Page images
PDF
EPUB

JOANNI

MILTONI

LONDINENS I,

Juveni patria, virtutibus eximio,

VIRO qui multa peregrinatione, ftudia cuncta orbis

terrarum loca perspexit, ut novus Ulysses omnia ubique ab omnibus apprehenderet:

Polyglotto, in cujus ore linguæ jam deperditæ fic re

viviscunt, ut idiomata omnia fint in ejus laudibus infacunda ; Et jure ea percallet, ut admirationes et plausus populorum ab propria fapientia excitatos intelligat:

Illi, cujus animi dotes corporisque fenfus ad admira

tionem commovent, et per ipsam motum cuique auferunt; cujus opera ad plausus hortantur, sed * venustate vocem laudatoribus adimunt.

Cui in memoria totus orbis ; in intellectu fapientia;

in voluntate ardor gloriæ; in ore eloquentia; harmonicos cæleftium fphærarum fonitus astronomia duce audienti; characteres mirabilium naturæ per quos

* vaftitate. Edit. 1645.

R. 3

Dei

Dei magnitudo describitur magiftra philosophia legenti antiquitatum latebras, vetuftatis excidia, eruditionis ambages, comite assidua autorum lectione,

Exquirenti, restauranti, percurrenti.

At cur nitor in arduum ?

Illi in cujus virtutibus evulgandis ora Famæ non fuffi

ciant, nec hominum ftupor in laudandis fatis eft, reverentiæ et amoris ergo hoc ejus meritis debitum admirationis tributum offert Carolus Datus Patricius Florentinus,

Tanto homini fervus, tantæ virtutis amator.

E L E

E L E G H A R U M

LIBER PRIMU S.

Elegia prima ad CAROLUM DEODATUM.

fidele caput,

[ocr errors]

ANDEM, chare, tuæ mihi pervenere tabella,

Pertulit & voces nuncia charta tuas; Pertulit occiduâ Devæ Ceftrenfis ab orâ

Vergivium Prono quà petit amne falum. Multùm crede juvat terras aluisse remotas

5 Pectus amans nostri, tamque Quòdque mihi lepidum tellus longinqua sodalem

Debet, at unde brevi reddere jussa velit.
Me tenet urbs refluâ quam Thamesis alluit undâ,

Meque nec invitum patria dulcis habet.
Jam nec arundiferum mihi cura revisere Camum,

Nec dudum vetiti me laris angit amor.
Nuda nec arva placent, umbrasque negantia molles,

Quàm male Phæbicolis convenit ille locus ! Nec duri libet usque minas perferre magistri 15

Cæteraque ingenio non fubeunda meo. Si fit hoc exilium patrios adiiffe penates,

Et vacuum curis otia grata sequi,
Non
ego vel profugi nomen,

fortemve recuso,
Lætus & exilii conditione fruor.
O utinam vates nunquam graviora tulisset
Ille Tomitano flebilis exul agro !

R 4

Non

.20

Non tunc Ionio quicquam ceffiffet Homero,

Neve foret victo laus tibi prima Maro. Tempora nam licet hic placidis dare libera Mufis, 25

Et totum rapiunt me mea vita libri. Excipit hinc feffum finuofi pompa theatri,

Et vocat ad plausus garrula scena fuos. Seu catus auditur senior, seu prodigus hæres, Seu procus, aut pofitâ casside miles adeft,

3° Sive decennali foecundus lite patronus

Detonat inculto barbara verba foro; Sæpe vafer gnato succurrit fervus amanti,

Et nasum rigidi fallit ubique patris ; Sæpe novos illic virgo mirata calores

35 Quid fit amor nescit, dum quoque nescit, amat. Sive cruentatum furiofa Tragædia fceptrum

Quaffat, & effufis crinibus ora rotat,
Et dolet, & specto, juvat & spectasse dolendo,

Interdum & lacrymis dulcis amator inest: 40 Seu puer infelix indelibata reliquit

Gaudia, & abrupto flendus amore cadit,
Seu ferus è tenebris iterat Styga criminis ultor

Conscia funereo pectora torre movens,
Seu mæret Pelopeia domus, seu nobilis Ili, 45

Aut luit incestos aula Creontis avos. Sed

neque sub tecto semper nec in urbe latemus, Irrita nec nobis tempora veris eunt. Nos quoque lucus habet vicinâ confitus ulmo,

Atque suburbani nobilis umbra loci. Sæpius hic blandas fpirantia fidera fiammas

Virgineos videas præteriisse choros.

50

Ah

« PreviousContinue »