Page images
PDF
EPUB

Diis etenim facer est vates, divumque sacerdosy

Spirat et occultum pectus, et ora Jovem. At tu fiquid agam scitabere (si modo saltem

Esse putas tanti noscere siquid agam) 80

Paciferum canimus cœlesti semine regem,

Faustaque sacratis sæcula pacta libris, Vagitumque Dei, et stabulantem paupere tecto

Qui suprema suo cum patre regna colit, 84 Stelliparumque polum, modulantesque æthere

Et subito elisos ad sua fana Deos. (turmas,

Dona quidem dedimus Christi natalibus illa,

Illa sub auroram lux mini prima tulit. Te quoque pressa manent patriis meditata cicutis,

Tu mihi, cui recitem, judicis instar eris. 90=

ELEGIA SEPTIMA, Anno Ætatis 19.

NONDUM blanda tuas leges Amathusia noram Et Paphio vacuum pectus ab igne suit. Sæpe cupidineas, puerilia tela, sagittas,

Atque tuum sprevi maxime numen Amor, Tu puer imbelles dixi transfige columbas, 5

Conveniunt tenero mollia bella duci.
Aut de passeribus tumidos age, parve, triumphos,

Hæc sunt militiæ digna trophæa tuæ.
In genus humanum quid inania dirigis arma?

Non valet in fortes ista pharetra viros. 10

Non tulit hoc Cyprius, (neque enim Deus ullus ad

Promptior) et duplici jam ferus igne calet. (iras

Ver Ver erat, et summæ radians per culmina villæ

Attulerat primam lux tibi Maie,diem: 14

At mihi adhuc refugam quærebant lumina noctem,

Nec matutinum sustinuere jubar.
Astat Amor lecto, pictis Amor impiger alis,

Prodidit astantem mota pharetra Deum:
Prodidit et facies, et dulce minantis ocelli,

Et quicquid puero dignum et Amore suit. 20 Talis in æterno juvenis Sigeius Olympo

Miscet amatori pocula plena Jovi;
Aut qui formosas pellexit ad oscula nymphas

Thiodamantæus Naiade raptus Hylas. Addideratque iras, fed et has decuisse putares, 25

Addideratque truces, nec sine felle minas. Et miser exemplo sapuisses tutius, inquit,

Nunc mea quid posiit dextera testis eris. Inter et expertos vires numerabere nostras,

Et faciam vero per tua damna fidem. 30

Ipse ego si nescis ftrato Pythone superbum

Edomui Phœbum, ceflit et ille mihi;
Et quoties meminit Peneidos, ipse fatetur

Certius et gravius tela nocere mea.
Me nequit adductum curvare peritius arcum, 35

Qui post terga solet vincere Parthus eques:
Cydoniusque mihi cedit venator, et ille

Inscius uxori qui necis author erat.
Est etiam nobis ingens quoque victus Orion,

Herculeæque manus, Herculeusque comes. 40 Jupiter ipse licet sua sulmina torqueat in me,

Hærebunt lateri spicula nostra Jovis. Cætera quæ dubitas melius mea tela docebunt,

Et tua non leviter corda petenda mihi. Nec te stuke tuæ poterunt defendere Musæ, 45

Nec tibi Phœbæus porriget anguis opem. Dixit, et aurato quatiens mucrone sagittam,

Evolat in tepidos Cypridos ille sinus. At mihi rifuro tonuit serus ore minaci,

Et mihi de puero non metus ullus erat. 50

Et modo qua nostri spatiantur in urbe Quirites,

Et modo villarum proxima rura placent. Tarba frequens, facieque simillima turba dearum

Splendida per medias itque reditque vias. Auctaque luce dies gemino fulgore coruseat, 55

Fallor? an et radios hinc quoque Phœbus habet. Hæc ego non fugi spectacula grata severus,

Impetus et quo me fert juvenilis, agor. Lumina luminibus male providus obvia misi,

Neve oculos potui continuiffe meos. 60

Unam forte aliis fupereminuisse notabam,

Principium nostri lux erat illa mali.
Sic Venus optaret mortalibus ipsa videri,

Sic regina Deum conspicienda suit.
Hanc memor objecit nobis malus ille Cupido, 65

Solus et hos nobis texuit ante dolos.
Nec procul ipse vafer latuit, multæque sagittæ,

Et facis a tergo grande pependit onus.

X x Nec Nec mora, nunc ciliis hæsit, nunc virginis ori,

Insilit hinc labiis, infidet inde genis: 70

Et quascunque agilis panes jaculator oberrat,

Hei mihi, mille locis pectus inerme ferit. Protinus insoliti subierunt corda furores,

Uror amans intus, flammaque totus eram. Interea misero quæ jam mihi sola placebat, 75

Ablata est oculis non reditura meis. Ast ego progredior tacite querebundus, et excors,

Et dubius volui sæpe referre pedem. Findor, et hæc remanet, sequitur pars altera votum,

Raptaque tam fubito gaudia flere juvat. 80

Sic dolet amiflum proles Junonia cœlum,

Inter Lemniacos præcipitata focos.
Talis et abreptum solem respexit, ad Orcum

Vectus ab attonitis Amphiaraus equis.
Quid faciam infelix, et luctu victus? amores 85

Nec licet inceptos ponere, neve sequi.
O utinam spectare semel mihi detur amatos

Vultus, et coram tristia verba loqui;
Forsitan et duro non est adamante creata,

Forte nec ad nostras surdeat illa preces. go

Crede mihi nullus sic infeliciter arsit,

Ponar in exemplo primus et unus ego. Parce precor teneri cum sis Deus ales amoris,

Pugnent officio nec tua facta tuo. Jam tuus O certe est mihi formidabilis arcus, 95

Nate dea, jaculis nee minus igne potens:

Et

Et tua fumabunt nostris altaria donis,
Solus et in fuperis tu mihi fummus eris.

Deme meos tandem, verum nec deme furores,
Nescio cur, miser est suaviter omnis amans: 100

Tu modo da facilis, posthæc mea siqua futura est, Cuspis amaturos figat ut una duos.

HAEC ego mente olim læva, studioque supino Nequitiæ posui vana trophæa meæ. Scilicet abreptum sic me malus impulit error, 105

Indocilisque ætas prava magistra suit. Donec Socraticos umbrosa Academia rivos Præbuit, admiflum dedocuitque jugum. Protinus extinctis ex illo tempore flammis,

Cincta rigent multo pectora nostra gelu. no Unde suis frigus metuit puer ipse sagittis, Et Diomedeam vim timet ipsa Venus. In Proditionem Bombaydicam.

CUM simul in regem nuper satrapasqueBritannos Ausus es infandum perfide Fauxe nefas, Fallor? an et mitis voluisti ex parte videri,

Et pensare mala cum pietate scelus? Scilicet hos alt i missurus ad atria cœli, 5

Sulphureo curru flammivolisque rotis. Qualiter ille feris caput inviolabile Parcis Liquit Iordanios turbine raptus agros. In eandem.

SICCINE tentasti cœlo donasse Iacobum Quæ septemgemino Bellua monte lates?

X x 2 Ni

« PreviousContinue »