Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

In inventorem Bombarda.
| Apetionidem laudavit cæca vetustas,
I Qui tulit ætheream solis ab axe facem;
At mihi major erit, qui lurida creditur arma,
Et trifidum fulmen surripuisse Jovi.

Ad Leonoram Romæ canentem. ANGELUS unicuique suus (sic credite gentes)

Obtigit æthereis ales ab ordinibus. Quid mirum ? Leonora tibi si gloria major,

Nam tua præsentem vox fonát ipsa Deum. Aut Deus, aut vacui certè mens tertia cæli

Per tua secretò guttura serpit agens ; Serpit agens, facilisqué docet mortalia corda

Sensim immortali assuescere posse sono. Quòd ficuncta quidem Deusest, per cunctaque fusus, In te unâ loquitur, cætera mutus habet. 10

Ad eandem. ALTERA Torquatum cepit Leonora poëtam, a Cujus ab insano cessit amore furens. Ah miser ille tuo quantò feliciùs ævo

Perditus, et propter te Leonora foret! Et te Pieriâ sensisset voce canentem

Aurea maternæ fila movere lyræ,
Quamvis Dircæo torsisset lumina Pentheo

Sævior, aut totus desipuisset iners,
Tu tamen errantes cæcâ vertigine sensus
Voce eadem poteras composuisse tuâ;

Et

10

Et poteras ægro spirans sub corde quietem
Flexanimo cantu restituisle fibi.

Ad eandem.
NRedula quid liquidam Sirena Neapoli jactas,

u Claraque Parthenopes fana Achelöiados, Littoreamque tuâ defunctam Naiada ripâ

Corpora Chalcidico facra dedisse rogo?
Illa quidem vivitque, et amænâ Tibridis undâ 5

Mutavit rauci murmura Pausilipi.
Illic Romulidûm ftudiis ornata fecundis,
Atque homines cantu detinet atque Deos.

+ Apologus de Rustico et Hero.
D Ufticus ex malo sapidissima poma quotannis
N Legit, et urbano lecta dedit Domino:
Hinc incredibili fructûs dulcedine captus

Malum ipsam in proprias trạnstulit areolas. Hactenus illa ferax, sed longo debilis ævo, 5

Mota solo assueto, protenùs aret iners. Quod tandem ut patuit Domino, fpe lusus inani,

Damnavit celeres in sua damna manus. Atque ait, heu quantò satius fuit illa Coloni

(Parva licet) grato dona tulisse animo! Possem ego avaritiam frænare, gulamque voracem: Nunc periere mihi et fætus et ipse parens.

Elegiarum Finis.
+ Added in the Edit. of 1673.

10

SY L

S Y L VARUM LIB E R.

Anno Ætatis 16.

In obitum || Procancellarii medici. PARERE fati discite legibus,

Manusque Parcæ jam date supplices,
Qui pendulum telluris orbem

läpeti colitis nepotes.
Vos si relicto mors vaga Tænaro
Semel vocârit flebilis, heu moræ
Tentantur incassùm dolique;

Per tenebras Stygis ire certum eft.
Si destinatam pellere dextera
Mortem valeret, non ferus Hercules
Nesli venenatus cruore

AEmathiâ jacuisset Oetâ.
Nec fraude turpi Palladis invidiæ
Vidisset occisum Ilion Hectora, aut
Quem larva Pelidis peremit

Ense Locro, Jove lacrymante.

15

|| Dr. John Goslyn, Master of Caius college, and the King's Professor of physic, who died when he was a second time Vice-Chancellor in Oktober 1626. So that the date of Milton's age is wrong.

Si 20.

Si triste fatum verba Hecatëia
Fugare possint, Telegoni parens
Vixisset infamis, potentique

AEgiali soror usa virgâ.
Numenque trinum fallere si queant
Artes medentûm, ignotaque gramina,
Non gnarus herbarum Machaon

Eurypyli cecidisset hastâ.
Læsisset et nec te Philyreie
Sagitta echidnæ perlita sanguine,
Nec tela te fulmenque avitum .

Cæse puer genitricis alvo. ,
Tuque o alumno major Apolline,
Gentis togatæ cui regimen datum,
Frondosa quem nunc Cirrha luget,

Et mediis Helicon in undis,
Jam præfuisses Palladio gregi
Lætus, superstes, nec fine gloria,
Nec puppe lustrasses Charontis

Horribiles barathri recessus.
At fila rupit Persephone tua
Irata, cum te viderit artibus
Succoque pollenti tot atris

Faucibus eripuisse mortis.
Colende Præses, membra precor tua
Molli quiescant cespite, et ex tuo
Crescant rofæ, calthæque busto,

Purpureoque hyacinthus ore.

: Sit mite de te judicium AEaci,

45 Subrideatque AEtnæa Proserpina, · Interque felices perennis

Elysio spatiere campo.

In quintum Novembris, Anno Ætatis 17. TAM pius extremâ veniens läcobus ab arcto J Teucrigenas populos, latéque patentia regna Albionum tenuit, jamque inviolabile fædus Sceptra Caledoniis conjunxerat Anglica Scotis: Pacificusque novo felix divesque sedebat In solio, occultique doli securus et hoftis: Cum ferus ignifluo regnans Acheronte tyrannus, Eumenidum pater, æthereo vagus exul Olympo, Forte per immensum terrarum erraverat orbem, Dinumerans sceleris focios, vernasque fideles, 10 Participes regni poft funera mæsla futuros ; Hic tempestates medio ciet aëre diras, Illic unanimes odium struit inter amicos, Armat et invictas in mutua viscera gentes ; Regnaque olivifera vertit florentia pace,

ce, , :15 Et quoscunque videt puræ virtutis amantes, Hos cupit adjicere imperio, fraudumque magister Tentat inaccessum sceleri čorrumpere pectus, Insidiasque locat tacitas, cassesque latentes Tendit, ut incautos rapiat, seu Caspia tigris 20 Insequitur trepidam deserta per avia prædam Nocte sub illuni, et somno nictantibus aftris. ; Talibus infestat populos Summanus et urbes Y y

Cinctus

« PreviousContinue »