En, quis equum nobis docuit parere ferocem? Præcipitisque fugæ mille docere modos : Et rapido cursu jungit utrumque polum ; Vendit, emit; cumulos argenti portat et auri, Vina refert, gemmas, multaque mira domum. Quid vero? sine te sese haud vicinia nôrit: Tu penetras montes, aspera plana facis. Sternis ubique vias: sectus rigat arva canalis Labitur effosso merx onerata solo. Oppida quadrantur plateis; rus influit urbi; Convenit in pleno civica turba foro. Missa levi passim festinat epistola pennâ, Et quod lingua nequit, nuncia verba docent. Exuit incultos mores tibi gramen et arbor, Fitque decens hortus, quæ modo sylva fuit. Per te dispositos miramur in ordine flores, Marmoreos fontes, Elysiumque nemus. An memorem quo tu polias fera pectora cultu, Eraque Phidiacâ quæ caluere manu? Nunc plectro moveat, nunc vafer ore mele? Hæc fuerant ignota diu, dum more volucrum Indocili linguâ rauca sonabat homo: Ars tamen e ligno, nervis, atque ære canoro Venit inauditos elicitura sonos; Quid spirare fides docuit, quid tibia posset, Quid bene compactis organa clara tubis. Aspicit Elisam jam sexagesimus annus, Nec rosa nec flavæ deseruere comæ. Crus Lepido abscissum est; at querno crure potitus, Corripit impavidum, firmus ut ante, gradum. Quid tam prisca moror? Major mihi nascitur ordo Carminibus; tantum hæc sæcla tulere novi. Mira loquar, sed visa mihi, sed cognita multis, Nunc etiam muti cunctarum nomina rerum Edere condiscunt, colloquioque frui; Indicibus digitis sensus animumque recludunt: Jam succensentem rudens imitatur asellum, Jamque canis latrat, jamque susurrat apis: Nunc prope, nunc procul est, hinc exauditur et illinc, Mobilis, undique vox; stat tamen ipse loco. An magus est? quidnam esse putes? Non labra moventur, Quid nequeant homines, cum porci scripta doceri, Exiguos pulices fulgentia vidimus arma Induere, et sumptâ bella movere tubâ. Nunc in amicitiam coeunt et vulpis et anser, Pacem cum timido passere milvus agit; Et felis cum mure toro requiescit in uno; Aurea Saturni regna redire putes. Vela rates antiquorum remique movebant, Ut facerent longas ventus et unda moras : Ecce ratem, venti quæ vim contemnit et undæ, Per medios fluctus acta vapore volat. O vapor omnipotens; lymphâ tu natus et igne, Ingenium matris, vim genitoris habes: Cuncta moves, impellis, agis. Tibi machina parens grave tollit onus: Tenue secat filum, vel Lanea contexis, ferrum fabricaris et æra ; Emicat e prelo pagina docta tuo. Quid non perficies? Nexi longo ordinè currus Mille viatorum conjungitur agmen amicum, Et tacito fugiunt tempus et hora pede; Dum fugiunt, confectum iter est; lætusque viator Obstupuit, cum se comperit esse domi. Prandimus ad Thamesis ripas, coenamus Edinæ ; Anglia nos hodie, Prussia vidit heri. Ergo inter varias crescent commercia gentes, Latius imperium terra Britanna reget. Flumina fluminibus jungentur, et urbibus urbes Idem mox populus Scotus et Indus erunt. O duras hominum mentes! Percurrimus omnes Terrarum latebras, et freta cuncta maris: Nec satis est: audax genus ad majora paratum, Scandimus in nubes sidereasque domos. Nequicquam pennas homini Natura negavit ; Adjicit Ars pennas; surgitur Artis ope. ; Etheris in spatium, magnâ plaudente catervâ, Radit iter liquidum nauta ferente Noto: Omnia non possim : numerum quis nôrit arena? Hoc ego non credam : sed quod tibi restat agendum, tr TRAHIT SUA QUEMQUE VOLUPTAS." Velle suum cuique est. Hic quod Paradisus Adamo Fudit ab innocuo flumine nectar amat: Ille nefas credit contemnere dona Deorum, Et fruitur paterâ, Liber amice, tuâ. Sit mihi firma salus, hic sobrius optat. At ille, Non podagram timeo; da mihi dulce merum. Pallidus hic lymphâ; nasus felicior illi Ardet, ut in Siculo torrida messis agro. |