Page images
PDF
EPUB

Hacc quoque paulum oculos in humum defixa moVerba verecundo sis memor oreloqui: (destos Hæc tibi, si teneris vacat inter prælia Musis,

Mittit ab Angliaco littore sida manus. Accipe sinceram, quamvis sit sera, salutem;

Fiat et hoc ipso gratior illa tibi.
Sera quidem, fed vera suit, quam casta recepit 55

Icaris a lento Penelopeia viro.
Ast ego quid volui manifestum tollere crimen,

Ipse quod ex omni parte levare nequit?
Arguitur tardus merito, noxamque fatetur,

Et pudet officium deseruisse suum. 60

Tu modo da veniam fasso, veniamque roganti,

Crimina diminui, quæ patuere, solent. Non ferus in pavidos rictus diducit hiantes,

Vulnifico pronos nec rapit ungue leo. Sæpe sarissiferi crudelia pectora Thracis 65

Supplicis ad mœnas delicuere preces. Extensæque manus avertunt fulminis ictus,

Placat et iratos hostia parva Deos. Jamque diu scripsisse tibi suit impetus illi,

Neve moras ultra ducere passus Amor. 70

Nam vaga Fama refert, heu nuntia vera malorum!

In tibi finitimis bella tumere locis, Teque tuamque urbem truculento milite cingi,

Et jam Saxonicos arma parasse duces. Te circum late campos populatur Enyo, 75

Et fata carne virum jam cruor arva rigat; ,

GerGermanisque suum concessit Thracia Martem,

Uluc Odrysios Mars pater egit equos; Perpetuoque comans jam deflorescit oliva,

Fugit et ærisonam Diva perosa tubam, 80

Fugit io terris, et jam non ultima virgo

Creditur ad fuperas justa volasse domos. Te tamen interea belli circumsonat horror,

Vivis et ignoto solus inopsque solo; Et, tibi quam patrii non exhibuere penates, §5

Sede peregrina quæris egenus opem. Patria dura parens, et saxis sævior albis

Spumea quæ pulsat littoris unda tui, Siccine te decet innocuos exponere fœtus,

Siccine in externam ferrea cogis humum, 90 Et sinis ut terris quærant alimenta remotis

Quos tibi prospiciens miserat ipse Deus, Et qui læta ferunt de cœlo nuntia, quique

Quæ via post cineres ducat ad astra, docent? Digna quidem Stygiis quæ vivas clausa tenebris,

AEternaque animæ digna perire fame! 96

Haud aliter vates terræ Thesbitidis olim

Pressit inassueto devia tesqua pede, Desertasque Arabum salebras, dum regis Achabi

Effugit atque tuas, Sidoni dira, manus. 100

Talis et horrisono laceratus membra flagello,

Paulus ab AEmathia pellitur urbe Cilix. Piscofæque ipsum Gergeffæ civis Iefum

Finibus ingratus jussit abire suis.

At At tu fume animos, nec spes cadat anxia quris,

Nec tua concutiat decolor ossa metus. 106

Sis etenim quamvis fulgentibus obsitus armis,

Intententque tibi millia tela necem,
At nullis vel inerme latus violabitur armis,

Deque tuo cuspis nulla cruore bibet. no

Namque eris ipse Dei radiante sub ægide tutus,

Ille tibi custos, et pugil ille tibi;
Ille Sionææ qui tot sub mœnibus arcis

Assyrios fudit nocte silente viros;
Inque fugam vertit quos in Samaritidas oras 115

Misit ab antiquis prisca Damascus agris, Terruit et densas pavido cum rege cohortes,

Aere dum vacuo buccina clara sonat, Cornea pulvereum dum verberat ungula campum,

Currus arenosam dum quatit actus humum, 120 Auditurque hinnitus equorum ad bella ruentum,

Et strepitus ferri, murmuraque alta virum. Et tu (quod superest miseris) sperare memento,

Et tua magnanimo pectore vince mala; Nec dubites quandoque frui melioribus annis, 125

Atque iterum patrios posse videre lares.

I

ELEGIA QUI NT A, Anno Ætatis 20.

In adventum ver is.

N se perpetuo Tempus revolubile gyro
Jam revocat Zephyros vere tepente novos;

Induiturque brevem Tellus reparata juventam,

Jamque soluta gelu dulce virescit humus. Fallor? an et nobis redeunt in carmina vires, 5

Ingeniumque mihi munere veris adest? Munere veris adest, iterumque vigescit ab illo

(Quis putet) atque aliquod jam sibi poscit opus. Castalis ante oculos, bifidumque cacumen oberrat,

Et mihi Pyrenen somnia nocte ferunt; 10

Concitaque arcano fervent mihi pectora motu,

Et furor, et fonitus me facer intus agit. Delius ipfe venit, video Peneide lauro

Implicitos crines, Delius ipfe venit. Jam mihi mens liquidi raptatur in ardua cœli, 15

Perque vagas nubes corpore liber eo; Perque umbras, perque antra feror penetralia va

Et mihi fana patent interiora Deum; (tum,

Intuiturque animus toto quid agatur Olympo,

Nec fugiunt oculos Tartara cæca meos. 20

Quid tam grande sonat distento spiritus Ore?

Quidparit hæc rabies, quid facer iste furor? Ver mihi, quod dedit ingenium, cantabitur illo;

Profuerint isto reddita dona modo. Jam Philomela tuos foliis adoperta novellis 25

Instituis modulos, dum silet omne nemus: Urbe ego, tu fylva simul incipiamus utrique,

Et simul adventum veris uterque canat. Veris io rediere vices, celebremus honores

Veris, et hoc fubeat Musa £ perennis opus. 30 X quotannis. Edit. 1645. Jam Jam sol AEthiopas fugiens Tithoniaque arva,

Flectit ad Arctoas aurea lora plagas. Est breve noctis iter, brevis est mora noctis opacæ,

Horrida cum tenebris cxulat illa suis. Jamque Lycaonius plaustrum cœleste Bootes 35

Non longa sequitur feflus ut ante via;
Nunc etiam solitas circum Jovis atria toto

Excubias agitant sidera rara polo.
Nam dolus, et cædes, et vis cum nocte receffit,

Neve Giganteum Dii timuere scelus. 40

Forte aliquis scopuli recubans in vertice pastor,

Roscida cum primo sole rubescit humus, Hac, ait, hac certe caruisti nocte puella

Phœbe tua, celeres quæ retineret equos. Læta suas repetit sylvas, pharetramque refumit 45

Cynthia, Luciferas ut videt alta rotas, Et tenues ponens radios gaudere videtur

Officium fieri tam breve fratris ope. Desere, Phœbus ait, thalamos Aurora seniles,

Quid juvat effœto procubuifle toro? 50

Te manet AEolides viridi venator in herba,

Surge, tuos ignes altus Hymettus habetFlava verecundo dea crimen in ore fatetur,

Et matutinos ocius urget equos. Exuit invisam Tellus rediviva senectam, 55

Et cupit amplexus Phœbe subire tuos; Et cupit, et digna est, quid enim formosius illa,

Pandit ut omniseros luxuriosa sinus,

Atque

« PreviousContinue »