Page images
PDF
EPUB

Irrigat ambrosiis montana cacumina guttis;
Cum somnos pepulit stellatæ janito aulæ,
Nocturnos visus, et somnia grata t revolvens.

Est locus æterna septus caligine noctis,
Vasta ruinosi quondam fundamina tecti, 140

Nunc torvi spelunca Phoni, Prodotæque bilinguis,
Eflera quos uno peperit Discordia partu.
Hic inter cæmenta jacent præruptaque saxa,
Ossa inhumata virum, et trajecta cadavera ferro;
Hic Dolus intortis semper sedet ater ocellis, 145
Jurgiaque, et stimulis armata Calumnia fauces,
Et Furor, atque viæ moriendi mille videntur,
Et Timor, exanguisque locum circumvolat Horror,
Perpetuoque leves per muta silentia Manes
Exululant, tellus et sanguine conscia stagnat. 150
Ipsi etiam pavidi latitant penetralibus antri
EtPhonos,etProdotes,nulloquesequenteperantrum,
Antrum horrens, scopulosum, atrum feralibus um-
Diffugiunt sontes, et retro lumina vortunt; (bris
Hos pugiles Romæ per sæcula longa fideles 155
Evocat antistes Babylonius, atque ita fatur.
Finibus occiduis circumfusum incolit æquor
Gens exosa mihi, prudens natura negavit
Indignam penitus nostro conjungere mundo:
Illuc, sic jubeo, celeri contendite greflu, 160

Tartareoque leves difflentur pulvere in auras
Et rex et pariter'satrapæ, scelerata propago,
Et quotquot fidei caluere cupidine veræ

+jorsan—resolvens. Con

[ocr errors]

Consilii socios adhibete, operisque ministros. Finierat, rigidi cupide paruere gemelli. 165

Interea longo flectens curvamine cœlos Despicit ætherea dominus qui fulgurat arce, Vanaque perversæ ridet conamina turbæ, Atque sui causam populi volet ipse tueri.

Esse ferunt spatium, qua distat ab Aside terra 170 Fertilis Europe, et spectat Mareotidas undas; Hic turris posita est Titanidos ardua Famæ AErea, lata, sonans, rutilis vicinior astris Quam superimpositum vel Athos vel Pelion Ossæ. Mille fores aditusque patent, totidemque fenestræ, Amplaque per tenues tranflucent atria muros:iy6 Excitat hic varios plebs agglomerata susurros; Qualiter instrepitant circum mulctralia bombis Agmina muscarum, aut texto per ovilia junco, Dum Canis æstivum cœli petit ardua culmen. 180 Ipsa quidem summa sedet ultrix matris in arce, Auribus innumeris cinctum caputeminetolli, (tat Queis sonitumexiguum trahit, atque levissima capMurmura, ab extremis patuli confinibus orbis. Nec tot, Aristoride servator inique juvencæ 185. Isidos, immiti volvebas lumina vultu, Lumina non unquam tacito nutantia somno, Lumina subjectas late spectantia terras. Islis illa solet loca luce carentia sæpe Perlustrare, etiam radianti impervia soli: igo

Millenisque loquax auditaque visaque linguis

Cuilibet effundit temeraria, vcraque mendax
Nunc minuit, modo confictis sermonibus auget.
Sed tamen a nostro meruisti carmine laudes
Fama, bonum quo non aliud veracius ullum, 195
Nobis digna cani, nec te memorasse pigebit
Carmine tam longo, fervati scilicet Angli
Officiis vaga diva tuis, tibi reddimus æqua.
Te Deus, æternos motu qui temperat ignes, 199
Fulmine præmiflb alloquitur, terraque tremente:
Fama files? an te latet impiaPapistarum
Conjurata cohors in meque meosqueBritannos
Et nova sceptrigero cædes meditata Iacobo?
Nec plura, illa statim sensit mandata Tonantis,
Et fatis ante fugax stridentes induit alas, 205

Induit et variis exilia corpora plumis;
Dextra tubam gestat Temesæo ex ære sonoram.
Nec mora jam pennis cedentes remigat auras,
Atque parum est curfu celeres prævertere nu'bes,
Jam ventos, jam solis equospost tergareliquit: 210
Et primo Angliacas solito de more per urbes
Ambiguas voces, incertaque murmura spargit,
Mox arguta dolos, et detestabile vulgat
Proditionis opus, nec non facta horrida dictu,
Authoresque addit sceleris, nec garrula cæcis' 215
Insidiis loca structa silet; stupuere relatis,
Et pariter juvenes, pariter tremuere puellæ,
EfFœtique senes pariter, tantæque ruinæ
Sensus ad ætatem fubito penetraverat omnem.

Attamen

Attameri interea populi miserescit ab alto 220
AEthereus pater, et crudelibus obstitit ausis
Papicolum; capti pœnas raptantur ad acres;
At pia thura Deo, et grati solvuntur honores;
Compita læta focis genialibus omnia fumant;
Turba choros juvenilis agit: QuintoqueNovembris
Nulla dies toto occurrit celebratior anno. 226
Anno Ætatis 17. In obitum t Prœsulis Eliensis.

ADHUC madentes rore squalebant genæ,
Et sicca nondum lumina
Adhuc liquentis imbre turgebant salis,

Quem nuper effudi pius,
Dum mcesta charo justa persolvi rogo 5

Wintoniensis Præsulis„
Cum centilinguis Fama (proh semper mali

Cladisque vera nuntia)
Spargit per urbes divitis Britanniæ,

Populosque Neptuno satos, 10

Cessifle morti, et ferreis sororibus

Te generis humani decus,
Qui rex sacrorum illa fuisti in infula

Quæ nomen Anguillæ tenet.
Tunc inquietum pectus ira protinus 15

Ebulliebat fervida,
Tumulis potentem sæpe devovens deam:

Nec vota Naso in Ibida

+ Nicholas Felton, who died Otlober 5, 1626.

Z z Concepit Concepit alto diriora pectore,

Graiusque vates parcius 20

Turpem Lycambis execratus est dolum,

Sponsamque Neobolen suam.
At ecce diras ipse dum fundo graves,

Et imprecor neci necem,
Audisse tales videor attonitus sonos 25

Leni, sub aura, flamine:
Cæcos furores pone, pone vitream

Bilemque et irritas minas,
Quid temere violas non nocenda numina,

Subitoque ad iras percita? 30

Non est, ut arbitraris elufus miser,

Mors atra Noctis silia,
Erebove patre creta, five Erinnye,

Vastove nata sub Chao:
Ast illa cœlo missa stellato, Dei 35

Me(ses ubique colligit;
Animasque mole carnea reconditas

In lucem et auras evocat;
Ut cum fugaces excitant Horæ diem

Themidos Jovisque filiæ; 40

Et sempiterni ducit ad vultus patris;

At justa raptat impios
Sub regna furvi luctuosa Tartari,

Sedesque subterraneas.
Hanc ut vocantem lætus audivi, cito 45

Fœdum reli^ui carcerera,

« PreviousContinue »