Dissertationes in Lucretium, Volume 6

Front Cover
1884
 

Selected pages

Popular passages

Page 93 - Sed nil dulcius est, bene quam munita tenere Edita doctrina sapientum templa serena...
Page 120 - Humana ante oculos foede cum vita iaceret in terris oppressa gravi sub religione, quae caput a caeli regionibus ostendebat horribili super aspectu mortalibus instans, 65 primum Graius homo mortalis tollere contra est oculos ausus primusque obsistere contra, quem neque fama deum nee fulmina nee minitanti murmure compressit caelum, sed eo magis acrem inritat animi virtutem, effringere ut arta 70 naturae primus portarum claustra cupiret.
Page 121 - Ergo vivida vis animi pervicit, et extra processit longe flammantia moenia mundi atque omne immensum peragravit mente animoque, unde refert nobis victor quid possit oriri, quid nequeat, finita potestas denique cuique quanam sit ratione atque alte terminus haerens. Quare religio pedibus subiecta vicissim obteritur, nos exaequat victoria caelo.
Page 6 - Memmiadae nostro, quem tu, dea, tempore in omni omnibus ornatum voluisti excellere rebus.
Page 49 - ... summa etiam cum vis violenti per mare venti induperatorem classis super aequora verrit cum validis pariter legionibus atque elephantis, non divom pacem votis adit ac prece quaesit ventorum pavidus paces animasque secundas, 1230 nequiquam, quoniam violento turbine saepe correptus nilo fertur minus ad vada leti?
Page 34 - Tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis Navita, nudus humi iacet, infans, indigus omni Vitali auxilio, cum primum in luminis oras Nixibus ex alvo matris natura profudit, Vagituque locum lugubri complet, ut aecumst Cui tantum in vita restet transire malorum.
Page 11 - ... volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti carmine Pierio rationem exponere nostram et quasi musaeo dulci contingere melle...
Page 64 - ... cur quisquam aeterno possit tabescere luctu. Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque pocula saepe homines et inumbrant ora coronis, ex animo ut dicant «brevis hic est fructus homullis; iam fuerit neque post umquam revocare licebit».
Page 13 - N2 371 omnia enim magis haec e levibus atque rutundis 456 seminibus multoque minoribu' sunt elementis quam tellus. ideo, per rara foramina, terrae partibus erumpens primus se sustulit aether ignifer et multos secum levis abstulit ignis, non alia longe ratione ac saepe videmus, 460 aurea cum primum gemmantis rore per herbas matutina rubent radiati lumina solis...
Page 17 - ... contemplator enim, cum solis lumina cumque inserti fundunt radii per opaca domorum: 115 multa minuta modis multis per inane videbis corpora misceri radiorum lumine in ipso et velut aeterno certamine proelia pugnas edere turmatim certantia nec dare pausam, conciliis et discidiis exercita crebris; 120 conicere ut possis ex hoc, primordia rerum quale sit in magno iactari semper inani.

Bibliographic information