Page images
PDF
EPUB

Assimilare suis, nulloque solubile fæclo
Consilium fati perituris alligat horis.

Ergóne marcescet sulcantibus obfita rugis
Naturæ facies, et rerum publica mater
Omniparum contracta uterum fterilescet ab ævo ?
Et se fassa senem malè certis passibus ibit 11
Sidereum tremebunda caput? num tetra vetustas
Annorumque æterna fames, fqualorque fitusque
Sidera vexabunt ? an et insatiabile Tempus
Esuriet Cælum, rapietque in viscera patrem? 15
Heu, potuitne suas imprudens Jupiter arces
Hoc contra munîsle nefas, et Temporis isto
Exemisse malo, gyrosque dedisse perennes ?
Ergo erit ut quandoque sono dilapsa tremendo
Convexi tabulata ruant, atque obvius ictu 20
Stridat uterque polus, superâque ut Olympius aulâ
Decidat, horribilisque retectâ Gorgone Pallas ;
Qualis in AEgean proles Junonia Lemnon
Deturbata sacro cecidit de limine cæli ?
Tu quoque Phæbe tui casus imitabere nati 25
Præcipiti curru, subitâque ferere ruinâ
Pronus, et extinctâ fumabit lampade Nereus,
Et dabit attonito feralia sibila ponto.
Tunc etiam aërei divullis sedibus Hæmi
Dissultabit apex, imoque allisa barathro 30
Terrebunt Stygium dejecta Ceraunia Ditem,
In superos quibus usus erat, fraterņaque bella.

At pater omnipotens fundatis fortius aftris

Con

Consuluit rerum summæ; certoque peregit
Pondere fatorum lances, atque ordine summo 35
Singula perpetuum jussit servare tenorem.
Volvitur hinc lapsu mundi rota prima diurno;
Raptat et ambitos sociâ vertigine coelos.
Tardior haud solito Saturnus, et acer ut olim
Fulmineum rutilat cristatâ casside Mavors. 40
Floridus æternum Phæbus juvenile coruscat,
Nec fovet effætas loca per declivia terras
Devexo temone Deus; sed semper amica
Luce potens eadem currit per signa rotarum.
Surgit odoratis pariter formosus ab Indis

45
AEthereum pecus albenti qui cogit Olympo
Mane vocans, et serus agens in pascua cæli,
Temporis et gemino dispertit regna colore.
Fulget, obitque vices alterno Delia cornu,
Cæruleumque ignem paribus complectitur ulnis. 50
Nec variant elementa fidem, solitoque fragore
Lurida perculsas jaculantur fulmina rupes.
Nec per inane furit leviori murmure Corus,
Stringit et armiferos æquali horrore Gelonos 54
Trux Aquilo, spiratque hyemem, nimbosque volu-
Utque solet, Siculi diverberat ima Pelori (tat.
Rex maris, et raucâ circumstrepit æquora concha
Oceani Tubicen, nec vastâ mole minorem
AEgeona ferunt dorso Balearica cete.
Sed neque Terra tibi sæcli vigor ille vetusti 60
Priscus abeft, servatque suum Narcissus odorem,

Et

Et puer ille suum tenet et puer ille decorem Phæbe tuusque et Cypri tuus, nec ditior olim Terra datum sceleri celavit montibus aurum 64 Conscia, vel sub aquis gemmas. Sic denique in Ibit cunciarum series justissima rerum, (ævum Donec flamma orbem populabitur ultima, latè Circumplexa polos, et vafti culmina cæli; Ingentique rogo flagrabit machina mundi.

De Idea Platonica quemadmodum Aristoteles intellexit. N ICITE sacrorum præsides nemorum deæ,

Tuque O noveni perbeata numinis
Memoria mater, quæque in immenso procul
Antro recumbis otiosa AEternitas,
Monumenta servans, et ratas leges Jovis,
Cælique fastos atque ephemeridas Deûm,
Quis ille primus cujus ex imagine
Natura folers finxit humanum genus,
AEternus, incorruptus, æquævus polo,
Unusque et universus, exemplar Dei?,
Haud ille Palladis gemellus innubæ
Interna proles insidet menti Jovis;
Sed quamlibet natura fit communior,
Tamen seorsùs extat ad morem unius,
Et, mira, certo stringitur fpatio loci;
Seu sempiternus ille fiderum comes
Cæli pererrat ordines decemplicis,
Citimúmve terris incolit lunæ globum:
Sive inter animas corpus adituras sedens

Ob

IO

Obliviosas torpet ad Lethes aquas:

20 Sive in remotâ forte terrarum plaga Incedit ingens hominis archetypus gigas, Et diis tremendus erigit celsum caput Atlante major portitore fiderum.. Non cui profundum cæcitas lumen dedit 25 Dircæus augur vidit hunc alto sinu; Non hunc silenti nocte Plëiones nepos Vatum sagaci præpes oftendit choro; Non hunc facerdos novit Assyrius, licet Longos vetusti commemoret atavos Nini, 30 Priscumque Belon, inclytumque Osiridem. Non ille trino gloriosus nomine Ter magnus Hermes (ut sit arcani sciens) Talem reliquit Ifidis cultoribus. At tu perenne ruris Academi decus ; 35 (Hæc monstra si tu primus induxti scholis) Jam jam poetas urbis exules tuæ Revocabis, ipse fabulator maximus, Aut institutor ipse migrabis foras.

Ad Patrem. N UNC mea Pierios cupiam per pectora fontes: TV Irriguas torquere vias, totumque per ora Volvere laxatum gemino de vertice rivum ; Ut tenues oblita sonos audacibus alis Surgat in officium venerandi Musa parentis. 5. Hoc utcunque tibi gratum pater optime carmen Exiguum meditatur opus, nec novimus ipsi

Ap

Apliùs à nobis quæ poffint munera donis
Respondere tuis, quamvis nec maxima possint
Respondere tuis, nedum ut par gratia donis 10
Esse queat, vacuis quæ redditur arida verbis.
Sed tamen hæc noftros oftendit pagina census,
Et quod habemus opum chartâ numeravimus iftâ,
Quæ mihi sunt nullæ, nisi quas dedit aurea Clio
Quas mihi semoto somni peperere sub antro, 15
Et nemoris laureta sacri Parnaslides umbræ.

Nec tu vatis opus divinum defpice carmen,
Quo nihil æthereos ortus, et semina cæli,
Nil magis humanam commendat origine mentem,
Sancta Promethéæ retinens vestigia flammæ. 20
Carmen amant superi, tremebundaque Tartara car-
Ima ciere valet, divosque ligare profundos, (men
Et triplici duros Manes adamante coercet.
Carmine sepositi retegunt arcana futuri
Phæbades, et tremulæ pallentes ora Sibyllæ; 25
Carmina sacrificus sollennes pangit ad aras,
Aurea seu fternit motantem cornua taurum;
Seu cùm fata sagax fumantibus abdita fibris
Consulit, et tepidis Parcam scrutatur in extis.
Nos etiam patrium tunc cum repetemus Olympum,
AEternæque moræ ftabunt immobilis ævi, 31
Ibimus auratis per cæli templa coronis,
Dulcia suaviloquo sociantes carmina plectro, .
Astra quibus, geminique poli convexa fonabunt.
Spiritus et rapidos qui circinat igneus orbes, 35

Nunc

« PreviousContinue »