Page images
PDF
EPUB

40

So

Atque pererrato folum hoc lacrymabile mundo 40
Inveni, dixit, gens hæc mihi sola rebellis,
Contemtrixque jugi, noftrâque potentior arte.
Illa tamen, mea fi quicquam tentamina possunt.
Non feret hoc impune diu, non ibit inulta,
Hactenus; & piceis liquido natat aëre pennis ;
Quà volat, adverfi præcursant agmine venti,
Denfantur nubes, & crebra tonitrua fulgent.

Jamque pruinosas velox superaverat alpes,
Et tenet Aufoniæ fines, à parte sinistra
Nimbifer Appenninus erat, priscique Sabini,
Dextra veneficiis infamis Hetruria, nec non
Te furtiva Tibris Thetidi videt oscula dantem;
Hinc Mavortigenæ consistit in arce Quirini.
Reddiderant dubiam jam sera crepuscula lucem,
Cum circumgreditur totam Tricoronifer urbem,
Panificosque Deos portat, scapulisque virorum
Evehitur, præeunt submisso poplite reges,
Et mendicantum series longissima fratrum ;
Cereaque in manibus gestant funalia cæci,
Cimmeriis nati in tenebris, vitamque trahentes.
Templa dein multis subeunt lucentia tædis
(Vesper erat facer iste Petro) fremitusque canentum
Sæpe tholos implet vacuos, & inane locorum.
Qualiter exululat Bromius, Bromiique caterva,
Orgia cantantes in Echionio Aracyntho,
Dum tremit attonitus vitreis Afopus in undis,
Et procul ipse cavâ responsat rupe Citheron.

His igitur tandem solenni more peractis,
Nox senis amplexus Erebi taciturna reliquit,
Præcipitesque impellit equos stimulante flagello, 70
Captum oculis Typhlonta, Melanchætemque ferocem,
Atque Acherontæo prognatam patre Siopen
Torpidam, & hirsutis horrentem Phrica capillis.
Interea regum domitor, Phlegetontius hæres,

60

[merged small][ocr errors]

Ingreditur thalamos (neque enim secretus adulter
Producit fteriles molli sine pellice noctes)
At vix compositos fomnus claudebat ocellos,
Cum niger umbrarum dominus, rectorque filentum,
Prædatorque hominum falsâ sub imagine tectus
Aftitit, assumptis micuerunt tempora canis,
Barba finus promissa tegit, cineracea longo
Syrmate verrit humum vestis, pendetque cucullus
Vertice de raso, & ne quicquam defit ad artes,
Cannabeo lumbos constrinxit fune falaces.
Tarda feneftratis figens vestigia calceis.
Talis uti fama est, vastâ Franciscus eremo
Tetra vagabatur folus per lustra ferarum,
Sylvestrique tulit genti pia verba falutis
Impius, atque lupos domuit, Lybicosque leones.

Subdolus at tali Serpens velatus amictu
Solvit in has fallax ora execrantia voces;
Dormis nate ? Etiamne tuos sopor opprimit artus ?
Immemor O fidei, pecorumque oblite tuorum !
Dum cathedram venerande tuam, diademaque triplex
Ridet Hyperboreo gens barbara nata fub axe,
Dumque pharetrati fpernunt tua jura Britanni :
Surge, age, surge piger, Latius quem Cæsar adorat,
Cui referata patet convexi janua cæli,
Turgentes animos, & faftus frange procaces,
Sacrilegique fciant, tua quid maledictio possit,
Et quid Apostolicæ poffit custodia clavis ;
Et memor Hesperia disjectam ulciscere classem,
Mersaque Iberorum lato vexilla profundo,
Sanctorumque cruci tot corpora fixa probrofæ,
Thermodoontéa nuper regnante puella.
At tu fi tenero mavis torpescere lecto
Crescentesque negas hosti contundere vires,
Tyrrhenum implebit numeroso milite pontum,
Signaque Aventino ponet fulgentia colle:

[ocr errors]
[blocks in formation]

Relliquias veterum franget, flammisque cremabit,
Sacraque calcabit pedibus tua colla profanis,
Cujus gaudebant soleîs dare basia reges.
Nec tamen hunc bellis & aperto Marte lacesses,
Irritus ille labor, tu callidus utere fraude,
Quælibet hæreticis disponere retia fas est;
Jamque ad confilium extremis rex magnus ab oris
Patricios vocat, & procerum de stirpe creatos,
Grandævolque patres trabeâ, canilque verendos;
Hos tu membratim poteris conspergere in auras,
Atque dare in cineres, nitrati pulveris igne
Ædibus injecto, quà convenere, sub imis.
Protinus ipse igitur quoscunque habet Anglia fidos
Propofiti, factique mone, quisquamne tuorum
Audebit summi non jusfa facessere Papæ.
Perculsosque metu subito, casúmque ftupentes
Invadat vel Gallus atrox, vel fævus Iberus.
Sæcula fic illic tandem Mariana redibunt,
Tuque in belligeros iterum dominaberis Anglos.
Et nequid timeas, divos divasque secundas
Accipe, quotque tuis celebrantur numina fastis.
Dixit & adscitos ponens malefidus amictus
Fugit ad infandam, regnum illætabile, Lethen.

Jam rosea Eoas pandens Tithonia portas
Vestit inauratas redeunti lumine terras;
Mæftaque adhuc nigri deplorans funera nati
Irrigat ambrosiis montana cacumina guttis ;
Cum somnos pepulit stellatæ janitor aulæ
Nocturnos visus, & fomnia grata revolvens.

Eft locus æternâ feptus caligine noctis
Vasta ruinofi quondam fundamina tecti,
Nunc torvi spelunca Phoni, Prodotæque bilinguis
Effera quos uno peperit Discordia partu.
Hic inter cæmenta jacent præruptaque saxa,
Offa inhumata virûm, & trajecta cadavera ferro;

[blocks in formation]

Hic Dolus intortis semper sedet ater ocellis,
Jurgiaque, & ftimulis armata Calumnia fauces.
Et Furor, atque viæ moriendi mille videntur,
Et timor, exanguisque locum circumvolat Horror,
Perpetuoque leves per muta filentia Manes,
Exululant, tellus & fanguine conscia stagnat.

150
Ipsi etiam pavidi latitant penetralibus antri
Et Phonos, & Prodotes, nulloque fequente per antrum
Antrum horrens, scopulofum, atrum feralibus umbris
Diffugiunt fontes, & retrò lumina vortunt,
Hos pugiles Romæ per fæcula longa fideles
Evocat antistes Babylonius, atque ita fatur.
Finibus occiduis circumfusum incolit æquor
Gens exofa mihi, prudens natura negavit
Indignam penitus nostro conjungere mundo :
Illuc, fic jubeo, celeri contendite gressu,
Tartareoque leves difflentur pulvere in auras
Et rex & pariter satrapæ, scelerata propago
Et quotquot fidei caluere cupidine veræ
Consilii socios adhibete, operisque ministros.
Finierat, rigidi cupidè paruere gemelli.

Interea longo flectens curvamine coelos Despicit æthereâ dominus qui fulgurat arce, Vanaque perverfæ ridet conamina turbæ, Atque sui causam populi volet ipse tueri. . Esse ferunt fpatium, quà distat ab Aside terra 170 Fertilis Europe, & spectat Mareotidas undas; Hic turris pofita eft Titanidos ardua Famæ? Ærea, lata, sonans, rutilis vicinior astris Quàm superimpositum vel Athos vel Pelion Olla Mille fores aditusque patent, totidemque feneftræ, Amplaque per tenues translucent atria muros;

160

טר

1 Titanidos Famæ] Fame is the fifter of two of the Titans. Æn. iv. 179. Warton.

[ocr errors][ocr errors]

Excitat hic varios plebs agglomerata fufurros;
Qualiter instrepitant circum mul&tralia bombis
Agmina muscarum, aut texto per ovilia junco,
Dum Canis æstivum cæli petit ardua culmen
Ipsa quidem summâ fedet ultrix matris in arce,
Auribus innumeris cinctum caput eminet olli,
Queis fonitum exiguum trahit, atque leviffima captat
Murmura, ab extremis patuli confinibus orbis.
Nec tot Ariftoride servator inique juvencæ
Ilidos, immiti volvebas lumina vultu,
Lumina non unquam tacito nutantia fomno,
Lumina subjectas late fpectantia terras.
Istis illa solet loca luce carentia sæpe
Perlustrare, etiam radianti impervia foli.
Millenisque loquax auditaque visaque linguis
Cuilibet effundit temeraria, veráque mendax
Nunc minuit, modò confictis sermonibus auget.
Sed tamen a nostro meruisti carmine laudes
Fama, bonum quo non aliud veracius ullum,
Nobis digna cani, nec te memorasse pigebit
Carmine tam longo, servati scilicet Angli
Officiis vaga diva tuis, tibi reddimus æqua.
Te Deus æternos motu qui temperat ignes,
Fulmine præmisso alloquitur, terrâque tremente:
Fama files? an te latet impia Papistarum
Conjurata cohors in meque meosque Britannos,
Et nova sceptrigero cædes meditata läcobo :
Nec plura, illa ftatim sensit mandata Tonantis,
Et satis antè fugax stridentes induit alas,
Induit & variis exilia corpora plumis;
Dextra tubam geftat Temesæo ex ære sonoram.
Nec mora jam pennis cedentes remigat auras,
Atque parum eft cursu celeres prævertere nubes,
Jam ventos, jam solis equos post terga reliquit :
Et primò Angliacas solito de more per urbes

[merged small][ocr errors]
« PreviousContinue »