Page images
PDF
EPUB

Ver erat, et fummæ radians per culmina villæ

Attulerat primam lux tibi Maie, diem: 14 At mihi adhuc refugam quærebant lumina noctem,

Nec matutinum sustinuere jubar.
Allat Amor lecto, pictis Amor impiger alis,

Prodidit altantem mota pharetra Deum:
Prodidit et facies, et dulce minantis ocelli,

Et quicquid puero dignum et Amore fuit. 20 Talis in æterno juvenis Sigeius Olympo

Miscet amatori pocula plena Jovi ;
Aut qui formosas pellexit ad oscula nymphas

Thiodamantæus Naiade raptus Hylas. Addideratque iras, sed et has decuisse putares, 25

Addideratque truces, nec sine felle minas. Et miser exemplo sapuisses tutiùs, inquit,

Nunc mea quid possit dextera testis eris. Inter et expertos vires numerabere noftras,

Et faciam vero per tua damna fidem. 30 Ipse ego si nescis ftrato Pythone superbum

Edomui Phæbum, cessit et ille mihi ; Et quoties meminit Peneidos, ipse fatetur

Certiùs et graviùs tela nocere mea. . Me nequit adductum curvare peritiùs arcum, 35

Qui poft terga folet vincere Parthus eques : Cydoniusque mihi cedit venator, et ille

Inscius uxori qui necis author erat. Eft etiam nobis ingens quoque victus Orion, · Herculeæque manus, Herculeusque comes. 40

Ju

[ocr errors]

Jupiter ipse licet sua fulmina torqueat in me,

Hærebunt lateri spicula nostra Jovis.
Cætera quæ dubitas meliùs mea tela docebunt, .

Et tua non leviter corda petenda mihi.
Nec te ftulte tuæ poterunt defendere Mufæ, 45

Nec tibi Phæbæus porriget anguis opem.
Dixit, et aurato quatiens mucrone sagittam,

Evolat in tepidos Cypridos ille sinus.
At mihi risuro tonuit ferus ore minaci,

Et mihi de puero non metus ullus erat. 50
Et modò quà nostri spatiantur in urbe Quirites,

Et modò villarum proxima rura placent. Turba frequens, faciéque simillima turba dearum

Splendida per medias itque reditque vias. Auctaque luce dies gemino fulgore coruscat, 55

Fallor? an et radios hinc quoque Phæbus habet.
Hæc ego non fugi spectacula grata severus,

Impetus et quò me fert juvenilis, agor.
Lumina luminibus malè providus obvia misi,

Neve oculos potui continuisse meos. 60
Unam fortè aliis supereminuisse notabam,

Principium noftri lux erat illa mali.
Sic Venus optaret mortalibus ipsa videri,

Sic regina Deûm conspicienda fuit.
Hanc memor objecit nobis malus ille Cupido, 65

Solus et hos nobis texuit antè dolos.
Nec procul ipse vafer latuit, multæque sagittæ,
Et facis à tergo grande pependit onus.
X x

Nec

Nec mora, nunc ciliis hæsit, nunc virginis ori,

Infilit hinc labiis, insidet inde genis : : 70 Et quascunque agilis partes jaculator oberrat,

Hei mihi, mille locis pectus inerme ferit. Protinus insoliti subierunt corda furores,

Uror amans intùs, flammaque totus eram. Interea misero quæ jam mihi sola placebat, 75

Ablata eft oculis non reditura meis. Alt ego progredior tacitè querebundus, et excors,

Et dubius volui fæpe referre pedem. . Findor, et hæc remanet, sequitur pars altera votum,

Raptaque tam subitò gaudia flere juvat. 80 Sic dolet amissum proles Junonia cælum,

Inter Lemniacos præcipitata focos.
Talis et abreptum folem respexit, ad Orcum

Vectus ab attonitis Amphiaraus equis.
Quid faciam infelix, et luctu victus ? amores 85

Nec licet inceptos ponere, neve sequi.
O utinam fpectare semel mihi detur amatos

Vultus, et coràm tristia verba loqui;
Forsitan et duro non est adamante creata,

Forte nec ad noftras surdeat illa preces. 90 Crede mihi nullus fic infeliciter arsit,

Ponar in exemplo primus et unus ego. Parce precor teneri cum sis Deus ales amoris,

Pugnent officio nec tua facta tuo. Jam tuus O certè eft mihi formidabilis arcus, 95

Nate deâ, jaculis nec minus igne potens:

Et

Et tua fumabunt nostris altaria donis,

Solus et in superis tu mihi fummus eris. Deme meos tandem, verùm nec deme furores,

Nescio cur, miser est suaviter omnis amans: 100 Tu modo da facilis, pofthæc mea liqua futura eft,

Cuspis amaturos figat ut una duos. L AEC ego mente olim lævâ, studioque fupino

1 Nequitiæ posui vana trophæa meæ. Scilicet abreptum fic me malus impulit error, 105

Indocilisque ætas prava magistra fuit. Donec Socraticos umbrosa Academia rivos

Præbuit, admissum dedocuitque jugum.' Protinus extinctis ex illo tempore flammis,

Cincta rigent multo pectora nostra gelu. 110 Unde suis frigus metuit puer ipse sagittis, Et Diomedeam vim timet ipsa Venus.

In Proditionem Bombardicam. NUM simul in regem nuper satrapasque Britannos

u Ausus es infandum perfide Fauxe nefas, Fallor? an et mitis voluisti ex parte videri,

Et pensare malâ cum pietate scelus?
Scilicet hos alti missurus ad atria cæli,
· Sulphureo curru fammivolisque rotis.
Qualiter ille feris caput inviolabile Parcis
Liquit lördanios turbine raptus agros.

In eandem.
CICCINE tentafti cælo donâsse läcobum
Quæ septemgemino Bellua monte lates ?

X x 2

Ni

Ni meliora tuum poterit dare munera numen,

Parce precor donis insidiosa tuis.
Ille quidem sine te consortia serus adivit

Astra, nec inferni pulveris usus ope.
Sic potiùs fædos in cælum pelle cucullos,

Et quot habet brutos Roma profana Deos,
Namque hac aut aliâ nisi quemque adjuveris arte,
Crede mihi cæli vix bene scandet iter. 10

In eandem.
DURGATOREM animæ derisit läcobus ignem,
1 Et sine quo superùm non adeunda domus.
Frenduit hoc trinâ monstrum Latiale coronâ,

Movit et horrificum cornua dena minax.
Et nec inultus ait temnes mea facra Britanne, 5

Supplicium spretâ religione dabis.
Et fi ftelligeras unquam penetraveris arces,

Non nisi per flammas triste patebit iter.
O quàm funesto cecinisti proxima vero,

Verbaque ponderibus vix caritura suis! 10
Nam prope Tartareo sublime rotatus ab igni
Ibat ad æthereas umbra perusta plagas.

In eandem.
UEM modò Roma fuis devoverat impia diris,
V Et Styge damnârat Tænarioque finu,
Hunc vice mutatâ jam tollere gestit ad astra,

Et cupit ad superos evehere usque Deos.

[ocr errors]
« PreviousContinue »