Page images
PDF
EPUB

Si trilte fatum vcrba Hecate'ia
Fugare possint, Telegoni parens
Vixisset infamis, potentique

AEgiali soror usa virga. 20

Numenque trinum fallere si queant
Artes medentum, ignotaque gramina,
Non gnarus herbarum Machaon
Eurypyli cecidisset hasta.
Læsisset et nec te Philyreie 25-

Sagitta echidnæ perlita sanguine,
Nec tela te fulmenque avitum
Cæse puer genitricis alvo.
Tuque O alumno major Apolline,
jGentis togatæ cui regimen datum, 30

Frondosa quem nunc Cirrha luget,
Et mediis Helicon in undis,
Jam præfuisses Palladio gregi
Lætus, superstes, nec sine gloria,

Nec puppe lustraffes Charontis 35

Horribiles barathri recessus. At fila rupit Persephone tua Irata, cum te viderit artibus Succoque pollenti tot atris

Faucibus eripuisse mortis. 40

Colende Præses, membra precor tua
Molli quiescant cespite, et ex tuo
Crescant rosæ, calthæque busto,
Purpureoque hyacinthus ore.

Sit mite dete judicium AEaci, 45

Subrideatque AEtnæa Proserpina,
Interque felices perennis
Elysio spatiere campo.
In quinlum Novembris, Anno Ætatis 17.

J A M pius extrema veniens Iacobus ab arcto
Teucrigenas populos, lateque patentia regna
Albionum tenuit, jamque inviolabile fœdus
Sceptra Caledoniis conjunxerat Anglica Scotis:
Pacisicusque novo felix divesque sedebat 5

In folio, occultique doli securus et hostis:
Cum ferus ignifluo regnans Acheronte tyrannus,
Eumenidum pater, æthereo vagus exul Olympo,
Forte per immensum terrarum erraverat orbem,
Dinumerans sceleris socios, vernasque fideles, 10
Participes regni post sunera mœsta futuros;
Hic tempestates medio ciet aere diras,
Illic unanimes odium struit inter amicos,
Armat et invictas in mutua viscera gentes;
Regnaque olivifera vertit florentia pace, 15

Et quoscunque videt puræ virtutis amantes,
Hos cupit adjicere imperio, fraudumque magister
Tentat inaccessum sceleri corrumpere pectus,
Insidiasque locat tacitas, cassesque latentes
Tendit, ut incautos rapiat, feu Caspia tigris 20
Insequitur trepidam deserta per avia prædam
Nocte sub illuni, et somno nictantibus astris.
Talibus infestat populos Summanus et urbes

Y y Cinctus

Cinctus cæruleæ fumanti turbine flammæ,
Jamquc fluentisonis albentia rupibus arva 25

Apparent, et terra Deo dilecta marino,
Cui nomen dederat quondam Neptunia proles,
Amphitryoniaden qui non dubitavit atrocem
AEquore tranato furiali poscere bello,
Ante expugnatæ crudelia sæcula Trojæ. 30

At simul hanc opibusque et festa pace beatam
Aspicit, et pingues donis Cerealibus agros,
Quodque magis doluit, venerantem numina veri
Sancta Dei populum, tandem suspiria rupit
Tartareos ignes et luridum olentia sulphur; 35
Qiialia Trinacria trux ab Jove clausus in AEtna
Efflat tabifico monstrosus ob ore Tiphœus.
Ignescunt oculi, stridetque adamantinus ordo
Dentis, ut armorum fragor, iclaque cuspidecuspis.
Atque pererrato solum hoc lacrymabile mundo 40
Inveni, dixit, gens hæc mihi sola rebellis,
Contemtrixque jugi, nostraque potentior arte.
Illa tamen, mea si quicquam tentamina possum,
Non seret hoc impune diu, non ibit inulta.
Hactenus; et piceis liquido natat aere pennis; 45
Qua volat, adversi præc'ursant agmine venti,
Densantur nubes, et crebra tonitrua fulgent.

Jamque pruinosas velox superaverat Alpes, Et tenet Ausoniæ sines, a parte sinistra Nimbiser Appenninus erat, priscique Sabini, 50 Dextra vencficiis infamis Hetruria, nec non

Te

Te surtiva Tibris Thetidi videt oscula dantem;
Hinc Mavortigenæ consistit in arce Quirini.
Reddiderant dubiam jam sera crepuscula lucem,
Cum circumgreditur totam Tricoroniser urbem, 55
Panisicosque Deos portat, scapulisque virorum
Evehitur, præeunt submisso poplite reges,
Et mendicantum series longissima fratrum;
Cereaque in manibus gestant funalia cæci,
Cimmeriis nati in tenebris, vitamque trahentes. 60
Templa dein multis subeunt lucentia tædis
(Vesper erat facer iste Petro) fremitusque canentum
Sæpe tholos implet vacuos, et inane locorum.
Qualiter exululat Bromius, Bromiique caterva,
Orgia cantantes in Echionio Aracyntho, 65

Dum tremit attonitus vitreis Asopus in undis,
Et procul ipse cava responsat rupe Cithæron.

His igitur tandem solenni more peractis,
Nox senis amplexus Erebi taciturnia reliquit,
Præcipitesqueimpellit equos stimulante flagello, 70
Captum oculis Typhlonta, Melanchætemque fero-
Atque Acherontæo prognatam patre Siopen (cera,
Torpidam, et hirsutis horrentem Phrica capillis.
Interea regum domitor, Phlegetontius hæres
Ingreditur thalamos (neque enim secretus adulter
Producit steriles molli sine pellice noctcs) 76

At vix compositos somnus claudebat ocellos,
Cum niger umbrarum dominus, rectorque silentum,
Prædatorque hominum falsa sub imagine tectus

Y y 2 Asti

Aslitit, assumptis micuerunt tempora canis, 80
Barba sinus promissa tegit, cineracea longo
Syrmate verrit humum vestis, pendetque cucullus
Vertice de raso, et ne quicquan desit ad artes,
Cannabeo lumbos constrixit fune salaces,
Tarda feneslratis figens vestigia calceis. 85

Talis, uti fama est, vasta Franciscus eremo
Tetra vagabatur solus per lustra ferarum,
Sylvestrique tulit genti pia verba salutis
Impius, atque lupos domuit, Lybicosque leones.

Subdolus at tali Serpens velatus amictu go

Solvit in has fallax ora execrantia voces;
Dormis nate? Etiamne tuos sopor opprimit artus?
Immemor O fidei, pecorumque oblite tuorum!
Dumcathedramvenerandetuam,diademaque triplex
Ridet Hyperboreo gens barbara nata sub axe, 95
Dumque pharetrati spernunt tua jura Britanni:
Surge, age, surge piger, Latius quem Cæsar ado-rat,
Cui reserata patet convexi janua cœli,
Turgentes animos, et fastus frange procaces,
Sacrilegique sciant, tua quid maledictio possit, 100
Et quid Apostolicæ possit custodia clavis;
Et memor Hesperiæ disjeclam ulciscere classem,
Mersaque Iberorum lato vexilla profundo,
Sanctorumque cruci tot corpora fixa probrosæ,
Thermodoontea nuper regnante puella. 105

At tu si tenero mavis torpescere lecto,
Crescentesque negas hosti contundere vires,

Tyr

« PreviousContinue »