Page images
PDF

Miles in arma ruit, paucos et sanguine nummos

Comparat, et magni regis amore calet : At placidam sequitur pacem prudentior alter,

Et regi solvit justa tributa domi. Lentulus, in pugnâ dum fortiter arma gerebat,

Procidit, abscisso crure, cruentus humi: Non tamen Aufidio visa est victoria tanti; i

Crure domum salvo, sed sine laude redit. Ventre Lacon oculos majoris pendit et aures ;

Hos epulæ recreant, uritur ille fame: Pulcher opum cumulus mirantem pascit ocellum,

Argenti crepitus suavis in aure sonat; Venter at esuriens, “ Ponam dabis improbe," clamat,

“ Cuncta meus penetrans ibit in ossa dolor.” Vera monet; sine thesauris vir dives ad Orcum

Mittitur, et rapto flet puer orbus avo:
Flet puer; at tristes solata pecunia luctus,

Vina, dapes, nymphas, omnia læta parat;
Deperitura brevi, ceu, ver ubi risit amoenum,
· Defluit a summis mane pruina jugis.
Utilis Æmilio, tibi ludo est alea, Quintî;

Et minus est ludo cara crumena tibi:
Pauperior tu semper abis, locupletior ille ;

Quis putet ad similes edita vota Deos ?.

PUCH

Tota domus resonat, Pauli mirata lepores,

Nam lepor est, Pauli quicquid ab ore cadit : Os aperit Paulus ; rident juvenesque senesque;

Ore locuturo tot micuere sales.
Cotta jocos odit, nec scit bene Cotta jocari ;

Vir sapiens ego sum, murmurat ipse sibi ;
Et puto, si quis inest torvo sapientia vultu,

Cotta sibi in toto non habet orbe parem. Si qua fides Mopso, Phyllis dulcissima rerum est,

Pulchrior Aurorâ, purior illa nive; Phyllide jam nuptâ se prædicat esse beatum,

Et fruitur dulci credulitate senex : O pudor! ingrata est Phyllis, juvenesque protervos

Magnanimo fertur præposuisse viro. Carmina condit ovans, et amat sua carmina Faustus ;

Jure suam prolem possit amare parens : Utque pater caris pueros ostendit amicis,

Quo fallat sociæ tædia longa dapis ; Carmina convivis recitat post prandia Faustus,

Pascat ut ingenium nobiliore cibo: Rufus et Aufidius tollunt super astra poetam,

Bisque rogant eadem terque quaterque legat: Illi audire solent, quæ sint pulcherrima nôrunt,

Plaudere quo deceat, quove tacere loco;

Ast alii nutant omnes, et pulchra Corinna

Dormit in ambrosio semisupina toro. “Libertate opus est, O patria!" clamat Iulus ;

“Crede mihi; felix, libera, dives eris.” Vindicat humani generis carissima jura ;

Interea pessum res sinit ire suas ; Negligit uxorem, natos, patrimonia, famam;

Pro patriâ vivit, pro patriâque perit. Silvius a patriâ titulos accepit et aurum ;

Præmia virtutis talia dona putat : Despicit infidum vulgus, populumque profanum,

Et patriam credit quod videt ipse domi. Aspicis? In varias divisa Britannia partes,

Nunc hinc incertum, nunc movet inde pedem. Huc proceres studiis, rapit illuc mobile vulgus ;

Quisque suos sequimur, credula turba, duces. Sunt quorum vili sententia veneat auro,

Ira furens multos, et malus ardor agit. Tu rogitas, bone vir, recti studiosus et æqui,

Te quibus adjungas, quo duce tutus eas. Hoc ego respondere tibi, nihil amplius ausim;

Judicio fides, si sapis, ipse tuo. .

“ PUERILIA LUSIMUS OMNES.”

Mens etiam pueris varia est; sua quemque voluptasi

Allicit; haud spes est una, nec unus amor. Dic age, quæ sanctâ cum turre Salopia surgens

Ditia foecundis messibus arva vides, Fluminaque antiquos præterlabentia muros,

Cara meo fratri flumina, cara mihi; Quot ludos agitent, quales post seria nugas,..

Quos foveas almo fida magistra sinu. Conveniunt. Locus est medio porrectus in agro,

Qua levis attritu canduit herba pedum : Protinus hunc certo designat limite, seque

Dividit in partes gens animosa duas : Jamque ferunt celeremque pilam, baculosque sonantes ;

Illa indefessam corripit usque fugam ; Nunc per humum saliens, nunc icta resurgit in auras

Mobilis, et varias itque reditque vias. It clamor coelo; fervet certamine campus;

Fronte fluit sudor; fulgurat igne gena.

Parte aliâ ardentem cohibet minor area ludum,

Qua resonat paries icta minore pilâ. Ast alii teretes volvunt mirâ arte lapillos,

Mutuaque inter se bella ciere docent. Hic rota se tenuis, movet inde volubile buxum,

Tortilis ignavas punit habena moras. An loquar, ut plumis levior volitantibus uter

Per medias acies turbinis instar eat? Impulsu ruit ille pedum. Concursus ubique,

Et strepitus discors, iraque mixta joco: Jurgia non absunt: hostis colliditur hosti,

Pronus in immundam volvitur alter humum. Quid soleæ possint, laceri testantur amictus,

Cruraque non unâ livida facta notâ. Ne pueri, ne vos animis assuescite rixas ;

Non est e tali lite petendus honor. Est qui flumineas armatus arundine ripas

Quærit, ubi multo pisce natantur aquæ; Quem fluitans summo delectat in æquore suber,

Nec piget ingratæ tædia ferre moræ. Nonnunquam in gremio tumidæ sublata Sabrinæ

Allicit audacem parvula cymba chorum : Incumbunt transtris ; salit alto hiscente carina,

Suaviter in numerum remus et unda canunt.

« PreviousContinue »