Page images
PDF
EPUB

Ni meliora tuum poterit dare munera numen,

Parce precor donis insidiosa tuis.
Ille quidem sine te consortia serus adivil 5

Astra, nee inferni pulveris usus ope.
Sic potius fœdos in cœlum pelle cucullos,

Et quot habet brutos Roma profana Deos, Namque hac aut alia nisi quemque adjuveris arte,

Crede mihi cœli vix bene scandet iter. 10

In eandem.

PURGATOREM animæ derisit Iacobus ignem, Et sine quo superiim non adeunda domus^ Frenduit hoc trina monstrum Latiale corona,

Movit et horrificum cornua dena minax.
Et nec inultus ait temnes mea sacra Britanne, 5

Supplicium spreta religione dabis.
Et si stelligeras unquam penetraveris arces,
Non nisi per flammas trine patebit iter.
O quam funesto cecinisti proxima vero,

Verbaque ponderibus vix caritura suis! 10

Nam prope Tartareo sublime rotatus ab igni
Ibat ad æthereas umbra perusta plagas.
In eandem.

QUEM modo Roma suis devoverat impia diris,
, Et Styge damnarat Tænarioque sinu,
Hunc vice mutata jam tollere gestit ad astra,
Et cupit ad superos evehere usque Deos.

In inventorem Bombardœ.

IApetionidem laudavit cæca vetustas,
Qui tulit ætheream solis ab axe facem;
At mihi major erit, qui lurida creditor arma,
Et trisidum fulmen surripuisse Jovi.
Ad Leonoram Romœ canentem.

ANGELUS unicuique fuus (sic creditegentes)
Obtigit æthereis ales ab ordinibus.
Quidmirum? Leonora tibi si gloria major,
Nam tua præsentem vox sonat ipsa Deum.
Aut Deus, aut vacui certe mens tertia cœli 5

Per tua secreto guttura serpit agens;
Serpit agens, facilisque docet mortalia corda

Sensim immortali affuescere posse sono. Quod sicuncta quidem Deusest, per cunctaque fusus, In te una loquitur, cætera mutus habet. 10

Ad eandem.

ALTER A Torquatum cepit Leonora poetam,
Cujus ab insano cessit amore furens.
Ah miser ille tuo quanto felicius ævo

Perditus, et propter te Leonora foret!
Et te Pieria sensisset voce canentem 5

Aurea maternæ fila movere lyræ,
Quamvis Dircæo torsisset lumina Pentheo

Sævior, aut totus desipuifiet iners,
Tu tamen errantes cæca vertigine sensus

Voce eadem poteras composuisse tua; 10

Et

Et poteras ægro spirans sub corde quietem
Flexanimo cantu restituisse sibi.
Ad eandem.

CRedula quid liquidam Sirena Neapoli jactas,
Claraque Parthenopes fana Achelbiados,
Littoreamque tua defunctam Naiada ripa
Corpora Chalcidico sacra dedisse rogo?
Illa quidem vivitque, et amœna Tibridis unda 5

Mutavit rauci murmura Pausilipi.
Illic Romulidum studiis ornata secundis,
Atque homines cantu detinet atque Deos.
t Apologus de Rvjlico et Hero.

RUsticus ex malo sapidiflima poma quotannis
Legit, et urbano lecta dedit Domino:
Hinc incredibili fructus dulcedine captus

Malum ipsam in proprias transtulit areolas. Hactenus illa ferax, fed longo debilis ævo, 5

Mota solo assueto, protenus aret iners. Quod tandem ut patuit Domino, spe lusus inani,

Damnavit celeres in sua damna manus. Atque ait, heu quanto satius suit illa Coloni

(Parva licet) grato dona tulifle animo! 10

Possem ego avaritiam frænare, gulamque voracem:
Nunc perieremihi et fœtus et ipse parens.
Elegiarum Finis.
t Added in the Edit, of 16 7 3.

[ocr errors]

SYLVARUM LIBER.

Anno Ætatis 16.

In obitum || Procancellarii medici.

PAREREfati discite legibus,
Manusque Parcæ jam date supplices,
Qui pendulum telluris orbem
Iapeti colitis nepotes.
Vos si relicto mors vaga Tænaro 5

Semel vocarit flebilis, heu moræ
Tentantur incassum dolique;

Per tenebras Stygis ire certum est.
Si destinatam pellere dextera

Mortem valeret, non ferus Hercules 10

Nefli venenatus cruore
AEmathia jacuisset Oeta.
Nec fraude turpi Palladis invidiæ
Vidisset occisum Ilion Hectora, aut

Quem larva Pelidis peremit 15

Ense Locro, Jove lacrymante.

|| Dr. John Go/lyn, Master of Caius college, and the King's Profejsor of physic, who died when he was a second time Vice-Chancellor in October 1626. So that the date of Milton s age is wrong.

Si

Si triste satum verba Hecateia
Fugare poflint, Telegoni parens
Vixisset infamis, potentique

AEgiali soror usa virga. 2»

Numenque trinum fallere si queant
Artes medentum, ignotaque gramina,
Non gnarus herbarum Machaon
Eurypyli cecidisset hasta.
Læsisset et nec te Philyreie 25-

Sagitta echidnæ perlita sanguine,
Nec tela te fulmenque avitum
Cæse puer genitricis alvo.
Tuque O alumno major Apolline,
.Gentis togatæ cui regimen datum, 30

Frondosa quem nunc Cirrha luget,
Et mediis Helicon in undis,
Jam præfuisses Palladio gregi
Lætus, superstes, nec sine gloria,

Nec puppe lustrasses Charontis 35

Horribiles barathri recessus. At fila rupit Persephone tua Irata, cum te viderit artibus Succoque pollenti tot atris

Faucibus eripuisse mortis. 40

Colende Præses, membra precor tua
Molli quiescant cespite, et ex tuo
Crescant rosæ, calthæque busto,
Purpureoque hyacinthus ore.

su

« PreviousContinue »