Q. Horatii Flacci Opera: illus. from antique gems

Front Cover
Bell and Daldy, 1869 - 456 pages
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Other editions - View all

Popular passages

Page 374 - Troiae qui mores hominum multorum vidit et urbes.' non fumum ex fulgore, sed ex fumo dare lucem cogitat, ut speciosa dehinc miracula promat, Antiphaten Scyllamque et cum Cyclope Charybdin. nec reditum Diomedis ab interitu Meleagri, nec gemino bellum Troianum orditur ab ovo : semper ad eventum festinat et in medias res non secus ac notas auditorem rapit, et quae desperat tractata nitescere posse relinquit, 150 atque ita mentitur, sic veris falsa remiscet, primo ne medium, medio ne discrepet imum.
Page 315 - Non tu corpus eras sine pectore. Di tibi formam, Di tibi divitias dederunt artemque fruendi. Quid voveat dulci nutricula maius alumno, Qui sapere et fari possit quae sentiat, et cui Gratia, fama, valetudo contingat abunde, Et mundus victus non deficiente crumena ? Inter spem curamque, timores inter et iras, Omnem crede diem tibi diluxisse supremum : Grata superveniet, quae non sperabitur hora.
Page 306 - ... solve senescentem mature sanus equum, ne peccet ad extremum ridendus et ilia ducat.
Page 229 - Nomentanus?" pergis pugnantia secum frontibus adversis componere. non ego avarum cum veto te fieri, vappam iubeo ac nebulonem. est inter Tanain quiddam socerumque Viselli : 105 est modus in rebus, sunt certi denique fines, quos ultra citraque nequit consistere rectum.
Page xliv - Quis multa gracilis te puer in rosa Perfusus liquidis urget odoribus Grato, Pyrrha, sub antro? Cui flavam religas comam, Simplex munditiis? heu quotiens fidem 5 Mutatosque deos flebit et aspera Nigris aequora ventis Emirabitur insolens, Qui nunc te fruitur credulus aurea, Qui semper vacuam, semper amabilem 10 Sperat, nescius aurae Fallacis? — Miseri, quibus Intemptata nites : me tabula sacer Votiva paries indicat uvida Suspendisse potenti 15 Vestimenta maris deo.
Page 226 - QUI fit, Maecenas, ut nemo, quam sibi sortem seu ratio dederit seu fors obiecerit, ilia contentus vivat, laudet diversa sequentis...
Page 163 - ... nutrita faustis sub penetralibus posset, quid Augusti paternus in pueros animus Nerones. fortes creantur fortibus et bonis ; est in iuvencis, est in equis patrum 30 virtus, neque imbellem feroces progenerant aquilae columbam : doctrina sed vim promovet insitam, rectique cultus pectora roborant ; utcumque defecere mores, indecorant bene nata culpae.
Page 381 - Ut pictura poesis : erit quae, si propius stes, te capiat magis, et quaedam, si longius abstes ; haec amat obscurum, volet haec sub luce videri, iudicis argutum quae non formidat acumen ; haec placuit semel, haec deciens repetita placebit.
Page 239 - ... cum prorepserunt primis animalia terris, mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter 100 unguibus et pugnis, dein fustibus, atque ita porro pugnabant armis quae post fabricaverat usus, donec verba quibus voces sensusque notarent nominaque invenere ; dehinc absistere bello, oppida coeperunt munire, et ponere leges, 105 ne quis fur esset, neu latro, neu quis adulter.
Page 154 - Non omnis moriar, multaque pars mei Vitabit Libitinam : usque ego postera Crescam laude recens dum Capitolium Scandet cum tacita virgine pontifex. Dicar qua violens obstrepit Aufidus Et qua pauper aquae Daunus agrestium Regnavit populorum, ex humili potens, Princeps Aeolium carmen ad Italos Deduxisse modos. Sume superbiam Quaesitam meritis et mihi Delphica Lauro cinge volens, Melpomene, comam.

Bibliographic information