Page images
PDF
EPUB

Volatilesque faustus inter milites

Ad astra sublimis feror:
Vates ut olim raptus ad cœlum senex

Auriga currus ignei. 50

Non me Bootis terruere lucidi

Sarraca tarda frigore, aut Formidolosi Scorpionis brachia,

Non ensis Orion tuus.
Prætervolavi fulgidi solis globum, 55

Longeque sub pedibus deam
Vidi triformem, dum coercebat suos

Frænis dracones aureis.
Erraticorum siderum per ordines,

Per lacteas vehor plagas, 60

Velocitatem sæpe miratus novam,

Donec nitentes ad fores
Ventum est Olympi, et regiam crystallinam, et

Stratum smaragdis atrium.
Sed hic tacebo, nam quis effari queat 65

Oriundus humano patre Amœnitates illius loci? mihi

Sat est in æternum frui.

Naturam non pati Jenium.

HEU quam perpetuis erroribus acta fatiscit
Aviamenshominum,tenebrisqueimmersapro-
Oedipodioniam volvit sub pectore noctem! (sundis
Quæ vesana suis metiri facta deorum
Audet, et incisas leges adamante perenni 5

Z z 2 As

Aflimilare suis, nulloque solubile sæclo
Consilium fati perituris alligat horis.

Ergone marcesoet sulcantibus obsita rugis Naturæ facies, et rerum publica mater Omniparum contracta uterum sterilescet ab ævo? Et se fassa senem male certis paflibus ibit n

Sidereum tremebunda caput? num tetra vetustas
Annorumque æterna fames, squalorque situsque
Sidera vexabunt? an et insatiabile Tempus
Esuriet Cœlum, rapietque in viscera patrem? 15
Heu, potuitne suas imprudens Jupiter arces
Hoc contra munisse nefas* et Temporis isto
Exemisse malo, gyrosque dedisse perennes?
Ergo erit ut quandoque sono dilapsa tremendo
Convexi tabulata. ruant, atque obvius ictu 20

Stridatuterque polus, superaque ut Olympius aula
Decidat, horribilisque retecta Gorgone Pallas;
Qualis in AEgean proles Junonia Lemnon
Deturbata sacro cecidit de limine cœli?
Tu quoque Phœbe tui casus imitabere nati 25
Præcipiti curru, subitaque ferere ruina
Pronus, et extincta fumabit lampade Nereus,
Et dabit attonito feralia sibila ponto,
Tunc etiam ae'rei divulsis sedibus Hæmi
Dissultabit apex, imoque allisa barathro 30

Terrebunt Stygium dejecta Ceraunia Ditem,
In superos quibus usus erat, fraternaque bella.

At pater omnipotens fundatis fortius astris

Con

Consuluit rerum summæ, certoque peregit
Pondere fatorum lances, atque ordine surarao 35
Singula perpetuumjussit servare tenorem.
Volvitur hinc lapsu mundi rota prima diurno;
Raptat et ambitos socia vertigine cœlos.
Tardior haud iblito Saturnus, et acer ut olira
Fulmineum rutilat cristata casside Mavors. 4c*

Floridus æternum Phœbus juvenile coruscat,
Nec fovet effœtas loca per declivia terras
Devexo temone Deus; fed semper amica
Luce potens eadem currit per signa rotarum.
Surgit odoratis pariter formosus ab Indis. 45.

AEthereum pecus albenti qui cogit Olympo
Mane vocans, et serus agens in pascua cœli,
Temporis et gemino dispertit regna colore.
Fulget, obitque vices alterno Delia cornu,
Cæruleumque ignem paribus complectitur ulnis. 50
Nec variant elementa fidem, solitoque fragore
Lurida perculsas jaculantur fulmina rupes.
Nec per inane furit leviori murmure Corus,
Stringit et armiseros æquali horrore Gelonos 54
TruxAquilo, spiratque hyemem, nimbosque volu-
Utque solet, Siculi diverberat ima Pelori (tat.

Rex maris, et rauca circumstrepit æquora concha
Oceani Tubicen, nec vasta mole minorem
AEgeona ferunt dorso Balearica cete.
Sed neque Terra tibi sæcli vigor ille vetusti 60
Priscus abest, servatque suum Narcissus odorem,

Et

Et puer ille fuum tenet et puer ille decorem
Phœbe tuusque et Cypri tuus, nec ditior olim
Terra datum sceleri celavit montibus aurum 64
Conscia, vel sub aquis gemmas. Sic denique in
Ibit cunclarum series justiflima rerum, (ævum

Donec flamma orbem populabitur ultima, late
Circumplexa polos, et vasti culmina cœli;
Ingentique rogo flagrabit machina mundi.
De Idea Platonica quemadmodum Ari/ioteles intellexit.

DICITE sacrorum præsides nemorum deæ,
Tuque O noveni perbeata numinis
Memoria mater, quæque in immenso procul
Antro recumbis otiosa AEternitas,
Monumenta servans, et ratas leges Jovis, 5

Cœlique fastos atque ephemeridas Deum,
Quis ille primus cujus ex imagine
Natura solers finxit humanum genus,
AEternus, incorruptus, æquævus polo,
Unusque et universus, exemplar Dei? 10

Haud ille Palladis gemellus innubæ
Interna proles insidet menti Jovis;
Sed quamlibet natura sit communior,
Tamen seorsus extat ad morem unius,
Et, mira, certo stringitur spatio loci; 15

Seu sempiternus ille siderum comes
Cœli pererrat ordines decemplicis,
Citimumve terris incolit lunæ globum:
Sive inter animas corpus adituras sedens

Ob

[graphic]

Obliviosas torpet ad Lethes aquas: 20

Sive in remota forte terrarum plaga
Incedit ingens horrlinis archetypus gigas,
Et diis tremendus erigit celsum caput
Atlante major portitore siderum.
Non cui profundum cæcitas lumen dedit 25

Dircæus augur vidit hunc alto sinu;
Non hunc silenti nocte Pleiones nepos
Vatum sagaci præpes ostendit choro;
Non hunc sacerdos novit Assyrius, licet
Longos vetusti commemoret atavos Nini, 3a

Priscumque Belon, inclytumque Osiridem.
Non ille trino gloriosus nomine
Ter magnus Hermes (ut sit arcani sciens)
Talem reliquit lsidis cultoribus.
At tu perenne ruris Academi decus 35

(Hæc monstra si tu primus induxti scholis)
Jam jam poetas urbis exules tuæ
Revocabis, ipse fabulator maximus,
Aut institutor ipse migrabis foras.

Ad Patrem.

NU N C mea Pierios cupiam per pectora fontes
Irriguas torquere vias, totumque per ora
Volvere laxatum gemino de vertice rivum;
Ut tenues oblita sonos audacibus alis
Surgat in officium venerandi Musa parentis. 5
Hoc utcunque tibi gratum pater optime carmen
Exiguum meditatur opus, nec novimus ipsi

Ap

« PreviousContinue »