Page images
PDF
EPUB

ELEGIARUM

LIBER PRIMUS,

Elegia prima ad CAROL UM DEO DAT U M.

TANDEM, chare, tuæ mihi pervenere tabellæ, Pertulit et voces nuncia charta tuas; Pertulit occidua Devæ Cestrensis ab ora

Vergivium prono qua petit amne salum. Multum crede juvat terras aluisse remotas 5

Pectus amans nostri, tamque sidele caput, Quodque mihi lepidum tellus longinqua sodalem

Debet, at unde brevi reddere jussa velit. Me tenet urbs reflua quam Thamesis alluit unda,

Meque nec invitum patria dulcis habet. 10

Jam nec arundiferum mihi cura revisere Camum,

Nec dudum vetiti me laris angit amor. Nuda nec arva placent, umbrasque negantia molles,

Quam male Phœbicolis convenitille locus! Nec duri libet usque minas perferre magistri 15

Cæteraque ingenio non subeunda meo.
Si sit hoc exilium patrios adiisse penates,

Et vacuum curis otia grata sequi,
Non ego vel profugi nomen, sortemve recuso,

Lætus et exilii conditione fruor. 20

S s 2 O O utinam vates nunquam graviora tulisset

Me Tomitano flebilis exul agro; r

Non tunc Ionio quicquam ceflisset Homero,

Neve foret victo laus tibi prima Maro. Tempora nam licet hic placidis dare libera Musis, 25

Et totum rapiunt me mea vita libri.
Excipit hinc feflum sinuosi pompa theatri,

Et vocat ad plausus garrula scena suos.
Seu catus auditur senior, feu prodigus hæres,

Seu procus, aut posita casside miles adest, 30 Sive decennali sœcundus lite patronus

Detonat inculto barbara verba foro; Sæpe vafer gnato fuccurrit servus amanti,

Et nafum rigidi fallit ubique patris; Sæpe novos illic virgo mirata calores 35

Quid sit amor neseit, dum quoque nescit, amat. Sive cruentatum suriosa Tragœdia sceptrum

Quassat, et effusis crinibus ora rotat,
Et dolet, et specto, juvat et spectafle dolendo,

Interdum et lacrymis dulcis amaror inert: 40 Seu puer infelix indelibata reliquit

Gaudia, et abrupto flendus amore cadit, Seu ferus e tenebris iterat Styga criminis ultor

Conscia funereo pectora torre movens, Seu mœret Pelopeia domus, feu nobilis Hi, 45

Aut luit incestos aula Creontis avos. Sed neque sub tecto semper nec in urbe latemus,

Irrita nec nobis tempora veris eunt.

Nos Nos quoque lucus habet vicina consitus ulmo,

Atque suburbani nobilis umbra loci. 50

Sæpius hic blandas spirantia sidera flammas

Virgineos videas præteriisse choros.
Ah quoties dignæ stupui miracula formæ

Quæ possit seniumvel reparare Jovis!
Ah quoties vidi fuperantia lumina gemmas, 55

Atque faces quotquot volvit uterque polus; Collaque bis vivi Pelopis quæ brachia vincant,

Quæque fiuit puro nectare tincta via, Et decus eximium frontis, tremulosque capillos,

Aurea quæ fallax retia tendit Amor; 60

Pellacesque genas, ad quos hyacinthina fordet

Purpura, et ipfe tui floris, Adoni, rubor! Cedite laudatæ toties Heroides olim,

Et quæcunque vagum cepit amica Jovem. Cedite Achæmeniæ turrita fronte puellæ, 65

Et quot Susa colunt, Memnoniamque Ninon. Vos etiam Danaæ fasces fubmittite Nymphæ,

Et vos lliacæ, Romuleæque nurus.
Nec Pompeianas Terpeia Musa columnas

Jactet, et Aufoniis plena theatra stolis. 70

Gloria Virginibus debetur prima Britannis,

Extera fat tibi sit feemina posse fequi. Tuque urbs Dardaniis Londinum structa colonis

Turrigerum late conspicienda caput, Tu nimium felix intra tua mœnia claudis * 75 Quicquid formosi pendulus orbis habet.

Non

Non tibi tot cœlo scintillant astra sereno

Endymioneæ turba ministra deæ, Quot tibi conspicuæ formaque auroque puellæ

Per medias radiant turba videnda vias. 80

Creditur huc geminis venisse invecta columbis

Alma pharetrigero milite cincta Venus, Huic Cnidon, et riguas Simoentis flumine valles,

Huic Paphon, et roseam post habitura Cypron. Ast ego, dum pueri sinit idulgentia cæci, 85

Mœnia quam fubito linquere fausta paro;
Et vitare procul malefidæ infamia Circes

Atria, divini Molyos ufus ope.
Stat quoque juncosas Cami remeare paludes,

Atque iterum raucæ murmur adire Scholæ. go Interea fidi parvum cape munus amici,

Paucaque in alternos verba coacta modos.

ELEGIA SECUNDA, Anno Ætatis 17.
In obitum Præconis Academici Cantabrigiensis.

TE, qui conspicuus baculo fulgente solebas
Palladium toties ore ciere gregem,
Ultima præconum præconem te quoque sæva

Mors rapit, officio nec favet ipsa suo. Gandidiora licet fuerint tibi tempora plumis 5

Sub quibus accipimus delituisse Jovem,
O dignus tamen Hæmonio juvenescere succo,
Dignus in AEsonios vivere posse dies,

Dignus quem Stygiis medica revocaret ab undis

Arte Coronides, sæpe rogante dea. 10

Tu sijussus eras acies accire togatas,

Et celer a Phœbo nuntius ire tuo, Talis in Iliaca stabat Cyllenius aula

Alipes, ætherea missus ab arce Patris.
Talis et Eurybates ante ora furentis Achillei 15

Rettulit Atridæ jussa severa ducis.
Magna sepulchrorum regina, satelles Averni

Sæva nimis Musis, Palladi sæva nimis,
Quin illos rapias qui pondus inutile terræ,

Turba quidem est telis ista petenda tuis. 20

Vestibus hunc igitur pullis Academia luge,

Et madeant lachrymis nigra feretra tuis. Fundat et ipsa modos querebunda Elegeia tristes,

Personet et totis nænia mœsta scholis.

E LEG I A TERTIA, Anno Ætatis 17.
In obitum t Prœfulis Wintonienjis.

Mœstuseram, ettacitusnullocomitantesedebamT
Hærebantque animo tristia plura meo,
Protinus en subiit funestæ cladis imago

Fecit in Angliaco quam Libitina solo; 4

Dum procerum ingressa est splendentes marmore
Dira sepulchrali mors metuenda face; (turres
Pulsavitque auro gravidos et jaspide muros,
Nec metuit satrapum sternere falce greges.

Tunc t Lancelot Andrews, who died Sept. 21. 1626.

« PreviousContinue »