Page images
PDF
EPUB

Polyglotto, in cujus ore linguæ jam deperditæ lic reviviscunt, ut idiomata omnia sint in ejus laudibus infacunda; Et jure ea percallet, ut admirationes et plausus populorum ab propria sapientia excitatos intelligat:

Illi, cujus animi dotes corporisque sensus ad admirationem commovent, et per ipsam motum cuique auferunt; cujus opera ad plausus hortantur, fed § venustate vocem laudatoribus adimunt.

Cui in memoria totus orbis; in intellectu sapientia; in voluntate ardor gloriæ; in ore eloquentia; harmonicos cœlestium sphærarumsonitus astronomia duce audienti; characteres mirabilium naturæ per quos Dei magnitudo describitur magistra philosophia legenti; antiquitatum latebras, vetustatis excidia, eruditionis ambages, comite assidua autorum lectione,

Exquirenti, restauranti, percurrenti.
At cur nitor in arduum?

Illi in cujus virtutibus evulgandis ora Famæ non sufficiant, nec hominum stupor in laudandis satis est, reverentiæ et amoris ergo hoc ejus meritis debitum admirationis tributum offert Carolus Datus Patricius Florentinus,

Tanto homini servus, tantæ virtutis amator.

§ Vajlitate. Edit. 1645.

ELE

ELEGIARUM

LIBER PRIMUS,

Elegia prima ad CAROL UM DEO DAT U M.

TANDEM, chare, tuæ mihi pervenere tabellæ, Pertulit et voces nuncia charta tuas; Pertulit occidua Devæ Cestrensis ab ora

Vergivium prono qua petit amne salum. Multum crede juvat terras aluisse remotas 5

Pectus amans nostri, tamque sidele caput, Quodque mihi lepidum tellus longinqua sodalem

Debet, at unde brevi reddere jussa velit. Me tenet urbs reflua quam Thamesis alluit unda,

Meque nec invitum patria dulcis habet. 10

Jam nec arundiferum mihi cura revisere Camum,

Nec dudum vetiti me laris angit amor. Nuda nec arva placent, umbrasque negantia molles,

Quam male Phœbicolis convenitille locus! Nec duri libet usque minas perferre magistri 15

Cæteraque ingenio non subeunda meo.
Si sit hoc exilium patrios adiisse penates,

Et vacuum curis otia grata sequi,
Non ego vel profugi nomen, sortemve recuso,

Lætus et exilii conditione fruor. 20

S s 2 O O utinam vates nunquam graviora tuliflet

Ule Tomitano flebilis exul agro; r

Non tunc Ionio quicquam ceflisset Homero,

Neve foret victo laus tibi prima Maro. Tempora nam licet hic placidis dare libera Musis, 25

Et totum rapiunt me mea vita libri.
Excipit hinc feflum sinuosi pompa theatri,

Et vocat ad plausus garrula scena suos.
Seu catus auditur senior, feu prodigus hæres,

Seu procus, aut posita casside miles adest, 30 Sive decennali fœcundus lite patronus

Detonat inculto barbara verba foro; Sæpe vafer gnato succurrit servus amanti,

Et nafum rigidi fallit ubique patris; Sæpe novos illic virgo mirata calores 35

Quid sit amor nescit, dum quoque nescit, amat. Sive cruentatum furiosa Tragœdia sceptrum

Quaflat, et effusis crinibus ora rotat,
Et dolet, et specto, juvat et spectasse dolendo,

Interdum et lacrymis dulcis amaror inest: 40 Seu puer infelix indelibata reliquit

Gaudia, et abrupto flendus amore cadit, Seu ferus e tenebris iterat Stygacriminis ultor

Conscia sunereo pectora torre movens, Seu mœret Pelopeia domus, feu nobilis Hi, 45

Aut luit incestos aula Creontis avos. Sed neque sub tecto semper nec in urbe latemus,

Irrita nec nobis tempora veris eunt.

Nos Nos quoque lucus habet vicina consitus ulmo,

Atque suburbani nobilis umbra loci. 50

Sæpius hic blandas spirantia sidera flammas

Virgineos videas præteriisse choros.
Ah quoties dignæ stupui miracula formæ

Quæ possit seniumvel reparare Jovis!
Ah quoties vidi fuperantia lumina gemmas, 55

Atque faces quotquot volvit uterque polus; Collaque bis vivi Pelopis quæ brachia vincant,

Quæque fiuit puro nectare tincta via, Et decus eximium frontis, tremulosque capillos,

Aurea quæ fallax retia tendit Amor; 60

Pellacesque genas, ad quos hyacinthina fordet

Purpura, et ipfe tui floris, Adoni, rubor! Cedite laudatæ toties Heroides olim,

Et quæcunque vagum cepit amica Jovem. Cedite Achæmeniæ turrita fronte puellæ, 65

Et quot Susa colunt, Memnoniamque Ninon. Vos etiam Danaæ fasces fubmittite Nymphæ,

Et vos lliacæ, Romuleæque nurus.
Nec Pompeianas Terpeia Musa columnas

Jactet, et Aufoniis plena theatra stolis. 70

Gloria Virginibus debetur prima Britannis,

Extera fat tibi sit feemina posse fequi. Tuque urbs Dardaniis Londinum structa colonis

Turrigerum late conspicienda caput, Tu nimium felix intra tua mœnia claudis * 75 Quicquid formosi pendulus orbis habet.

Non

Non tibi tot cœlo scintillant astra sereno

Endymioneæ turba ministra deæ,
Quot tibi conspicuæ formaque auroque puellæ

Per medias radiant turba videnda vias. 80

Creditur huc geminis venisse invecta columbis

Alma pharetrigero milite cincta Venus, Huic Cnidon, et riguas Simoentis flumine valles,

Huic Paphon, et roseam post habitura Cypron. Ast ego, dum pueri sinit idulgentia cæci, 85

Mœnia quam subito linquere fausta paro;
Et vitare procul malefidæ infamia Circes

Atria, divini Molyos usus ope.
Stat quoque juncosas Cami remeare paludes,

Atque iterum raucæ murmur adire Scholæ. go Interea fidi parvum cape munus amici,

Paucaque in alternos verba coacta modos.

E LEG IA SECUXDA, Anno Ætatis 17.

In obitum Præconis Academici Cantabrigienfis.

TE, qui conspicuus baculo fulgente solebas
Palladium toties ore ciere gregem,
Ultima præconum præconem te quoque sæva

Mors rapit, officio nec favet ipsa suo. Candidiora licet fuerint tibi tempora plumis 5

Sub quibus accipimus delituiffe Jovem,
O dignus tamen Hæmonio juvenescere succo,
Dignus in AEsonios vivere posse dies,

« PreviousContinue »