Page images
PDF
EPUB

Sin calet æstivo campus sub sole refulgens,

Hora monet gelido membra lavare freto : Ingentem videas, exutâ veste, catervam

Acriter in fluvium præcipitare caput : Nunc juvat adversos animoso pectore fluctus

Scindere, nunc prono leniter amne vehi : More levis ranæ, ruit urinator in ima,

Salmonum scrutans Naïadumque domos. Ah! caveat, quisquis nondum sine cortice navit :

Tutius in placido luxuriare vado. Carolus agricolæ peragrat temerarius arva,

Septaque præcipiti frangit opaca viâ ; Invaditque ferox ditatum fructibus hortum,

Nec metuit vigili quem videt ore canem : Ecce pyri dulces, cerasique, et poma rubescunt;

Porrigit ad cerasos, poma, pyrosque manum. Julius in plateas prodit, cui se Gulielmus

Dat comitem, et multa construit arte dolos. En civem innocuum, nitidâ cum veste decorum :

Putribus hunc ovis dexter uterque ferit : Respicit iratus, circumspicit, omnia lustrat ;

Nullus adest; tantum risus in aure crepat. Jam foribus pulsis fugere; hiat ante reclusas,

Et magico falsam se putat Anna sono.

Jamque macella petunt, tripodas quà fune ligatos

Evertunt, flentes ut speculentur anus. Sæpe juvat portâ cornicem avellere; sæpe

Missilibus saxis fracta fenestra placet. Sic ferulæ immemores sæviturique magistri,

Tempora ridentes non revocanda terunt. Tu tamen, O quisquis laudes et præmia quæris,

Indigna ingenio gaudia temne, puer. Seria cum nugis misce, sic otia degens

Providus, ut fructus sint habitura bonos. I, cane, si quid habes ; vel tu, penicilla, papyrum

Accipe; quid possis experiare manu. Sunt quibus interdum fas te recreare libelli,

Qui levia, at lectu non in honesta, docent. Sæpe habeas dulcem, qui te comitetur, amicum:

Colloquio melius pulchra monente nihil. Interea firmes robusto membra labore :

Corpore cum sano mens tibi sana manet. Utile sic dulci junges, ludoque refectus

Acrior ad solitum te revocabis opus.

AD PICTOREM.

Huc ades ( nostram cui tradita cura puellam

Eximium tabulis perpetuare caput; Huc ades, ingenioque simul dextrâque labora:

Digna est ingenio, digna labore Chloe. Pingendæ teneræque manus teretesque lacerti,

Collaque montanâ candidiora nive,
Flavaque cæsaries, et celsæ gloria frontis,

Et
gena

Pæstanæ tincta colore rosæ,
Et labium, cujus fragrantia basia vincant

Nectareos haustus ambrosiamque Jovis. Omnia non possim numerare, sed ipse videbis

Qualia sint quæ me surripuere mihi : Nam veneres tot in ore micant, quot in æquore risus,

Cum levis Oceani concitat aura sinum. Hoc vereor, cum stes præclarâ virgine coram,

Cor tibi ne trepidet deficiatque manus.

An poteris vivum chartæ committere vultum,

Qui miranda solet, voce tacente, loqui ? Ejus enim non est imitabile fulgur ocelli:

Ne tua præstringat lumina luce, cave. Cætera cum possis, hoc ars tibi deerit ad unum:

Tentandum tamen est; incipe pictor opus. Fors erit, ut dulcem capiant tibi corda furorem,

Et quasi conspectâ sint animata Deâ. Eveniat precor hoc, votis optabile nostris,

Nec tamen in damnum, pictor amice, tuum ; Scilicet ut ridens adsit Venus ipsa labori,

Ipse tibi præsens auxilietur Amor. Haud mora : jam magici tingent penicilla colores,

Et

quoquo inciderint lumen et ignis erit; Attonitoque tibi crescet vitalis imago,

Stabit et in tabulis altera nata Chloe.

AN EPITAPH.

Duo hic sepulti sumus,
Una duos tegit humus,

Una domus continet;
Si quis huc direxit

passum, Ne discedat hinc incassum,

Verum pauca legens stet.

Dum in terrâ vivebamus,
Fidi conjuges eramus,

Quos perenni vinculo
Junxit exoptatus hymen,
Pace beans nostrum limen

Et amore mutuo.

« PreviousContinue »