Page images
PDF
EPUB

πῶς ἂν κεραυνὸν ἐμβάλοι στέρνοις θεός ;
τί γάρ με δεῖ ζῆν, ὅστις ἐξηνάγκασα
αὐτὴν σεαυτήν σ' ὀλλύναι, φίλον κάρα;
οὐ δή ποθ', ἡνίκ ̓ ἠπόρουν ναῦται φράσαι
ὁυμοὶ τίς εἴη λαμπὰς ἣν κατείδομεν
φλέγουσαν, ᾤμην σόν γε πάλλευκον δέμας
στυγνὴν θανούσης ἐξαποφθείρειν φλόγα.
οὐ μὴν ἄτιμος τῶν γ' ἐμῶν δακρυμάτων
κείσει ποτ', ἀλλὰ τὸν καθ' ἡμέραν βίον
ἀεὶ ταράξει μνῆστις ἣν ἕξω σέθεν.
ἡ σὴ δ' Ερινύς, οἶδα, τῶν πεπραγμένων
λυγρὰς παροῦσά μ' ἀντιτίσεται δίκας.
ἑκὼν τάδ' ἐξήμαρτον, οὐδ ̓ ἀρνήσομαι·
ἑκὼν δ' ἔγωγε σῶν ἀπηλλάχθην δόμων·
ἀλλ ̓ εἶμ' ἐς οἴκους, ὡς κεκρυμμένος πάθος
τοὐμὸν δακρύσω· μηδέ μου προσηγόρος
εἴη βροτῶν τις, ταῦτα γὰρ μείζω πολὺ
ἄχη πάρεστιν ἢ 'νακοινωσαί τινι.

W. 1.

XXXI.

Langansia.

ARGUMENTUM.

Ecclesiæ cujusdam prope Bernam in Helvetia presbyter conjugi suæ, primo in puerperio extinctæ, monumentum hunc in modum fieri voluit. Lapidem tumulo impositum, et quasi repentino ultimæ illius tubæ fragore disruptum, sublevare videtur mulier, habitum sepulcralem post se rejiciens, et in beatorum sedes, eodem cœlesti accitu, conscendere gestiens.

Quam pulcherrimam rerum maximarum imaginem admirati juvenes duo ibidem peregrinantes, Ædis Christi vero apud Oxonienses haud ita pridem alumni, easdem his qui sequuntur versibus utcunque exprimere conabantur.

Viduus loquitur.

NULLA mei ostentat lapis hic insignia luctus
Impositus cineri, cara Maria, tuo:

Nec tibi condecorant solito de more sepulcrum,
Sollicitent fletus qualiacunque novos.

Heu! nimis iste dolor, nimis ista recursat imago!
Et quianam hæc animo sint referenda meo?
Has prope relliquias, quoties aut debita sacris
Officia, aut fidus me revocarit amor,
Has prope relliquias, ægræ solatia menti

Sunt aliqua, et lacrymis invenienda quies.
Hic tua me reficit, tua me rediviva tuentem
Effigies ævi
spe melioris alit.

Hic mihi semper ades, non qualis vix nova mater
Amplexu hærebas jam moribunda meo;

Sed qualis surges, ubi nos de sede profunda
Suscitet ætheriæ vox animosa tubæ,

Somnum exuta gravem, et cœlestis conscia vitæ,
Jamque adventantis numine læta Dei.

G.

XXXII.

Oblectamenta Ruris.

̓Αγρὸς τέρψιν ἄγει.

QUI colis ingenuas humanæ Palladis artes,
Adde, puer, studiis otia, rura domo.
Impiger occlusi vites fastidia tecti,

Dum vocat ad gratos fertilis annus agros.
Arva tibi, et riguis placeant in vallibus amnes,

Quæque levis gelidum ventilat aura nemus. Gramina seu sternit, seu flavas messor aristas, Imbuit aut agilem discolor uva pedem ; Piscibus insidias, avibus seu tendit agrestis, Seu fera præcipites horret anhela canes: Visa tuis reddent membrisque animisque vigorem, Et sacer afflato crescet in ore furor.

B.

XXXIII.

Milton.

CACUS, inops, patriæque superstes tempore iniquo, Miltonus magnum sedulus urget opus. Degenerem ætatem placide contemnit, et altum Supra fortunæ munera radit iter.

Nox oculos licet æterna caligine obumbret,

Paupertasque gravi vexet acerba manu, Non minus arrectum studio, ardentemque furore, Per sacra Musarum devia raptat amor. Mens ea, quæ mundi fines processerat extra,

Non erat humanis debilitanda malis.

XXXIV.

Lines

INTENDED TO HAVE BEEN PLACED UNDER

W.

A STATUE OF SOMNUS.

SOMNE veni, et quanquam certissima mortis imago es,

Consortem cupio te tamen esse tori.

Huc ades, haud abiture cito, nam sic sine vita
Vivere, quam suave est, sic sine morte mori!

T. Warton.

XXXV.

Exul Gallicus.

Tu lascerai ogni cosa diletta

Più caramente, e questo e quello strale
Che l'arco del esilio pria saetta;

Tu proverai come si sa di sale
Il pane altrui, e como è duro calle

Lo scendere e'l salir per altrui scale.

Dante.

CUм populi furor insanus, regnique libido
Raptatrix, et opum non satianda fames,
Sceptra, aras, legesque una stravere ruina,
Subditaque infami est Gallia tota jugo,
Cessi abiique lubens, inhonestaque vincula rupi,
Foda triumphantis vincula nequitiæ.

Nec metuens fugi: testor decora alta parentum
Me quoque in hac caussa non timuisse mori.
Sed fore credebam auspiciis melioribus horam,
Qua Lodoix nostra posset egere manu;
Ardebamque animo justis defendere in armis
Sacra Dei, et patriæ jura vetusta meæ.
Hinc ego cuncta, mihi fuerant quæ cara, reliqui;
Hoc primo exilium vulnere corda ferit:

« PreviousContinue »