Page images
PDF
EPUB

20

Quàm bene folennes epulas, hilaremque Decembrim,

Festaque cælifugam quæ coluere Deum, 19 Deliciasque refers, hyberni gaudia ruris,

Hauftaque per lepidos Gallica muita focos! Quid quereris refugam vino dapibusque poësin?

Carmen amat Bacchum, carmina Bacchus amat. Nec puduit Phoebum virides geftaffe corymbos, 15

Atque hederam lauro præpofuiffe fuæ.
Sæpius Aoniis clamavit collibus Euce

Mista Thyoneo turba novena choro.
Naso Corallæis mala carmina misit ab agris :

Non illic epulæ, non fata vitis erat :
Quid nisi vina, rofasque racemiferumque Lyæum

Cantavit brevibus Tëia Musa modis ?
Pindaricosque inflat numeros Teumesius Euan,

Et redolet fumptum pagina quæque merum; Dum gravis everso currus crepat axe supinus, 25

Et volat Eleo pulvere fufcus eques. Quadrimoque madens Lyricen Romanus Iaccho

Dulce canit Glyceran, favicomamque Chloen. Jam quoque lauta tibi generoso mensa paratu Mentis alit vires, ingeniumque fovet.

30 Mafica fæcundam despumant pocula venam,

Fundis & ex ipfo condita metra cado.
Addimus his artes, fusumque per intima Phæbum

Corda, favent uni Bacchus, Apollo, Ceres.
Scilicet haud mirum tam dulcia carmina per te 35

Numine compofito tres peperiffe Deos.
Nunc quoque Thressa tibi cælato barbitos auro
Insonat argutâ molliter icta manu;

Auditurque

40

Auditurque chelys suspensa tapetia circum,

Virgineos tremulâ quæ regat arte pedes.
Illa tuas saltem teneant spectacula Musas,

Et revocent, quantum crapula pellit iners.
Crede mihi dum pfallit ebur, comitataque plectrum

Implet odoratos fefta chorea tholos.
Percipies tacitum per pectora ferpere Phæbum, 45

Quale repentinus permeat offa calor,
Perque puellares oculos digitumque fonantem

Irruet in totos lapsa Thalia sinus.
Namque Elegia levis multorum cura Deorum eft,

Et vocat ad numeros quemlibet illa suos ; 50 Liber adest elegis, Eratoque, Ceresque, Venusque,

Et cum purpureâ matre tenellus Amor. Talibus inde licent convivia larga poetis,

Sæpius & veteri commaduiffe mero.
At qui bella refert, & adulto sub Jove cælum, 55

Heroafque pios, femideosque duces,
Et nunc sancta canit superûm consulta deorum,

Nunc latrata fero regna profunda cane,
Ille quidem parcè Samii pro more magistri
Vivat, & innocuos præbeat herba cibos ;

60 Stet prope fagineo pellucida lympha catillo,

Sobriaque è puro pocula fonte bibat.
Additur huic scelerisque vacans, & cafta juventus,

Et rigidi mores, & fine labe manus.
Qualis veste nitens sacrâ, & luftralibus undis 65

Surgis ad infensos augur iture Deos. Hoc ritu vixiffe ferunt poft rapta sagacem Lumina Tirefian, Ogygiamque Linon,

Et

[ocr errors]

Et lare devoto profugum Calchanta, fenemque
Orpheon edomitis sola per antra feris ;

70 Sic dapis exiguus, fic rivi potor Homerus

Dulichium vexit per freta longa virum,
Et per monftrificam Perseiæ Phæbados aulam,

Et vada femineis insidiosa sonis,
Perque tuas rex ime domos, ubi fanguine nigro 75

Dicitur umbrarum detinuisse greges.
Diis etenim facer est vates, divûmque facerdos,

Spirat & occultum pectus, & ora Jovem.
At tu fiquid agam fcitabere (fi modò faltem
Effe putas tanti nofcere fiquid agam)

80 Paciferum canimus cælefti femine regem,

Faustaque facratis sæcula pacta libris, Vagitumque Dei, & ftabulantem paupere tecto

Qui fuprema fuo cum patre regna colit, Stelliparumque polum, modulantesque athere turmas,

Et subitò elisos ad sua fana Deos.
Dona quidem dedimus Chrifti natalibus illa,

Illa sub auroram lux mihi prima tulit.
Te quoque preffa manent patriis meditata cicutis,

Tu mihi, cui recitem, judicis inftar eris. 90

N

ELEGIA SEPTIM A, Anno Ætatis 19.
ONDUM blanda tuas leges Amathufia nôram,

Et Paphio vacuum pectus ab igne fuit.
Sæpe cupidineas, puerilia tela, fagittas,

Atque tuum fprevi maxime numen Amor. Tu puer imbelles dixi transfige columbas, 5 Conveniunt tenero mollia bella duci.

[ocr errors]

20

Aut de pafferibus tumidos age, parve, triumphos,

Hæc funt militiæ digna trophæa tuæ.
In genus humanum quid inania dirigis arma?

Non valet in fortes ifta pharetra viros.
Non tulit hoc Cyprius, (neque enim Deus ullus ad iras

Promptior) & duplici jam ferus igne calet. Ver erat, & fummæ radians per culmina villæ

Attulerat primam lux tibi, Maie, diem:
At mihi adhuc refugam quærebant lumina noctem, 15

Nec matutinum fuftinuere jubar.
Aftat Amor lecto, pictis Amor impiger alis,

Prodidit aftantem mota pharetra Deum :
Prodidit & facies, & dulce minantis ocelli,

Et quicquid puero dignum & Amore fuit.
Talis in æterno juvenis Sigeius Olympo

Mifcet amatori pocula plena Jovi;
Aut qui formofas pellexit ad oscula nymphas

Thiodamantæus Naiade raptus Hylas. Addideratque iras, fed & has decuiffe putares, 25

Addideratque truces, nec fine felle minas. Et miser exemplo fapuisses tutiùs, inquit,

Nunc mea quid possit dextera testis eris. Inter & expertos vires numerabere noftras, Et faciam vero per tua damna fidem.

30 Ipfe ego fi nescis ftrato Pythone superbum

Edomui Phæbum, ceslit & ille mihi;
Et quoties meminit Peneidos, ipfe fatetur

Certiùs & graviùs tela nocere mea.
Me nequit adductum curvare peritiùs arcum, 35
Qui post terga folet vincere Parthus eques:

Cydoniusque

Cætera quæ

50

Cydoniusque mihi cedit venator, & ille

Inscius uxori qui necis author erat.
Eft etiam nobis ingens quoque victus Orion,

Herculeæque manus, Herculeusque comes.
Jupiter ipse licet sua fulmina torqueat in me,
Hærebunt lateri spicula noftra Jovis.

dubitas meliùs mea tela docebunt, Et tua non leviter corda petenda mihi. Nec te ftulte tuæ poterunt defendere Mufæ, 45

Nec tibi Phoebæus porriget anguis opem. Dixit, & aurato quatiens mucrone fagittam,

Evolat ir: tepidos Cypridos ille sinus.
At mihi risuro tonuit ferus ore minaci,

Et mihi de puero non metus ullus erat.
Et modò quà noftri fpatiantur in urbe Quirites,

Et modò villarum proxima rura placent.
Turba frequens, facièque fimillima turba dearum

Splendida per medias itque reditque vias. Auctaque luce dies gemino fulgore coruscat, 55

Fallor? an & radios hinc quoque Phoebus habet. Hæc ego non fugi spectacula grata severus,

Impetus & quò me fert juvenilis, agor. Lumina luminibus malè providus obvia mifi, Neve oculos potui continuisse meos.

60 Unam fortè aliis supereminuifle notabam,

Principium noftri lux erat illa mali.
Sic Venus optaret mortalibus ipsa videri,

Sic regina Deûm confpicienda fuit.
Hanc memor objecit nobis malus ille Cupido, 65
Solus & hos nobis texuit antè dolos,

Nec

« PreviousContinue »