Page images
PDF
EPUB

Sit mite dete judicium AEaci, 45

Subrideatque AEtnæa Proserpina,
Interque felices perennis
Elysio spatiere campo.
In quinlum Novembris, Anno Ætatis 17.

J A M pius extrema veniens Iacobus ab arcto
Teucrigenas populos, lateque patentia regna
Albionum tenuit, jamque inviolabile fœdus
Sceptra Caledoniis conjunxerat Anglica Scotis:
Pacisicusque novo felix divesque sedebat 5

In folio, occultique doli securus et hostis:
Cum ferus ignifluo regnans Acheronte tyrannus,
Eumenidum pater, æthereo vagus exul Olympo,
Forte per immensum terrarum erraverat orbem,
Dinumerans sceleris socios, vernasque fideles, 10
Participes regni post sunera mœsta futuros;
Hic tempestates medio ciet aere diras,
Illic unanimes odium struit inter amicos,
Armat et invictas in mutua viscera gentes;
Regnaque olivifera vertit florentia pace, 15

Et quoscunque videt puræ virtutis amantes,
Hos cupit adjicere imperio, fraudumque magister
Tentat inaccessum sceleri corrumpere pectus,
Insidiasque locat tacitas, cassesque latentes
Tendit, ut incautos rapiat, feu Caspia tigris 20
Insequitur trepidam deserta per avia prædam
Nocte sub illuni, et somno nictantibus astris.
Talibus infestat populos Summanus et urbes

Y y Cinctus

Cinctus cæruleæ fumanti turbine flammæ,
Jamque fluentisonis albentia rupibus arva 25

Apparent, et terra Deo dilecta marino,
Cui nomen dederat quondam Neptunia proles,
Amphitryoniaden qui non dubitavit atrocem
AEquore tranato furiali poscere bello,
Ante expugnatæ crudelia sæcula Trojæ. 30

At simul hanc opibusque et festa pace beatam
Aspicit, et pingues donis Cerealibus agros,
Quodque magis doluit, venerantem numina veri
Sancta Dei populum, tandem fuspiria rupit
Tartareos ignes et luridum olentia sulphur; 35
Qiialia Trinacria trux ab Jove clausus in AEtna
Efflat tabifico monstrosus ob ore Tiphœus.
Ignescunt oculi, stridetque adamantinus ordo
Dentis, ut armorum fragor, iclaque cuspidecuspis.
Atque pererrato solum hoc lacrymabile mundo 40
Inveni, dixit, gens hæc mihi sola rebellis,
Contemtrixque jugi, nostraque potentior arte.
Illa tamen, mea si quicquam tentamina possum,
Non feret hoc impune diu, non ibit inulta.
Hactenus; et piceis liquido natat aere pennis; 45
Qua volat, adversi præc'ursant agmine venti,
Densantur nubes, et crebra tonitrua fulgent.

Jamque pruinosas velox fuperaverat Alpes, Et tenet Ausoniæ fines, a parte siniRra Nimbifer Appenninus erat, priscique Sabini, 50 Dextra venesiciis infamis Hetruria, nec non

Te

[graphic]

Te surtiva Tibris Thetidi videt oscula dantem;
Hinc Mavortigenæ consistit in arce Quirini.
Reddiderant dubiam jam sera crepuscula lucem,
Cum circumgreditur totam Tricoroniser urbem, 55
Panisicosque Deos portat, scapulisque virorum
Evehitur, præeunt submisso poplite reges,
Et mendicantum series longissima fratrum;
Cereaque in manibus gestant funalia cæci,
Cimmeriis nati in tenebris, vitamque trahentes. 60
Templa dein multis subeunt lucentia tædis
(Vesper erat facer iste Petro) fremitusque canentum
Sæpe tholos implet vacuos, et inane locorum.
Qualiter exululat Bromius, Bromiique caterva,
Orgia cantantes in Echionio Aracyntho, 65

Dum tremit attonitus vitreis Asopus in undis,
Et procul ipse cava responsat rupe Cithæron.

His igitur tandem solenni more peractis,
Nox senis amplexus Erebi taciturnia reliquit,
Præcipitesqueimpellit equos stimulante flagello, 70
Captum oculis Typhlonta, Melanchætemque fero-
Atque Acherontæo prognatam patre Siopen (cera,
Torpidam, et hirsutis horrentem Phrica capillis.
Interea regum domitor, Phlegetontius hæres
Ingreditur thalamos (neque enim secretus adulter
Producit steriles molli sine pellice noctcs) 76

At vix compositos somnus claudebat ocellos,
Cum niger umbrarum dominus, rectorque silentum,
Prædatorque hominum falsa sub imagine tectus

Y y 2 Asti

Astitit, assumptis micuerunt tempora canis, 80
Barba sinus promifla tegit, cineracea longo
Syrmate verrit humum vestis, pendetque cucullus
Vertice de raso, et ne quicquan desk ad artes,
Cannabeo lumbos constrixit fune salaces,
Tarda fenestratis figens vestigia calceis. 85

Talis, uti fama est, vasta Franciscus eremo
Tetra vagabatur solus per lustra ferarum,
Sylvestrique tulit genti pia verba salutis
Impius, atque lupos domuit, Lybicosque leones.

Subdolus at tali Serpens velatus amictu go

Solvit in has fallax ora execrantia voces;
Dormis nate? Etiamne tuos sopor opprimit artus?
Immemor O fidei, pecorumque oblite tuorum!
Dumcathedramvenerandetuam,diademaque triplex
Ridet Hyperboreo gens barbara nata sub axe, 95
Dumque pharetrati spernunt tua jura Britanni:
Surge, age, surge piger, Latius quern Cæsar adorat,
Cui reserata patet convexi janua cœli,
Turgentes animos, et fastus frange procaces,
Sacrilegique sciant, tua quid maledictio poffit, 100
Et quid Apostolicæ poffit custodia clavis;
Et memor Hesperiæ disjectam ulciscere classem,
Mersaque Iberorum lato vexilla profundo,
Sanctorumque cruci tot corpora fixa probrosæ,
Thermodoontea nuper regnante puella. 105

At tu si tenero mavis torpescere lecto,
Crescentesque negas hosti contundere vires,

Tyr

Tyrrhenum implebit numeroso milite pontum,
Signaque Aventino ponet fulgentia colle: iog
Relliquias veterum franget, flammisque cremabit,
Sacraque calcabit pedibus tua colla profanis,
Cujus gaudebant soleis dare basia reges.
Nec tamen hunc bellis et aperto Marte lacesses,
Irritus ille labor, tu callidus utere fraude,
Quælibet hæreticis disponere retia fas est; 115

Jamque ad consilium extremis rex magnus ab oris
Patricios vocat, et procerum de stirpe creatos,
Grandævosque patres trabea, canisque verendos;
Hos tu membratim poteris conspergere in auras,
Atque dare in cineres, nitrati pulveris igne 120-
AEdibus injecto, qua convenere, sub imis.
Protinus iple igiturquoscunque habet Anglia fidos
Propositi, factique mone, quisquamne tuorum
Audebit summi nonjufla facessere Papæ?
Perculsosque metu subito, casuque stupentes 125
Invadat vel Gallus atrox, vel sævus Iberus.
Sæcula sic illic tandem Mariana redibunt,
Tuque in belligeros iterum dominaberis Anglos.
Et nequid timeas, divos divasque secundas
Accipe, quotque tuis celebrantur numina fasiis. 130
Dixit et adscitos ponens maleftdus amictus
Fugit ad infandam, regnum illætabile, Lethen.

Jam rosea Eoas pandens Tithonia portas
Vestit inauratas redeunti lumine terras;
Mœstaque adhuc nigri deplorans funera nati 135

Ir

« PreviousContinue »