Page images
PDF
EPUB

Ibo, ruentům Tibur ubi strepit
Fragore aquarum ; visam ego frigidum

Præneste, curvatamque fluctu

Parthenopen, vacuasque Cumas.

Dic, O vetustæ filia Chalcidis,
Phoebea sedes, quid superest tui?

An marmor usquam, et sculptor audax

Dædalus, historiæque miræ ?

Et fana et ædes ( ubi sunt ? jacent
Oblivioso mersa silentio ;

Murum ruinososque vicos

Gramineum tumulat sepulchrum :

Nec garrulorum murmura civium
Audire nunc est; sed regio horrida

Occultat infestas latronum

Insidias : male tunc apertis

Erratur agris, cum niger Hesperus
Induxit umbras, et juga terruit

Gaurana concentus propinquas

Per siluas ululans luporum.

O quis Sibyllæ fatidicam domum
Lustrare mecum, quis nemus audeat,

Et mille per flexus hiantes

Tartareas specuum latebras ?

Quo ferre quondam non timuit pedem Trojanus heros ; deinde sub infera

Descendit, et ductu Sibyllæ

Ad Stygium penetravit amnem;

Dîs carus : ille et sæcula posteris
Promissa vidit, sceptraque Julia,
Et cuncta terrarum

per

orbem Missa sub imperium Quirini.

Arce profanos: nam sacer est locus :
Duc me recessus, Diva, per avios,

Qua tela non intrant diei, et

Sulphurei latices Averni

Lethale virus faucibus evomunt.
Jam stagna propter, jam videor cava

Per tesqua, per dumos vagari,

Et Triviæ penetrale Divæ;

Atrasque taxos inter et ilices

Feralis horror gliscit, opacaque

Nutant cupressorum, capitque

Triste melos agitata pinus,

Ruptoque coepit sub pedibus solo
Mugire tellus, lunaque luridum

Lucere per frondes, levique

Mira volant simulacra forma.

O magne Apollo, quo rapior ? Patet Caliginosum trans aditum specus ;

Passis et apparet capillis

Labra movens taciturna vates,

Grassantium formidine numinum

Palleng, tremiscens. Ecce, Deus, Deus

Irrupit : illi plena fato

Corda novæ quatiunt procellæ ;

Phæbumque demens excutit. Audio
Singultientem: murmurat intima

Rupes, repercussæque circum

Cum gemitu reboant cavernæ.

K

Siletur : oris detumuit furor,
Solusque ventus flebiliter sonat

Per claustra suspirans, humique

Sternitur exanimis sacerdos.

Attolle fessum, Deiphobe, latus;
Et voce clarâ sæcula nuntia

Ventura! Nec fatale carmen

Da foliis ; ea verret Auster

Dispersa : sed tu fare perennia
Arcana Divům. Te caput urbium

Audit, triumphatura passim

Roma: tuo capit arma jussu

Miles Sabellus; te Latium ferox,
Et magna vatem agnovit Etruria;

Regesque devictæque gentes

Dicta tui tremuere Phoebi.

POLYPHEMUS AD GALATEAM.

[An Eclogue in imitation of Theocritus.]

Qua properas, Galatea fugax? quid spernis amantem ?
O superans candore nives, O mollior agnâ,
Uvis lucidior, tenero petulantior hædo !
Nescis quem fugias : ego te, Galatea, vocavi,
Neptuni genus, et nulli virtute secundus
Cælicolùm. Cyclops ego sum, cui maxima paret
Insula. Nonne vides flavis quæ messibus arva
Ditescant? mea sunt. Siculos mihi mille per agros
Mugitus armenta cient; plenisque capellæ
Uberibus, longæ inciderunt cum montibus umbræ,
Deveniunt: nunquam spumantia lacte recenti
Sina mihi desunt, nec toto caseus anno.
Hei mihi! nîl horum solatia præstat amori.
Conjicio quæ causa fugæ : quia lucet ocellus
Unicus hâc in fronte, puto : quia prominet ingens
Nasus ab hirsutâ facie; quia pulchrior alter.

« PreviousContinue »