Page images
PDF

Hinc precibus clausum nostris et pectus et aures
Dura tenes : quotiens nobis requiescere dulce est,
Et sopor altus humi prostratos detinet artus,
Oceano egrederis velut astrum in luminis oras,
Littus amas solemque, leves ubi cincta puellis
Ducis in orbe choros et vix pede radis arenam :
At simul excutio somnos, fugis improba, qualis
Aspecto fugit agna lupo: tunc nullus ameni
Solis amor, non lætus ager, non florida tellus,
Non sic apta choro te suadet arena morari.
Nescio quid tam dulce tibi, quæ tanta voluptas
Sub salso queat esse vado! Næ, tu Polyphemum,
Haud terram refugis : mea nympham turbat imago.
Est etiam in terrâ cui non comes ire recuses.
Stulta, quid Acin amas ? dignas cur solus amari
Acis habet veneres? Non filius ille Deorum,
Aut Divo similis : non scit radicibus ulmos
Eruere, aut vastas saxis avellere moles:
Nec nivei pecoris dives, nec lactis abundat.
Hæc ego polliceor : tibi nunc et quinque juvencas,
Matres cum vitulis, præstanti corpore, servo.
Huc ades, O Galatea ; marinas linque latebras,
Utque velint steriles volvant se ad littora fluctus.
O utinam liquidi piscis mihi more liceret

Ad te nare sub alta: tui, Galatea, labelli
Aut teneræ saltem libarem basia palma :
Eximios legerem flores, tuque ipsa doceres
Nectere formosis aptissima serta capillis ;
Lilia cum violis, quas per dumeta latentes
Scrutarer, teneras ferrem cum baccare myrtos,
Fulgentesque crocos et quicquid suave rosarum est.
Cara veni Galatea: tibi jam mitia poma
Arboribus pendent onus, invitantia morsus,
Castaneæque nuces, et cerea pruna rubescunt.
Est mihi lympha domi, potius quam nectare potum
Albis e nivibus mittit mons frigidus Ætna :
Quernaque ligna super, duræ medicamina brumæ,
Atque indefessum servat focus aridus ignem.
Est mihi-sed venias : dominam te cuncta vocabunt.
Hic vives secura mali, somnosque salubres
Leniter excutiet vox matutina volucrum.
Hic plenas mulgebis oves, aut ditia pasces
Armenta, aut viridi frigus captabis in antro,
Qua superimpendet laurus, gracilisque cypressus,
Atque hedera, et dulces turgent in vitibus uvæ.
Hic nemus Hyblæis apibus dat pabula mellum; .
Huc jucundus eas tremulæ sonus allicit undæ ;
Tum quatiunt alas tiliarum in fronde, suumque

Miscent cum placido foliorum murmure carmen.
Sæpe foras errare juvat, cum vesperis aura
Vix tremit in foliis, altæque silentia sylvä
Personat in convalle canens pastoris arundo.
Suave (puto) canere est; suave est audire canentes;
Suave etiam vocem caræ cum voce puellæ
Jungere cantando. Sed non sumus omnia docti.
Tu venias : modo quid possit mea fistula tecum
Experiar, modo castaneæ sedisse sub umbrâ
Et pendere tuo liceat cantantis ab ore.
Fas nobis (neque enim feritas huic insita cordi est)
Discere quid sit amor : discam te, nympha, magistrâ.
Sit satis hoc, Galatea, tibi, mecum esse beatæ.
Heu! nîl respondes, et surdas alloquor undas :
Illarum confluxus et illætabile murmur
Semper in aure sonat; rupes et saxa querelis
Irrident, rapiuntque preces ad nubila venti.
Sed quid ago infelix? jam plenas lacte reducit
Vesper oves, jam strata jacent armenta per herbas,
Mulgendæque domum redeunt a monte capellæ.
O Cyclops, Cyclops, quæ te dementia cepit?
Multæ te cupiunt, multæ petiere puellæ,
Multæ ridentes Galateâ suavius ardent.
Præsentem mulge ; fugientem quærere noli:
Invenies aliam, quando hæc te spernit, amantem.

"TUNC VARIÆ VENERE ARTES ; LABOR OMNIA VINCIT

IMPROBUS, ET DURIS URGENS IN REBUS EGESTAS."

[Some of these Verses were written as a School Exercise.]

Ars, operum mater, salve! Tua munera gratus,

Quamvis non humili voce canenda, cano. Ecce miser duri jussis parere magistri

Cogor, et in certos verba referre modos. Musa veni, clamo; non audit Musa vocantem:

Phoebe fave; nullus dat mihi Phæbus opem. Quid faciam? Tu major ades mihi Diva precanti ;

Sis mihi tu dubiæ duxque comesque viæ. Ergo Pieridas Phcbumque valere jubebo;

Carmine dicta meo carminis auctor eris. In varias partes converto lumina; passim

Ostendunt oculis se tua dona meis. Quem teneo calamum ; qui nigricat humor in illo ;

Quam toties maculo, debita charta tibi est.

Vitam homini Natura dedit; sed pluris habenda,

Quæ facias vitæ munere posse frui. Illa creat nudos ; nudos tu vestibus ornas;

Tu domibus terram, quam dedit illa, tegis. Illa pluit, gelidamque facit sævire procellam ;

Tu pluvias arces et Boreale gelu.
Illa per immensum dispersit semina mundum,

Quæ rapiant venti, nox premat, unda voret : Tu trahis e latebris, servas ea, condis in usum,

Quicquid habent aperis multiplicasque boni. Squalebant steriles miseris mortalibus agri:

Ecce boves jungis, vomere findis humum : Et jam lætus ager flaventibus undat aristis;

Falce cadunt segetes; horrea messe gemunt; Vite rubent colles : necdum sumus omnia nacti;

Quid segetes prosunt? cruda quid uva sapit ? Panem frumento, vinum mutavimus uvâ:

Dis nihil invideo, si sibi nectar habent. Nec requies, quin cænandi percussus amore

Nil intentatum, te duce, linquat homo. Cuncta novos illi reddunt elementa sapores;

Dat mare, dat tellus, dat levis aura cibum. Præsidium non sylva feris, non piscibus altum ;

Dejicit aerias plumbeus imber aves.

« PreviousContinue »