LXXVIII. America Rerum naturalium Mole insignis. QUA sese ingenti terrarum America tractu Eterna attollunt culmina operta nive. Tum pelagi in morem per mille ingentia regna Talis Orinocus, surgentisque æmula ponti Plata, in Atlantæum præcipitata salum. Quid culta Europæ invideas? circum undique lustrans Nativi patrii littoris, Inde, decus? FINIS PARTIS SECUNDÆ. W. Inter CARMINA QUADRAGESIMALIA referenda sunt nonnulla, quæ passim in Elencho Carminum siglis G* et W* notata, in duobus prioribus operis particulis exhibui. Hæc scilicet, quum ab auctoribus subinde reficta et sub ipsorum nomine in amicorum gratiam promulgata essent, alium sibi locum vindicare visa sunt. Titulos Carminum, sicut in Ædis nostræ Censorum libris scripti leguntur, moris vetusti servandi caussa retinendos duxi. DEFESSAS sopor Eumenidas dum in limine Phoebi Occupat, hoc questu Pythia templa sonant: "Dormitisne ergo? nec nostræ injuria cladis Nec vos Atridæ conjugis ira movet? Surgite nunc etiam vestri secura furoris Exilit e mediis præda petita plagis. Vos, Divæ, obtestor, quæ cæde cruenta mariti Illi autem aspicite hoc violatum vulnere pectus Sacrilego sceleris sufficit auctor opem. Scilicet et Phœbi auspiciis nunc irrita vestrûm Solvere, nulli alii sacra dicato deo ; Ut lac rite novum, gelidamque e fontibus undam, |