Page images
PDF
EPUB

Namque Elegia levis muliorum cura Deorum est,

Et vocat ad numeros quemlibet illa suos; 50 Liber adest elegis, Eratoque, Ceresque, Venusque,

Et cum purpurea matre tenellus Amor. Talibus inde licent convivia larga poetis,

Sæpius et veteri commaduisse mero. At qui bella refert, et adulto sub Jove cœlum, 55

Heroasque pios, semideosque duces, Et nunc sancta canit supcrum consulta deorum,

Nunc latrata fero regna profunda cane, Ille quidem parce Samii pro more magistri

Vivat, et innocuos præbeat herba cibos; 60 Stet prope fagineo pellucida lympha catillo,

Sobriaque e puro pocula fonte bibat. Additur huic scelerisque vacans, et casta juventus,

Et rigidi mores, et sine labe manus. Qualis veste nitens sacra, et lustralibus undis 65

Surgis ad infensos augur iture Deos.
Hoc ritu vixisse ferunt post rapta sagacem

Lumina Tiresian, Ogygiumque Linon,
Et lare devoto profugum Calchanta, senemque

Orpheon edomitis sola per antra feris; 70

Sic dapis exiguus, Gc rivi potor Homerus

Dulichium vexit per freta longa virum,
Et per monstrisicam Perseiæ Phœbados aulam,

Et vada fœmineis insidiosa sonis,
Perque tuas rex ime domos, ubi sanguine nigro 75

Dicitur umbrarum detinuisse greges.

Diis etenim facer est vates, divumque sacerdos,

Spirat et occultum pectus, et ora Jovem. At tu siquid agam scitabere (si modo saltem

Esse putas tanti noscere siquid agam) 80

Paciferum canimus cœlesti semine regem,

Faustaque sacratis sæcula pacta libris, Vagitumque Dei, et stabulantem paupere tecto

Qui suprema suo cum patre regna colit, 84

Stelliparumque polum, modulantesque æthere

Et subito elisos ad sua fana Deos. (turmas,

Dona quidem dedimus Christi natalibus illa,

Illa sub auroram lux mihi prima tulit. Te quoque pressa manent patriis meditata cicutis,

Tu mihi, cui recitem, judicis instar eris. go

ELEG1A SEPTIMA, Anno Ætatis 19.

NONDUM blanda tuas leges Amathusia noram Et Paphio vacuum pectus ab igne suit. Sæpe cupidineas, puerilia tela, sagittas,

Atque tuum fprevi maxime numen Amor, Tu puer imbelles dixi transfige columbas, 5

Conveniunt tenero mollia bella duci.
Aut de passeribus tumidos age, parve, triumphos,

Hæc sunt militiæ digna trophæa tuæ.
In genus humanum quid inania dirigis arma?

Non valet in fortes ista pharetra viros. 10

Non tiilit hoc Cyprius, (neque enim Deus ullus ad

Promptior) et duplici jam ferus ignecalet. (iras Ver erat, et summæ radians per culmina villæ

Attulerat primam lux tibi Maie.diem: 14

At mihi adhuc refugam quærebant lumina noctem,

Nec matutinum sustinuere jubar.
Astat Amor lecto, pictis Amor impiger alis,

Prodidit astantem mota pharetra Deum:
Prodidit et facies, et dulce minantis ocelli,

Et quicquid puero dignum et Amore suit. 20 Talis in æterno juvenis Sigeius Olympo

Miscet amatori pocula plena Jovi;
Aut qui formosas pellexit ad oscula nymphas

Thiodamantæus Naiade raptus Hylas. Addideratque iras, fed et has decuisse putares, 25

Addideratque truces, nec sine felle minas. Et miser exemplo sapuisses tutius, inquit,

Nunc mea quid poflk dextera testis eris. Inter et expertos vires numerabere nostras,

Et faciam vero per tua damna fidem. 30

Ipse ego si nescis strato Pythone superbum

Edomui Phœbum, cessit et ille mihi;
Et quoties meminit Peneidos, ipse fatetur

Certius et gravius tela nocere mea.
Me nequit adductum curvare peritius arcum, 35

Qui post terga solet vincere Parthus eques:
Cydoniusque mihi cedit venator, et ille

Inscius uxori qui necis author erat.
Est etiam nobis ingens quoque victus Orion,

Herculeæque manus, Herculeusque comes. 40

J"

Jupiter ipse licet sua sulrmna torqueat in me,

Hærebunt lateri spicula nostra Jovis. Cætera quæ dubitas melius mea tela docebunt,

Et tua non leviter corda petenda mihi. Nec te stulte tuæ poterunt defendere Musæ, 45

Nec tibi Phœbæus porriget anguis opem. Dixit, et aurato quatiens mucrone sagittam,

Evolat in tepidos Cypridos ille sinus. At mihi risuro tonuit ferus ore minaci,

Et mihi de puero non metus ullus erat. 50

Et modo qua nostri spatiantur in urbe Quirites,

Et modo villarum proxima rura placent. Turba frequens, facieque simillima turba dearum

Splendida per medias itque reditque vias. Auctaque luce dies gemino fulgore coruscat, 55

Fallor? an et radios hinc quoque Phœbus habet. Hæc ego non fugi spectacula grata severus,

Impetus et quo me fert juvenilis, agor. Lumina luminibus male providus obvia mist,

Neve oculos potui continuisse meos. 60

Unam forte aliis supereminuisse notabam,

Principium nostri lux erat illa mali.
Sic Venus optaret mortalibus ipsa videri,

Sic regina Deum conspicienda suit.
Hanc memor objecit nobis malus ille Cupido, 65

Solus et hos nobis texuit ante dolos.
Nec procul ipse vafer latuit, multæque sagittæ,

Et facis a tergo grande pependit onus.

X x Nec Nec mora, nunc ciliis hæsit, nunc virginis ori,

Insilit hinc labiis, insidet inde genis: 70

Et quascunque agilis partes jaculator oberrat,

Hei mihi, mille locis pectus inerme ferit. Protinus insoliti subierunt corda furores,

Uror amans intus, flammaque totus eram. Interea misero quæ jam mihi sola placebat, 75

Ablata eit oculis non reditura meis. Ast ego progredior tacite querebundus, et excors,

Et dubius volui sæpe reserre pedem. Findor, et hæc remanet, sequitur pars altera votum,

Raptaque tam fubito gaudia flere juvat. 80

Sic dolet amiflum proles Junonia cœlum,

Inter Lemniacos præcipitata focos.
Talis et abreptum solem respexit, ad Orcum

Vectus ab attonitis Amphiaraus equis.
Quid faciam infelix, et luctu victus? amores 85

Nec licet inceptos ponere, neve sequi.
O utinam spectare semel mihi detur amatos

Vultus, et coram tristia verba loqui;
Forsitan et duro non est adamante creata,

Forte nec ad nostras surdeat illa preces. go

Crede mihi nullus sic infeliciter arsit,

Ponar in exemplo primus et unus ego. Parce precor teneri cum sis Deus ales amoris,

Pugnent officio nec tua facia tuo. Jam tuus O certe est mihi formidabilis arcus, 95

Nate dea, jaculis nec minus igne potens:

Et

« PreviousContinue »