Page images
PDF
EPUB

Concepit alto diriora pectore,

Graiusque vates parcius 20

Turpem Lycambis execratus est dolum,

Sponsamque Neobolen suam.
At ecce diras ipse dum fundo graves,

Et imprecor neci necem,
Audisse tales videor attonitus sonos 25

Leni, sub aura, flamine:
Cæcos furores pone, pone vitream

Bilemque et irritas minas,
Quid temere violas non nocenda numina,

Subitoque ad iras percita? 30

Non est, ut arbitraris elufus miser,

Mors atra Noctis silia,
Erebove patre creta, five Erinnye,

Vastove nata sub Chao:
Ast illa cœlo missa stellato, Dei 35

Me(ses ubique colligit;
Animasque mole carnea reconditas

In lucem et auras evocat;
Ut cum fugaces excitant Horæ diem

Themidos Jovisque filiæ; 40

Et sempiterni ducit ad vultus patris;

At justa raptat impios
Sub regna furvi luctuosa Tartari,

Sedesque subterraneas.
Hanc ut vocantem lætus audivi, cito 45

Fœdum reli^ui carcerera,

Volatilesque faustus inter milites

Ad astra sublimis feror:
Vates ut olim raptus ad cœlum senex

Auriga currus ignei. 50

Non me Bootis terruere lucidi

Sarraca tarda frigore, aut Formidolosi Scorpionis brachia,

Non ensis Orion tuus.
Prætervolavi fulgidi solis globum, 55

Longeque sub pedibus deam
Vidi triformem, dum coercebat suos

Frænis dracones aureis.
Erraticorum siderum per ordines,

Per lacteas vehor plagas, 60

Velocitatem sæpe miratus novam,

Donec nitentes ad fores
Ventum est Olympi, et regiam crystallinam, et

Stratum smaragdis atrium.
Sed hic tacebo, nam quis effari queat 65

Oriundus humano patre Amœnitates illius loci? mihi

Sat est in æternum frui.

Naturam non pati Jenium.

HEU quam perpetuis erroribus acta fatiscit
Aviamenshominum,tenebrisqueimmersapro-
Oedipodioniam volvit sub pectore noctem! (sundis
Quæ vesana suis metiri facta deorum
Audet, et incisas leges adamante perenni 5

Z z 2 As

Assimilare suis, nulloque solubile sæclo
Consilium fad perituris alligat horis.

Ergone marcescet sulcantibus obsita rugis Naturæ facies, et rerum publica mater Omniparum contracta uterum sterilescet ab ævo? Et fe fassa senem male certis passibus ibit n

Sidereum tremebunda caput? num tetra vetustas
Annorumque æterna fames, squalorque situsque
Sidera vexabunt? an et infatiabile Tempus
Efuriet Cœlum, rapietque in viscera patrem? 15
Heu, potuitne iuas imprudens Jupiter arces
Hoc contra muniffe nefas^ et Temporis isto
Exemisfe malo, gyrosque dedisse perennes?
Ergo erit ut quandoque fono dilapfa tremendo
Convexi tabulata. ruant, atque obvius ictu 20

Stridatuterque polus, fuperaque ut Olympius aula
Decidat, horribilisque retecta Gorgone Pallas;
Qualis in AEgean proles Junonia Lemnon
Deturbata facro cecidit de limine cœli?
Tu quoque Phœbe tui cafus imitabere nati 25
Præcipiti curru, fubitaque ferere ruina
Pronus, et exdncta fumabit lampade Nereus,
Et dabit attonito feralia sibila ponto.
Tunc edam ae'rei divulsis fedibus Hæmi
DisTultabit apex, imoque allifa barathro 30

Terrebunt Stygium dejecta Ceraunia Ditem,
In superos quibus ufus erat, fraternaque bella.

At pater omnipotens fundatis fordus astris

Con

Consuluit rerum summæ, certoque peregit
Pondere fatorum lances, atque ordine surarao 35
Singula perpetuumjussit servare tenorem.
Volvitur hinc lapsu mundi rota prima diurno;
Raptat et ambitos socia vertigine cœlos.
Tardior haud iblito Saturnus, et acer ut olira
Fulmineum rutilat cristata casside Mavors. 4c*

Floridus æternum Phœbus juvenile coruscat,
Nec fovet effœtas loca per declivia terras
Devexo temone Deus; fed semper amica
Luce potens eadem currit per signa rotarum.
Surgit odoratis pariter formosus ab Indis. 45.

AEthereum pecus albenti qui cogit Olympo
Mane vocans, et serus agens in pascua cœli,
Temporis et gemino dispertit regna colore.
Fulget, obitque vices alterno Delia cornu,
Cæruleumque ignem paribus complectitur ulnis. 50
Nec variant elementa fidem, solitoque fragore
Lurida perculsas jaculantur fulmina rupes.
Nec per inane furit leviori murmure Corus,
Stringit et armiseros æquali horrore Gelonos 54
TruxAquilo, spiratque hyemem, nimbosque volu-
Utque solet, Siculi diverberat ima Pelori (tat.

Rex maris, et rauca circumstrepit æquora concha
Oceani Tubicen, nec vasta mole minorem
AEgeona ferunt dorso Balearica cete.
Sed neque Terra tibi sæcli vigor ille vetusti 60
Priscus abest, servatque suum Narcissus odorem,

Et

Et puer ille suum tenet et puer ille decorem
Phœbe tuusque et Cypri tuus, nec ditior olim
Terra datum sceleri celavit montibus aurum 64
Conscia, vel sub aquis gemmas. Sic denique in
Ibit cunctarum series justissima rerum, (ævum

Donec flamma orbem populabitur ultima, late
Circumplexa polos, et vasti culmina cœli;
Ingentique rogo fiagrabit machina mundi.
De Idea Plalonica quemadmodum Ariflotelcs intellexit.

DICITE sacrorum præsides nemorum deæ,
Tuque O noveni perbeata numinis
Memoria mater, quæque in immenso procul
Antro recumbis otiosa AEternitas,
Monumenta servans, et ratas leges Jovis, 5

Cœlique fastos atque ephemeridas Deum,
Quis ille primus cujus ex imagine
Natura solers finxit humanum genus,
AEternus, incorruptus, æquævus polo,
Unusque et universus, exemplar Dei? 10

Haud ille Palladis gemellus innubæ
Interna proles insidet menti Jovis;
Sed quamlibet natura sit communior,
Tamen seorsus extat ad morem unius.
Et, mira, certo stringitur spatio loci; 15

Seu sempiternus ille siderum comes
Coeli pererrat ordines decemplicis,
Citimumve terris incolit lunæ globum:
Sive inter animas corpus adituras sedens

Ob

« PreviousContinue »