Titi Lucretii Cari de rerum natura libri sex

Front Cover
Typis Johannis Baskerville, 1773 - Didactic poetry, Latin - 214 pages
 

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 161 - ... saevibat leviterque minas ponebat inanis , nec poterat quemquam placidi pellacia ponti subdola pellicere in fraudem ridentibus undis. [improba navigii ratio tum caeca iacebat] 1005 tum penuria deinde cibi languentia leto membra dabat , contra nunc rerum copia mersat.
Page 67 - Graiae gentis decus, inque tuis nunc ficta pedum pono pressis vestigia signis, 5 non ita certandi cupidus quam propter amorem quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo cycnis, aut quidnam tremulis facere artubus haedi consimile in cursu possint et fortis equi vis?
Page 139 - Tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis Navita, nudus humi iacet, infans, indigus omni Vitali auxilio, cum primum in luminis oras Nixibus ex alvo matris natura profudit, Vagituque locum lugubri complet, ut aecumst Cui tantum in vita restet transire malorum.
Page 61 - ... quapropter merito maternum nomen adepta est. cedit item retro, de terra quod fuit ante, in terras, et quod missumst ex aetheris oris, 1000 id rursum caeli rellatum templa receptant.
Page 170 - At liquidas avium voces imitarier ore Ante fuit multo, quam laevia carmina cantu Concelebrare homines possent, aureisque juvare.
Page 49 - ... per terrarum omnis oras fluitantia aplustra ut videantur et indicium mortalibus edant, infidi maris insidias virisque dolumque ut vitare velint, neve ullo tempore credant, subdola cum ridet placidi pellacia ponti...
Page 131 - Unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi auro includuntur teriturque thalassina vestis assidue et Veneris sudorem exercita potat.
Page 97 - Ancu' reliquit qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus. Inde alii multi reges rerumque potentes occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt. llle quoque ipse, viam qui quondam per mare magnum stravit iterque dedit legionibus ire per altum ac pedibus salsas docuit super ire lacunas et contempsit equis insultans murmura ponti, lumine adempto animam moribundo corpore fudit.
Page 92 - ... omnibus humanis esset terraque marique, sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai discidium fuerit quibus e sumus uniter apti. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum, accidere omnino poterit sensumque movere, non si terra mari miscebitur et mare caelo.
Page 94 - Denique si vocem rerum natura repente mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa: «quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris luctibus indulges? Quid mortem congemis ac fles? Nam si grata fuit tibi vita anteacta priorque et non omnia pertusum congesta quasi in vas commoda perfluxere atque ingrata interiere, cur non ut plenus vitae conviva recedis aequo animoque capis securam, stulte, quietem?

Bibliographic information