Page images
PDF
EPUB

Mollior egelida veniet tibi somnus in herba,

Huc ades, et gremio lumina pone meo. Quaque jaces circum mulcebit lene fufurrans

Aura per humentes corpora fusa rosas. 90

Nec me (crede mihi) terrent Semeleia fata,

Nec Phaetonteo fumidus axis equo; Cum tu, Phœbe tuo sapientius uteris igni,

Huc ades, et gremio lumina pone meo. Sic Tellus lasciva suos fuspirat amores; g5

Matris in exemplum cætera turba ruunt. Nunc etenim toto currit vagus orbe Cupido,

Languentesque fovet solis ab igne faces. Infonuere novis lethalia cornua nervis,

Triste micant ferro tela corufca novo. ioo

Jamque vel invictam tentat fuperaffe Dianam,

Quæque fedet facro Vesta pudica foco. Ipfa fenescentem reparat Venus annua formam,

Atque iterum tepido creditur orta mari. Marmoreas juvenes clamant Hymenæe per urbes,

Littus io Hymen, et cava faxa sonant. 106

Cultior ille venit tunicaque decentior apta,

Puniceum redolet vestis odora crocum. Egrediturque frequens ad amœni gaudia veris 109

Virgineos auro cincta puella sinus. (unum,

Votum est cuique fuum, votum est tamen omnibus

Ut stbi quem cupiat, det Cytherea virum. Nunc quoque feptena modulatur arundine pastor,

Et fua quæ jungat carmina Phyllis habet.

NaNavita nocturno placat sua sidera cantu, Ik

Delphinasque leves ad vada summa vocat. Jupiter ipse alto cum conjuge ludit Olympo,

Convocat et famulos ad sua sesta Deos. Nunc etiam Satyri cum sera crepuscula surgunt,

Pervolitant celeri florea rura chora, 120

Sylvanusque sua cyparissi fronde revinctus, Semicaperque Deus, semideusque caper. Quæque sub arboribus Dryades latuere vetustis

Per juga, per solos expatiantur agros. Per fata luxuriat fruticetaque Mænalius Pan, 125

Vix Cybele mater, vix sibi tuta Ceres; Atque aliquam cupidus prædatur Oreada Faunus,

Consulit in trepidos dum sibi nympha pedes, Jamque latet, latitansque cupit male tecta videri, Et sugit, et sugiens pcrvelit ipsa capi. 130

Dii quoque non dubitant cœlo præponere sylvas,

Et sua quisque sibi numina lucus habet.
Et sua quisque diu sibi numina lucus habeto,

Nec vos arborea dii precor ite domo.
Te reserant miseris te Jupiter aurea terris 135

Sæcla, quid ad nimbos aspera tela redis? Tu saltem lente rapidos age Phœbe jugales Qua potes, et sensim tempora veris eant; Brumaque productas tarde ferat hispida noctes, Ingruat et nostro serior umbra polo. 140

[ocr errors]

E L E G I A S E X T A.

Ad Carolum Deodatum ruri commorantem,

Qui cum Idibus Decemb.scripfi/fet, etsua carmina excusari pojlulajsetsisolito minus ejfent bona, quod inter lautitias quibus eratab amicis exceptus, haudsatisselicemoperam Musis dare fe pojfe affirmabat, hoc habuit responfum.

MITTO tibi sanam non pleno ventresalutem,
Qua tu distento forte carere potes.
At tua quid nostram prolectat Musa camœnam,

Nec sinit optatas posse sequi tenebras? 4

Carmine scire velis quam te redamemque colamque,

Crede mihi vix hoc carmine scire queas. Nam neque noster amor modulis includitur arctis,

Nec venit ad claudos integer ipsc pedes. Quambenesolennesepulas,hilaremqueDecembrim,

Festaque cœlifugam quæ coluere Deum, 10

Deliciasque refers, hyberni gaudia ruris,

Haustaque perlepidos Gallica musta focos! Quid quereris refugam vino dapibufque poesin?

Carmen amat Bacchum, carmina Bacchus amat. Nee puduit Phœbum virides gestasse corymbos, 15

Atque hederam lauro præpofuisse fuæ.
Sæpius Aoniis clamavit collibus Euœ

Mista Thyoneo turba novena choro.
Nafo Corallæis mala carmina misit ab agris:

Non illic epulæ, non fata vitis erat. 20 Quid nisi vina, rosasque racemiferumque Lyæum

Cantavit brevibus Teia Musa modis? Pindaricosque inflat numeros Teumesius Euan,

Et redolet sumptum pagina quæque merum; Dum gravis everso currus crepat axe supinus, 25

Et volat Eleo pulvere fuscus eques. Quadrimoque madens Lyricen Romanus Iaccho

Dulce canit Glyceran, flavicomamque Chloen. Jam quoque lauta tibi generoso mensa paratu

Mentis alit vires, ingeniumque fovet. 30

Massica fœcundam despumant pocula venam,

Fundis et ex ipso condita metra cado. Addimus his artes, fuiumque per intima Phœbum

Corda, savent uni Bacchus, Apollo, Ceres. Scilicet haud mirum tam dulcia carmina per te 35

Numine composito tres peperisse Deos. Nunc quoque Thressa tibi cælato barbitos auro

Insonat arguta molliter icta manu; Auditurque chelys suspensa tapetia circum,

Virgineos tremula quæ regat arte pedes. 40 Illa tuas saltem teneant spectacula Musas,

Et revocent, quantum crapula pellit iners. Crede mihi dum psallit ebur, comitataque plectrum

Implet odoratos festa chorea tholos, Percipies tacitum per pectora serpere Phœbum, 45

Quale repentinus permeat ossa calor, Perque puellares oculos digitumque sonantem

Irruet in totos lapsa Thalia sinus.

Nam'Namque Elegia levis multorum cura Deorum est,

Et vocat ad numeros quemlibet illa suos; 50 Liber adest elegis, Eratoque, Ceresque, Venusque,

Et cum purpurea matre tenellus Amor. Talibus inde licent convivia larga poetis,

Sæpius et veteri commaduisse mero. At qui bella refert, et adulto sub Jove cœlum, 55

Heroasque pios, semideosque duces, Et nunc sancla canit superum consulta deorum,

Nunc latrata fero regna profunda cane, Ille quidem parce Samii pro more magistri

Vivat, et innocuos præbeat herba cibos; 60 Stet prope fagineo pellucida lympha catillo,

Sobriaque e puro pocula fonte bibat. Additur huic scelerisque vacans, et casta juventus,

Et rigidi mores, et sine labe manus. Qualis veste nitens sacra, et lustralibus undis 65

Surgis ad infensos augur iture Deos.
Hoc ritu vixisse ferunt post rapta sagacem

Lumina Tiresian, Ogygiumque Linon,
Et lare devoto profugum Calchanta, senemque

Orpheon edomitis sola per antra feris; 70

Sic dapis exiguus, fic rivi potor Homerus

Dulichium vexit per freta longa virum,
Et per monstrificam Perseiæ Phœbados aulam,

Et vada fœmineis insidiosa sonis,
Perque tuas rex ime domos, ubi sanguine nigro 75

Dicitur umbrarum detinuisse greges.

« PreviousContinue »