Page images
PDF
EPUB

110

At tu sume animos, nec fpes cadat anxia curis,

Nec tua concutiat decolor ossa metus. 106 Sis etenim quamvis fulgentibus obsitus armis,

Intententque tibi millia tela necem,
At nullis vel inerme latus violabitur armis,

Deque tuo cuspis nulla cruore bibet. Namque eris ipse Dei radiante sub ægide tutus,

Ille tibi custos, et pugil ille tibi;
Ille Sionææ qui tot sub mænibus arcis

Assyrios fudit nocte filente viros;
Inque fugam vertit quos in Samaritidas oras 115

Misit ab antiquis prifca Damascus agris, Terruit et densas pavido cum rege cohortes,

Aere dum vacuo buccina clara fonat, Cornea pulvereum dum verberat ungula campum,

Currus arenosam dum quatit actus humum, 120 Auditurque hinnitus equorum ad bella ruentûm,

Et strepitus ferri, murmuraque alta virûm. Et tu (quod fuperest miseris) sperare memento,

Et tua magnanimo pectore vince mala; Nec dubites quandoque frui melioribus annis, 125

Atque iterum patrios posse videre lares.

In aduentum,

ELEGIA QUINTA, Anno Ætatis 20.

In adventum veris. IN se perpetuo Tempus revolubile gyro 1 jam revocat Zephyros vere tepente novos ;

In

[ocr errors]

Induiturque brevem Tellus reparata juventam,

Jamque foluta gelu dulce virefcit humus. Fallor? an et nobis redeunt in carmina vires, 5

Ingeniumque mihi munere veris adest? Munere veris adeft, iterumque vigescit ab illo

(Quis putet) atque aliquod jam fibi pofcit opus. Castalis ante oculos, bifidumque cacumen oberrat,

Et mihi Pyrenen fomnia nocte ferunt; 10 Concitaque arcano fervent mihi pectora motu,

Et furor, et fonitus me facer intùs agit. Delius ipse venit, video Penëide lauro

Implicitos crines, Delius ipse venit. Jam mihi mens liquidi raptatur in ardua cæli, 15

Perque vagas nubes corpore liber eo; Perque umbras, perque antra feror penetralia va

Et mihi fana patent interiora Deûm; (tum, Intuiturque animus toto quid agatur Olympo,

Nec fugiunt oculos Tartara cæca meos. 20 Quid tam grande sonat distento spiritus ore?

Quid parit hæc rabies, quid facer iste furor ? Ver mihi, quod dedit ingenium, cantabitur illo;

Profuerint isto reddita dona modo. Jam Philomela tuos foliis adoperta novellis 25

Instituis modulos, dum filet omne nemus: Urbe ego, tu sylvâ fimul incipiamus utrique,

Et simul adventum veris uterque canat. Veris io rediere vices, celebremus honores Veris, et hoc fubeat Musa # perennis opus. 30 I quotannis. Edit. 1645.

Jam

Jam sol AEthiopas fugiens Tithoniaque arva,

Flectit ad Arctoas aurea lora plagas. Ef breve noctis iter, brevis est mora noctis opacæ,

Horrida cum tenebris exulat illa suis. Jamque Lycaonius plaustrum cæleste Bootes 35

Non longâ fequitur fessus ut ante viâ ;
Nunc etiam solitas circum Jovis atria toto

Excubias agitant sidera rara polo.
Nam dolus, et cædes, et vis cum nocte recessit,

Neve Giganteum Dii timuere scelus. 40 Forte aliquis scopuli recubans in vertice pastor,

Roscida cum primo sole rubescit humus, Hac, ait, hac certè caruifti nocte puellâ

Phæbe tuâ, celeres quæ retineret equos. Læta suas repetit sylvas, pharetramque resumit 45

Cynthia, Luciferas ut videt alta rotas,
Et tenues ponens radios gaudere videtur

Officium fieri tam breve fratris ope.
Desere, Phæbus ait, thalamos Aurora seniles,

Quid juvat effæto procubuisse toro ? 50 Te manet AEolides viridi venator in herba,

Surge, tuos ignes altus Hymettus habet. Flava verecundo dea crimen in ore fatetur,

Et matutinos ocius urget equos. Exuit invisam Tellus rediviva senectam, 55

Et cupit amplexus Phæbe subire tuos; Et cupit, et digna est, quid enim formofius illâ, Pandit ut omniferos luxuriosa sinus,

Atque

65

Atque Arabum spirat messes, et ab ore venusto
Mitia cum Paphiis fundit amoma rosis!

60 Ecce coronatur facro frons ardua luco,

Cingit ut Idæam pinea turris Opim; Et vario madidos intexit flore capillos,

Floribus et visa est posse placere suis.
Floribus effusos ut erat redimita capillos

Tenario placuit diva Sicana Deo.
Aspice Phoebe tibi faciles hortantur amores,

Mellitasque movent flamina verna preces.
Cinnameâ Zephyrus leve plaudit odorifer alâ,

Blanditiasque tibi ferre videntur aves. 70 Nec fine dote tuos temeraria quærit amores

Terra, nec optatos pofcit egena toros,
Alma salutiferum medicos tibi gramen in usus

Præbet, et hinc titulos adjuvat ipsa tuos.
Quòd si te pretium, si te fulgentia tangunt 75

Munera, (muneribus fæpe coemptus Amor) Illa tibi oftentat quascunque sub æquore vafto,

Et superinjectis montibus abdit opes. Ah quoties cum tu clivoso fessus Olympo

In verspertinas præcipitaris aquas, Cur te, inquit, cursu languentem Phæbe diurno

Hesperiis recipit Cærula mater aquis ? Quid tibi cum Tethy! Quid cum Tartesside lymphâ,

Dia quid immundo perluis ora salo? Frigora Phæbe meâ melius captabis in umbrâ, 85 Huc ades, ardentes imbue rore comas. U u

Mol

80 95

Mollior egelidâ veniet tibi fomnus in herbâ,

Huc ades, et gremio lumina pone meo. Quáque jaces circum mulcebit lene susurrans

Aura per humentes corpora fusa rosas. 90 Nec me (crede mihi) terrent Semelëia fata,

Nec Phaetonteo fumidus axis equo; Cum tu. Phoebe tuo sapientius uteris igni,

Huc ades, et gremio lumina pone meo. Sic Tellus lasciva suos suspirat amores;

Matris in exemplum cætera turba ruunt. Nunc etenim toto currit vagus orbe Cupido,

Languentesque fovet folis ab igne faces. Insonuere novis lethalia cornua nervis,

Trise micant ferro tela corusca novo. 100
Jamque vel invictam tentat superasse Dianam,

Quæque sedet sacro Vesa pudica foco.
Ipsa senescentem reparat Venus annua formam,

Atque iterum tepido creditur orta mari.
Marmoreas juvenes clamant Hymenæe per urbes,

Littus io Hymen, et cava saxa sonant. 106 Cultior ille venit tunicâque decentior aprâ,

Puniceum redolet vestis odora crocum. Egrediturque frequens ad amani gaudia veris 109

Virgineos auro cincta puella sinus. (unum,
Votum est cuique suum, votum eft tamen omnibus

Ut fibi quem cupiat, det Cytherea virum.
Nunc quoque feptenâ modulatur arundine pastor,

Et sua quæ jungat carmina Phyllis habet.

[ocr errors]

Na

« PreviousContinue »