Page images
PDF
EPUB

P. 307. 'Clamorem regii fanguinis' ab Anglo fcriptum nefcio quo, fed a Moro editum intellexeram. Morum tamen parricidæ pro auctore ejus libri habent, ac egregie in Gazettis, ut vocant, Londinenfibus defricarunt, tanquam compreffa fit ab illo, Alaftoris (Salmafii) pedifequa addito hoc epigrammate.

Galli ex concubitu gravidam te, Bontia, Mori

Quis bene moratam, morigeramque neget?

Agnofcis in illo Ouweiani acuminis ineptias, quod Vlitius heros mecum communicavit. Alaftoris (Salmafii) fcriptum contra Anglos avide expecto; de meo enim tergo, quin illic comitia fint habenda nullus dubito. Sic' promifit certe, cum Miltonum a me armatum perfuaderi fibi paffus fit.

P. 323. Magnus ille Pan (Salmafius) qui fecundam Voffio ex Suecia fugam minabatur, mihi quoque mala multa, ac ipfi dominæ exitium, nifi nos a fe abigerit, ut ex Moro intelligebas nuper, nunc ad plures abiit. Alii Spada, alii Aquifgrani in balneo mortuum ferunt. Trajecti ad Mofam fepultum certe conftat. Nimirum qui armis tantopere delectabatur, inter arma fepeliri voluit. Hunc cafum accidiffe mihi non valde lugubrem fateor, non quod minas hominis edentulas timerem, fed quod tranquillitatem animi unice amem, quam ille mihi propriam ac perpetuam haud quaquam reliquiffet. Erat etiam eâ ætate, ut nihil folidi aut eruditi ab eo amplius fperari poffet.

Letters of Voffius.

P. 595. Liber Miltoni heri huc eft allatus. Exemplar meum petiit a me regina. Ipfe non nifi curfim dum perluftravi. Nihil tale ab Anglo expectaram, et certe nifi me animus fallit, placuit quoque, uno tantum excepto, incomparabili noftræ Dominæ, Dicit tamen Salmafius fe perditurum auctorem cum toto parla

mento.

P. 596. Miltoni apologiam pro parlamento fuo, priori accepimus hebdomade. Legit iftud fcriptum incomparabilis noftra domina, et, nifi fallor, valde ei placuit. Certe et ingenium iftius viri, et fcribendi genus, multis præfentibus collaudavit. Salmafius jam fefe ad refpondendum accingit quamvis necdum a diuturno morbo convaluerit, ira tamen fatis ei fuppeditabit roboris et

armorum.

P. 600. Virulentum Miltoni librum jamdudum ad vos perlatum confido, ejus editiones quinque jam hîc vidimus: Belgicam etiam verfionem, Gallicam nunc adornari ferunt.

P. 603. Ex Miltoniano libro unicum tantum exemplar Holmiam perlatum miror, cum tria uno eodemque tempore, fuiffe

miffa fciam. Eft hic liber in omnium hîc manibus ob argumenti nobilitatem, et jam quatuor, præter Anglicanam, editiones vidimus, unam in quartâ ut vocant formâ Goudæ editum, tres in duodecima, quarum primam L. Elzevirius, fecundam J. Janfenius, tertiam Trajectenfis nefcio quis edidit, quinta in octava forma editio Hagæ fub prælo fudat ut monet Elzevirius. Belgicam verfionem video etiam circumferri, Gallicam expectari ferunt. Miltonus ille quis fit non fatis conftat. Vidi qui adfirmarint, infimo loco natum, eruditum tamen, et plebeiorum factione ad maximam dignitatem promotum. L. Elzevirius adfirmat, certo fibi conftare, hominem effe et nobili loco natum, et opulentum, a reipublicæ muniis negotiifque omnibus remotum, ac fibi in rure fuo viventem. Refutavit Anglico fermone Iconem Bafilicam, qui liber inter Parlamentarios maximo eft in pretio. Poemata etiam Latina edidit, fed quæ in manus meas hactenus non pervenerunt, Si certiora cognovero, faciam ut ex me intelligas.

P. 605. Valde quoque gratum erit, fi porro fignificaveris, quis et qualis fit ifte Miltonus. Iconoclaftem, fi habeas, rogo ut tranf

mittas.

P. 606. Salmafius totus eft in meditatione operis contra Miltonum. Lepidum eft, quod de Grafwinckelio narras, male muletabitur, fi Miltonum adtigerit.

P. 607. Gronovii adverfam valetudinem ægre admodum fero. At vero plus ægrotat Grafwinckelius, fi cum Anglo ifto moloffo, Miltono dico, fefe commiferit.-Ipfe (Salmafius) totus nunc est in confutando fcripto Miltoni, cui totidem reddit convitia nec patietur, ut a minore, vel hâc in parte fuperetur.

P. 621. Grafwinckelio interdictum effe, ne pergat in Miltono confutando, ægre fert Salmafius. Verum idem ex animo gaudet librum Miltoni Lutetiæ publice a carnifice effe combuftum. Non opus, ut meum de hoc fcripto interponam judicium, interim hoc fcio, fatum effe bonorum fere librorum, ut hoc modo vel pereant vel periclitentur. Homines plerumque propter fcelera et pravitatem manus carnificum fubeunt, libri vero virtutis et præftantiæ ergo. Soli fatuorum labores tales non metuunt casus. Sed fane fruftra funt, qui fe hoc modo exftirpare poffe exiftimant Miltoni et aliorum fcripta, cum potius flammis iftis, mirum quantum clarefcant et illuftrentur. Quæ autem de Miltoni conditionę, ad me fcribis, illa convenire puto cum iis, quæ tibi ante hebdomades aliquot fignificavi.

P. 643. De motibus Anglicanis certiora procul dubio ex illo intelligere poffis. Ego quippe raro in publicum prodeo, et non me multum immifceo publicis rumoribus. Miltonum cæcum effe factum, jam tibi fignificavi, addunt alii etiam mortuum.

P. 647. De Ethiope (Moro) et Anglâ (Bontiâ famulâ Salma

fii) lepida funt et feftiva quæ reponis. Sed nunc negant ea vera effe, et fparfa effe ab malevolis quibufdam. Sane conftant mihi Anglam iftam omnes Æthiopi (Moro), reddidiffe amatorias fuas. Inter ipfum et Salmafium lis forte orietur (quænam inter tales poffit effe diuturna concordia), propter librum quendam hîc excufum, cui titulus "Clamor Sanguinis Regii in Cœlum." Scriptus ille videtur a quovis anonymo Anglo, transmissus vero Salmafio, divulgatus vero ab Æthiope (Moro). Propter fexaginta exemplaria, quæ permifit typographus, inter ipfos eft contentio, &c. &c.

P. 649. De "Moro" vero quæ fcribis, quam funt ea lepida, quam venufta. Auctor fane ei fim, ut nummum det cum hâc infcriptione, "Subacta Britannia." Verum vide quam ingratus fit ifte heros erga Æthiopem, cujus tamen clavæ iftam debet victoriam: quoniam is non cupit eam uxorem ducere, acerrime nunc illum perfequitur. Mihi fane Ethiops multo rectius facturus fuiffe videtur, fi ex Ovidii tui præcepto a Domina incipiffet. Minor quidem voluptas ifta fuiffet, fed longe majorem iniviffet gratiam. Divulgata eft paffim hæc fabella etiam in gazettis publicis Londinenfibus. Addita etiam epigrammata.

P. 651. De Salmafio nihil omnino habeo, quod tibi fignificem. Credo enim etiamnum cum folito fuo malo conflictari. Retulit tamen non nemo, eum nunc meliufcule valere. Lis ipfi eft cum Moro. Cupit enim ut is Anglicanam fuam in uxorem ducat, quod alter recufat. Verum ifti duo boni amantes, qui nuper tam fuaviter et amice ofcula jungebant, valde nunc fibi invicem funt infenfi. Ante quatriduum fiquidem, cum forte Maurus huic noftræ occurreret in vastâ iftâ areâ, quæ ædibus Salmafii adjacet, ftatim illa capillitium ejus invafit, pluribufque adfecit verberibus; neque eo contenta, etiam fufte in illum fævire conabatur, nifi bonus ille focius in horreum confugiffet, fuper ftruicem quandam, jactuque fe vindicaffet cæfpitum. Huic fpectaculo non defuit ingens fpectatorum numerus, qui ex vicinia paffim eo confluxerant. Vides quam omnes iis in ædibus funt γυναικοκρατούμενοι. Facile hinc poffis conjicere, falfos fuiffe rumores qui de " fubacta Britannica" paffim fuere fparfi, cum illa potius Maurum fubegerit, vel, fi verus fit rumor, adparet non fatis fuiffe fubactam.

C. 662. Salmafius totus eft in refponfo ad Miltonum. Cœptus eft jam excudi, qui mole non erit minor priori. Miltonum paffim Catamitum vocat, aitque cum in Italiâ viliffimum fuisse scortum, et paucis nummis nates proftituiffe. Examinat quoque paffim carmina ejus Latina. Diffidium vero quod exercet cum Moro, indies crefcit, prefertim poftquam in jus vocavit Anglicam. Infenfus quoque eft alio nomine, nempe quod ipfum Morus cornigerum vocarit.

P. 669. Miltonum mortuum credideram, fic certe nunciaras. Sed præftat in vivis illum effe, ut Sycophantæ cum Sycophantis committantur. Poemata ejus mihi oftendit Holftenius. Nihil illa ad elegantiam apologia. In profodiam peccavit frequenter. Magnus igitur Salmafianæ crifi campus hîc eft apertus, fed quâ fronte alienos ifte verfus notabit, cujus mufis nihil eft cacatius? Quod ait adverfarium (Miltonum) nates Italis vendidiffe, mera eft calumnia. Utinam ejus malæ tam tutæ fuiffent a pugnis uxoriis, quam pofticum Miltoni os a ficariis Hetrufcis! Imo invifus eft Italis Anglus ifte, inter quos multo vixit tempore, ob mores nimis feveros, cum et de religione libenter difputaret, ac multa in Pontificem Romanum acerbe effutiret, quavis occafione.

SAMSON AGONISTES,

A DRAMATIC POEM.

Ariftot. Poet. Cap. 6.

Τραγωδία μίμησις πράξεως σπεδαίας, &c.

Tragedia eft imitatio actionis feriæ, &c. Per mifericordiam & metum perficiens talium affectuum luftrationem.

« PreviousContinue »