Page images
PDF
EPUB

Tuncmemini clarique ducis, fratrisque verendi

Intempestivis ossa cremata rogis: 10

Et memini Heroum quos vidit ad æthera raptos,

Flevit et amissos Belgia tota duces. At te præcipue luxi dignissime Præful,

Wintoniæque olim gloria magna tuæ; Delicui fletu, et tristi sic ore querebar, 15

Mors sera Tartareo diva secunda Jovi, Nonne satis quod sylva tuas persentiat iras,

Et quod in berbosos jus tibi detur agros, Quodque afflata tuo marcescant lilia tabo,

Et crocus, et pulchræ Cypridi sacra rosa, 20 Nec finis ut semper fluvio contermina quercus

Miretur lapsus prætereuntis aquæ?
Et tibi succumbit liquido quæ plurima cœlo

Evehitur pennis quamlibet augur avis,
Et quæ mille nigris errant animalia sylvis, 25

Et quod alunt mutum Proteos antra pecus. Invida, tanti tibi cum sit conceffa potestas;

Quid juvat humana tingere cæde manus? Nobileque in pectus certas acuisse sagittas,

Semideamque animam sede fugasse sua? 30 Talia dum lacrymans alto sub pectore volvo,

Roscidus occiduis Hesperus exit aquis, Et Tartefliaco submerserat æquore currum

Phœbus, ab eoo littore mensus iter. Nec mora, membra cavo posui resovendacubili,35

Condiderant oculos noxque soporque meos:

Cum Cum mihi visus eram lato spatiarier agro,

Heu nequit ingenium visa referre meum. Illic punicea radiabant omnia luce,

Ut matutino cum juga sole rubent. 40

Ac veluti cum pandit opes Thaumantia proles,

Vestitu nituit multicolore solum.
Non dea tam variis ornavit floribus hortos

Alcinoi, Zephyro Chloris amata levi.
Flumina vernantes lambunt argentea campos, 45

Ditior Hesperio flavet arena Tago.
Serpit odoriferas per opes levis aura Favoni,

Aura sub innumeris humida nata rosis,
Talis in extremis terræ Gangetidis oris

Luciferi regis fingitur esse domus. 50

Ipse racimiferis dum den fas vitibus umbras

Et pellucentes miror ubique locos, Ecce mihi subito Præsul Wintonius astat,

Sidereum nitido fulsit in ore jubar; Vestis ad auratos defluxit Candida talos, 55

Infula divinum cinxerat alba caput.
Dumque senex tali incedit venerandus amictu,

Intremuit læto florea terra sono.
Agmina gemmatis plaudunt cœlestia pennis,

Pura triumphali personat æthra tuba. 60

Quisque novum amplexu comitem cantuquesalutat,

Hosque aliquis placido misit ab oresonos; Nate veni, et patrii felix cape gaudia regni,

Semper ab hinc duro, nate, labore vaca.

T t Dixit,

Dixit, et aligeræ tetigerunt nablia turmæ, 65

At mihi cum tenebris aurea pulsa quies. Flebam turbatos Cephaleia pellice somnos,

Talia contingant somnia sæpe mihi.

ELEGIA QUART A, Anno Ætatis 18.

Ad Tkomam Junium prœceptoremfuum, apud mercatores Anglicos Hamburgœ agentes, Pqstoris muneresungentem.

CUrre per immensum subito mea littera pontum, I, peteTeutonicos læve per æquor agros; Segnes rumpe moras, et nil, precor, obstet eunti,

Et festinantis nil remoretur iter. Ipse ego Sicanio frænantem carcere ventos c

AEolon, et virides sollicitabo Deos, Cæruleamque suis comitatam Dorida Nymphis,

Ut tibi dent placidam per fua regna viam. At tu, si poteris, celeres tibi fume jugales,

Vecta quibus Colchis fugit ab ore viri; 10

Aut quies Triptolemus Scythicas devenit in oras

Gratus Eleusina miflus ab urbe puer. Atque ubi Germanas flavere videbis arenas

Ditis ad Hamburgæ mœnia flecte gradum, Dicitur occiso quæ ducere nomen ab Hama, 15

Cimbrica quem fertur clava dedisse neci. Vivit ibi antiquæ clarus pietatis honore

Præsul Christicolas pascere doctus oves; Ille quidem est animæ plusquam pars altera nostræ,

Dimidio vitæ vivere cogor ego. 20 Hei mihi quot pelagi, quot montes interjecti

Me faciunt alia parte carere mei!
Charior ille mihi quam tu doctissime Graium

Cliniadi, pronepos qui Telamonis erat; Quamque Stagirites genoroso magnus alumno, 25

Quem peperit Lybico Chaonis alma Jovi. Qualis Amyntorides, qualis Philyreius Heros

Myrmidonum regi, talis et ille mihi. Primus ego Aonios illo præeunte recessus

Lustrabam, et bisidi sacra vireta jugi, 30

Pieriosque hausi latices, Clioque favente,

Caslalio sparsi læta ter ora mero. Flammeus at signum ter viderat arietis AEthon,

Induxitque auro lanea terga novo, Bisque novo terram sparsisti Chlori senilem 35

Gramine, bisque tuasabstulit Auster opes: Necdum ejus licuit mihi lumina pascere vultu,

Aut linguæ dulces aure bibiffe sonos. Vade igitur, cursuque Eurum præverte sonorum,

Quam sit opus monitis res docet, ipsa vides. 40 Invenies dulci cum conjuge forte sedentem,

Mulcentem gremio pignora chara suo, Forsitan aut veterum prælarga volumina patrum

Versantem, aut veri biblia sacra Dei,
Cælestive animas saturantem rore tenellas, 45

Grande salutiferæ religionis opus.
Utque solet, multam sit dicere cura salutem,

Dicere quam decuit, si modo adesset, herum.

T t 2 Hæc

Hæc quoque paulum oculos in humum defixa moVerba verecundo sis memor oreloqui: (destos Hæc tibi, si teneris vacat inter prælia Musis,

Mittit ab Angliaco littore fida manus. Accipe sinceram, quamvis sit sera, salutem;

Fiat et hoc ipso gratior illa tibi.
Sera quidem, fed vera suit, quam casta recepit 55

Icaris a lento Penelopeia viro.
Ast ego quid volui manifestum tollere crimen,

Ipse quod ex omni parte levare nequit?
Arguitur tardus merito, noxamque fatetur,

Et pudet orficium deseruisse suum. 60

Tu modo da veniam fasso, veniamque roganti,

Crimina diminui, quæ patuere, solent. Non serus in pavidos rictus diducit hiantes,

Vulnifico pronos nec rapit ungue leo. Sæpe farifliferi crudelia pectora Thracis 65

Supplicis ad mœstas delicuere preces. Extensæque manus avertunt fulminis ictus,

Placat et iratos hostia parva Deos. Jamque diu scripsisse tibi suit impetus illi,

Neve moras ultra ducere paflus Amor. 70

Nam vaga Fama refert, heu nuntia vera malorum!

In tibi finitimis bella tumere locis, Teque tuamque urbem truculento milite cingi,

Et jam Saxonicos arma parasse duces. Te circum late campos populatur Enyo, 75

Et fata carne virum jam cruor arva rigat;

Ger

« PreviousContinue »