάσκ ̓ ἴθι παγκοίταν εἰς ̓Αΐδαο δόμον.
λέξον δ'· Ω δαῖμον, τὰν καλὰν ὤλεσας ἄγραν,
οὐ γὰρ τὰς ψυχὰς οὐδὲ τὰ σώματ ̓ ἔχεις.
αἱ μὲν γὰρ ψυχαὶ μετέβησαν ἐς οὐρανὸν εὐρύν·
σώματα δ' ἐν γαίᾳ νήγρετον ὕπνον ἔχει.

XXI.

Old Bedlam.

Τῶν φρενοπλήκτων βουλεύματα.

ATRA situ attollit veteres Bethlemia turres,
Et luctu, et savo masta pavore domus.
Carceris ante fores, sera sub nocte viator

Accipit infandos claustra per arcta sonos:

O. G.

Ira, dolor, confusa vago lamenta cachinno,
Mistaque turbatis gaudia inepta minis;
Ingeminantque metum contorta flagella sub aulas,
Perque cavas longe tracta catena vias.

Panduntur portæ - heu ! quales Insania formas,
Quanta agit obscura monstra sub æde Furor:
Aspicis! Ille levem cui vana Superbia mentem
Inflavit, ficto cinctus honore sedet.
Straminea frons horrescit redimita corona,
Straminea et gaudet sceptra tenere manus.
Scilicet hunc regni delectat inanis imago,
Inque suo imperium carcere solus habet :
Et ferruginea solii de sede tyrannus
Proculcat nudo juraque fasque pede,

Res hominumque deumque regens: at janitor instat,
Regificumque domant verbera inusta ducem.

En alter procul atque ima secretus in aula
Perpetuo exangues irrigat imbre genas,
Intenditque manus cœlo, neque tollere vultum
Ausus, at ægra miser lumina fixit humi.
Dira Superstitio hunc, numen mentita deorum,
Supplicii inferna terret iniqua face.

Sæpius ille, solo genubus submissus adesis,

Incipit ambiguas voce tremente preces:

Sæpius in mediis male deficientia votis
Ora repentino diriguere metu.

Iste Jovem simulans, pompam deposcit Olympi,
Templaque, et ararum thura, precesque sibi:
Et Jovis incessu gradiens per carceris antra,
Concitat amentes ad sua sacra greges.
Jamque faces quassat, falsosque Diespiter ignes
Irritus, et grandi futilis ore tonat;

Flagra sonant circum, et simulato numine frustra,
Conticuit fatui fulmen inane Jovis.

Mentis inops vanis implet fulgoribus auras,
Invisique gemit vulnus amoris amans.

"Nil mea vota valent," fremit, "at vos ite capilli!
Ite deæ nostræ dicite quid sit amor!
Vos saltem laceri sparsique per aëra testes
Este, meæ flammæ! vulneris este mei!
Excrucior

date tela citi succosque veneni!

Emorior tumulo tu, dea, funde rosas!"

-

Pro tumulo, pro flore rosa, circum atria surgunt Risus, et effrenis sibila juncta jocis.

Audin'? Cui validis reboant ululatibus antra?

Igne rubent oculi, torrida labra tremunt? Hunc flammis Dira ultrices, hunc turbine raptant, Et toto immanis spirat in ore furor.

Jam fremit horrendo risu, jamque impete verso
Labitur insana lacryma mota vice.

Inde ferox, iraque minax, et concitus æstu,

Flagitat arma amens, bella necemque ciet : Devorat et solem, et stellas, et fulmina coelo,

Nunc ruit in superos, nunc Acheronta quatit. Ægra subit ceu morte quies: conamine lassum Deficit in mediis cor furiale minis: Collapsusque cadit, cellaque repostus in arcta

Ferrato reddit membra revincta toro.

W.

XXII.

Η ΧΑΡΙΣ ΑΛΛΑΞΑΙ ΤΗΝ ΦΥΣΙΝ

ΟΥ ΔΥΝΑΤΑΙ.

ΤΗΝ Μυκάλην κοσμεῖ μὲν ἐράσμια πάντα θύραζε, πᾶσιν ἀρέσκουσαν, πᾶσιν ἀρεσκομένην,

Παλλάδα φαινομένην γε φρένας, τό τε σῶμ ̓ Αφροδίτην· οἴκοι δ' ἂν κατίδης, ἔσσεται αὖ Μυκάλη.

J. R.

« PreviousContinue »