Page images
PDF
EPUB

40

Cum mihi visus eram lato spatiarier agro,

Heu nequit ingenium visa referre meum. Illic puniceâ radiabant omnia luce,

Ut matutino cum juga sole rubent.
Ac veluti cum pandit opes Thaumantia proles,

Vestitu nituit multicolore solum.
Non dea tam variis ornavit floribus hortos

Alcinoi, Zephyro Chloris amata levi.
Flumina vernantes lambunt argentea campos, 45

Ditior Hesperio flavet arena Tago.
Serpit odoriferas per opes levis aura Favoni,

Aura sub innumeris humida nata rosis,
Talis in extremis terræ Gangetidis oris

Luciferi regis fingitur esse domus.
Ipse racimiferis dum densas vitibus umbras

Et pellucentes miror ubique locos,
Ecce mihi subito Præsul Wintonius astat,

Sidereum nitido fulsit in ore jubar; Vestis ad auratos defluxit candida talos, 55

Infula divinum cinxerat alba caput.
Dumque senex tali incedit venerandus amictu,

Intremuit læto florea terra sono.
Agmina gemmatis plaudunt cælestia pennis,

Pura triumphali personat æthra tubâ. 60 Quisque noyum amplexu comitem cantuque salutat,

Hosque aliquis placido misit ab ore sonos; Nate veni, et patrii felix cape gaudia regni, Semper ab hinc duro, nate, labore vaca. Tt

Dixit,

: 50

Dixit, et aligeræ tetigerunt nablia turmæ, 65

At mihi cum tenebris aurea pulsa quies. Flebam turbatos Cephaleiâ pellice somnos,

Talia contingant fomnia fæpe mihi. ELEGIA QUARTA, Anno Ætatis 18. Ad Thomam Junium præceptorem fuum, apud mercator es

Anglicos Hamburga agentes, Pastoris munere fungentem. nUrre per immensum subitò mea littera pontum,

U I, pete Teutonicos læve per æquor agros; Segnes rumpe moras, et nil, precor, obstet eunti,

Et festinantis nil remoretur iter. Ipse ego Sicanio frænantem carcere ventos 5

AEolon, et virides sollicitabo Deos, Cæruleamque suis comitatam Dorida Nymphis,

Ut tibi dent placidam per sua regna viam. At tu, fi poteris, celeres tibi fume jugales,

Vecta quibus Colchis fugit ab ore viri; 10 Aut quies Triptolemus Scythicas devenit in oras

Gratus Eleusinâ missus ab urbe puer. Atque ubi Germanas flavere videbis arenas

Ditis ad Hamburgæ mænia flecte gradum, Dicitur occiso quæ ducere nomen ab Hamâ, 15

Cimbrica quem fertur clava dedisse neci. Vivit ibi antiquæ clarus pietatis honore

Præsul Christicolas pascere doctus oves; Ille quidem est animæ plusquam pars altera noftræ,

Dimidio vitæ vivere cogor ego.

20

Hei

[ocr errors]

30

Hei mihi quot pelagi, quot montes interjecti

Me faciunt aliâ parte carere mei!
Charior ille mihi quàm tu doctissime Graium

Cliniadi, pronepos qui Telamonis erat; Quàmque Stagirites genoroso magnus alumno, 25

Quem peperit Lybico Chaonis alma Jovi. Qualis Amyntorides, qualis Philyrëius Heros

Myrmidonum regi, talis et ille mihi. Primus ego Aonios illo præeunte recessus

Luftrabam, et bifidi sacra vireta jugi, Pieriosque hausi latices, Clioque favente,

Castalio sparsi læta ter ora mero. Flammeus at fignum ter viderat arietis AEthon,

Induxitque auro lanea terga novo, Bisque novo terram fparsisti Chlori senilem 35

Gramine, bisque tuas abstulit Auster opes : Necdum ejus licuit mihi lumina pascere vultu,

Aut linguæ dulces aure bibisse sonos. Vade igitur, cursuque Eurum præverte sonorum,

Quàm sit opus monitis res docet, ipsa vides. 40 Invenies dulci cum conjuge fortè fedentem,

Mulcentem gremio pignora chara suo, Forsitan aut veterum prælarga volumina patrum

Versantem, aut veri biblia sacra Dei,
Cælestive animas saturantem rore tenellas, .45

Grande falutiferæ religionis opus.
Utque folet, multam fit dicere cura falutem,
Dicere quam decuit, si modo adesset, herum.
Tt2

Hæc

Hæc quoque paulum oculos in humum defixa mo

Verba verecundo fis memor ore loqui: (destos Hæc tibi, si teneris vacat inter prælia Musis,

Mittit ab Angliaco littore fida manus. Accipe sinceram, quamvis fit sera, salutem;

Fiat et hoc ipso gratior illa tibi.
Sera quidem, sed vera fuit, quam casta recepit 55

Icaris à lento Penelopeia viro.
Ast ego quid volui manifestum tollere crimen,

Ipse quod ex omni parte levare nequit?
Arguitur tardus meritò, noxamque fatetur,
Et pudet officium deseruisse suum.

60 Tu modò da veniam fasso, veniamque roganti,

Crimina diminui, quæ patuere, solent. Non ferus in pavidos rictus diducit hiantes,

Vulnifico pronos nec rapit ungue leo. Sæpe farislıferi crudelia pectora Thracis 1 65

Supplicis ad mæstas delicuere preces. Extensæque manus avertunt fulminis ictus,

Placat et iratos hoftia parva Deos. Jamque diu scripsisse tibi fuit impetus illi,

Neve moras ultra ducere paflus Amor. 70 Nam vaga Fama refert, heu nuntia vera malorum!

In tibi finitimis bella tumere locis, Teque tuamque urbem truculento milite cingi,

Et jam Saxonicos arma parasse duces. Te circum latè campos populatur Enyo, 75 Et fata carne virûm jam cruor arva rigat;

Ger

80

Germanisque suum concessit Thracia Martem,

Illuc Odrysios Mars pater egit equos ; Perpetuòque comans jam deflorescit oliva,

Fugit et ærisonam Diva perosa tubam, Fugit io terris, et jam non ultima virgo

Creditur ad superas justa volasse domos. Te tamen intereà belli circumsonat horror,

Vivis et ignoto folus inopsque solo ; Et, tibi quam patrii non exhibuere penates, 85

Sede peregrinâ quæris egenus opem. Patria dura parens, et saxis fævior albis

Spumea quæ pulsat littoris unda tui, Siccine te decet innocuos exponere fætus,

Siccine in externam ferrea cogis humum, go Et finis ut terris quærant alimenta remotis

Quos tibi profpiciens miserat ipse Deus, Et qui læta ferunt de cælo nuntia, quique

Quæ via post cineres ducat ad astra, docent ? · Digna quidem Stygiis quæ vivas clausa tenebris,

AEternâque animæ digna perire fame! 96 Haud aliter vates terræ Thesbitidis olim

Pressit inassueto devia tesqua pede, Desertasque Arabum salebras, dum regis Achabi

Effugit atque tuas, Sidoni dira, manus. 100 Talis et horrisono laceratus membra flagello,

Paulus ab AEmathiâ pellitur urbe Cilix. Piscofæque ipsum Gergessæ civis lësum

Finibus ingratus jullit abire suis.

At

« PreviousContinue »