Page images
PDF
[graphic]

Cum circumgreditur totam Tricoronifer urbem, 55
Panisicosque Deos portat, scapulisque virorum
Evehitur, præeunt submisso poplite reges,
Et mendicantum series longiffima fratrum;
Cereaque in manibus gestant sunalia cæci,
Cimmeriis nati in tenebris, vitamque trahentes. 60
Templa dein multis subeunt lucentia tædis
(Vesper erat facer iste Petro) fremitusque canentum
Sæpe tholos implet vacuos, & inane locomm.
Qualiter exululat Bromius, Bromiique caterva,
Orgia cantantes in Echionio Aracyntho, 6j

Dum tremit attonitus vitreis Asopus in undis,
Et procul ipse cava responfat rupe Cithæron.

His igitur tandem solenni more peractis,
Nox senis amplexus Erebi taciturna reliquit,
Præcipitesque impellit equos stimulante flagello, 70
Captum oculis Typhlonta, Melanchætemque ferocem,
Atque Acherontæo prognatam patre Siopen
Torpidam, & hirsutis horrentem Phrica capillis.
Interea regum domitor, Phlegetontius hæres
Ingreditur thalamos (neque enim secretus adulter 75
Producit steriles molli sine pellice noctes)
At vix compositos somnus claudebat ocellos,
Cum niger umbrarum dominus, rectorque silentum,
Prædatorque hominum falsa sub imagine tectus
Astitit, assumptis micucrunt tempora canis, 80

Barba sinus promissa tegit, cineracea longo
Syrmate verrit humum vestis, pendetque cucullus
Vertice de raso, & ne quicquam desit ad artes,
Cannabeo lumbos constrixit sune falaces,

S 4 Tarda Tarda fenestratis sigens vestigia calceis. 85

[graphic]

Talis, vrti fama est, vasta Franciseus eremo
Tetra vagabatur solus per lustra ferarum,
Sylvestrique tulit genti pia verba salutis
Impius, atque lupos domuit, Libycosque leones.

Subdolus at tali Serpens velatus amictu 9»

Solvit in has fallax ora execrantia voces;
Dormis, nate? Etiamne tuos sopor opprimit artus?
Immemor O sidei, pecorumque oblite tuorum!
Dum cathedram venerande tuam, diademaque triplex
Ridet Hyperboreo gens barbara nata sub axe, 95
Dumque pharetrati spernunt tua jura Britanni:
Surge, age, surge piger, Latius quem Cæsar adorat,
Cui rescrata patet convexi janua cœli,
Turgentes animos, & fastus frange procaces,
Sacrilegique sciant, tua quid maledictio poffit, 100
Et quid Apostolicæ poffit custodia clavis;
Et memor Hesperiæ disjectam ulcisere classem,
Mersaque lberorum lato vexilla prosundo,
Sanctorumque cruci tot corpora sixa probrosæ,
Thermodcontea nuper regnante puella. 105

At tu si tenero mavis torpescere lecto,
Crescentesque negas hosti contundere vires,
Tyrrhenum implebit numeroso milite pontum,
Signaque Aventino ponet sulgentia colle:
Relliquias veterum franget, flammisque cremabit, 110
Sacraque calcabit pedibus tua colla profanis,
Cujus gaudebant soleis dare basia reges.
Nee tamen hunc bellis & aperto Marte lacesses,
Irritus ille labor, tu callidus utere fraude,

Quælibet

[ocr errors]
[graphic]

Quælibet hæreticis disponere retia fas est; 115

Jamque ad consilium extremis rex magnus ab oris
Patricios vocat, & procerum de stirpe creatos,
Grandævosque patres trabea, canisque verendos;
Hos tu membratim poteris conspergere in auras,
Atque dare in cineres, nitrati pulveris igne 120

Ædibus injecio, qua convenere, sub imis.
Protinus ipse igitur quoscunque habet Anglia sidos
Propositi, factique mone, quisquamne tuorum
Audebit summi non jussa facessere Papæ?
Perculsosque metu subito, cafiique stupentes 125

Invadat vel Gallus atrox, vel sævus Iberus.
Sæcula sic illic tandem Mariana redibunt,
Tuque in belligeros iterum dominaberis Anglos.
Et nequid timeas, divos divasque secundas
Accipe, quotque tuis celebrantur numina fastis. 13*
Dixit & adscitos ponens malesidus amictus
Fugit ad infandam, regnum illætabile, Lethen.

Jam rosea Eoas pandens Tithonia portas
Vestit inauratas redeunti lumine terras;
Mœstaque adhuc nigri deplorans sunera nati 135

Irrigat ambrosiis montana cacumina guttis;
Cum somnos pepulit stellatæ janitor aulæ,
Nocturnos visus, & somnia grata * revolvens.

Est locus æterna septus caligine noctis,
Vasta ruinosi quondam sundamina tecti, 14.0

Nunc torvi spelunca Phoni, Prodotæque bilinguis,
Effera quos uno peperit Discordia partu.

• sersa1is—resolvens.

Hie Hie inter cæmenta jacent præruptaque saxa,

[graphic]

Ossa inhumata virum, & trajecta cadavera ferro;

Hie Dolus intortis semper sedet ater ocellis, 145

Jurgiaque, & stimulis armata Calumnia sauces,

Et Furor, atque viæ moriendi mille videntur,

Et Timor, exanguisque locum circumvolat Horror,

Perpetuoque leves per muta silentia Manes

Exululant, tellus Sc sanguine conscia stagnat. 150

Ipsi etiam pavidi latitant penetralibus antri

Et Phonos, Sc Prodotes, nulloque sequente per antrnm,

Antrum horrens, scopulosum, atrum feralibus umbris

Diffugiunt sontes. & retro lumina vortunt;

Hos pugiles Romæ per siecula longa sideles 155

Evocat antistes Bab* lonius, atque ita fatur.

Finibus occiduis circumsusum incolit æquor

Gens exosa mihi, prudens natura negavit

Indignam penitus nostro conjungere mundo:

Illuc, sic jubeo, celeri contendite greffu, 160

Tartareoque leves difflentur pulvere in auras

Et rex & pariter satrapæ, scelerara propago,

Et quotquot sidei caluere cupidine veræ

Consilii socios adhibete, operisque ministros.

Finierat, rigidi cupide paruere gemelli. 165

Jnterea longo flectens curvamine cœlos Despicit ætherea dominus qui sulgurat arce, Vanaque perversae ridet conamina turbæ, Atque sui causam populi volet ipse tueri.

Esse ferunt spatium, qua distat ab Aside terra 170 Fertilis Europe, Sc spectat Mareotidas undas; Hie turris posita est Titanidos ardua Famæ

Ærea,

[graphic]

Ærea, lata, sonans, rutilis vicinior astris
Quam superimpositum vel Athos vel Pelion Ossie.
Mille fores aditusque patent, totidemque fenestræ, 175
Amplaque per tenues tra flucent atria mures:
Excitat hie varios plebs agglomerata susurros;
Qualiter instrepitant circum mulctralia bombis
Agmina muscarum, aut texto per oviha junco,
Dum Canis æstivum cœli petit ardua culmen. 180
Ipsa quidem summa sedet ultrix matris i . arce,
Auribus innumeris cinctum caput eminet olli,
Queis sonitum exiguum trahit, atque leviffima captat
Murmura, ab extremis patuli consinibus orbis.
Nee tot, Aristoride fervator inique juvencæ 185

Isidos, immki volvebas lumina vultu,
Lumina nen unquam tacito nutantia somno,
Lumina subjectas late spectantia terras.
Istis illa solet loca luce carentia sæpe
Perlustrare, etiam radiasiti impervia soli: 190

Millenisque loquax auditaque vifaque linquis
Cuilibet efFundit temeraria, veraque mendax
Nunc rriinuit, modo consictis sermonibus auget.
Sed tamen a nostro meruisti carmine laudes
Fama, bonum quo non aliud veracius ullum, 195

Nobis digna'cani, nee te memorasse pigebit
Carmine tam longo, servati scilicet Angli
Officiis vaga diva tuis, tibi reddimus æqua.
Te Deus, æternos motu qui temperat ignes,
Fulmine præmisso alloquitur, terraque tremente: 200
Fama siles? an te latet impia Papistarum
Conjurata cohors in mcque meosque Britannos,

Et

« PreviousContinue »