Page images
PDF
EPUB

Apiius a nobis quæ possint munera donis
Respondere tuis, quamvis nec maxima possint
Respondere tuis, nedum ut par gratia donis 10
Esse queat, vacuis quæ redditur arida verbis.
Sed tamen hæc nostros ostendit pagina census,
Et quod habemus opum eharta numeravimus ista,
Quæ mihi sunt nullæ, nisi quas dedit aurea Clio
Quas mihi semoto somni peperere sub antro, 15
Et nemoris laureta sacri Parnaflides umbræ.

Nec tu vatis opus divinum despice carmen,
Quo nihil æthereos ortus, et semina cœli,
Nil magis humanam commendat origine mentem,
Sancta Prometheæ retinens vestigia flammæ. 20
Carmen amant superi, tremebundaque Tartara car-
Ima ciere valet, divosque ligare profundos, (men
Et triplici duros Manes adamante coercet.
Carmine sepositi retegunt arcana suturi
Phœbades, et tremulæ pallentes ora Sibyllæ; 25
Carmina sacrificus sollennes pangit ad aras,
Aurea feu sternit motantem cornua taurum;
Seu cum fata sagax fumantibus abdita fibris
Consulit, et tepidis Parcam scrutatur in extis.
Nos etiampatrium tunc cum repetemus Olympum,
AEternæque moræ stabunt immobilis ævi, 31

lbimus auratis per cœli templa coronis,
D,ulcia suaviloquo sociantes carmina plectro,
Astra quibus, geminique poli convexa sonabunt.
Spiritus £t rapidos qui circinat igneus orbes, 35

Nunc

Nunc quoque sidereis intercinit ipse choreis
Immortale melos, et inenarrabile carmen;
Torrida dum rutilus compescit sibila serpens,
Demissoque ferox gladio mansuescit Orion;
Stellarum nec sentit onus Maurusius Atlas. 40
Carmina regales epulas ornare solebant,
Cum nondum luxus, vastæque immensa vorago
Nota gulæ, et modico spumabat cœna Lyæo.
Tum de more sedens festa ad convivia vates
AEsculea intonsos redimitus ab arbore crines, 45
Heroumque actus, imitandaque gesta canebat,
'Et chaos, et positi late fundamina mundi,
Reptantesque deos, et alentes numina glandes,
Et nondum AEtneo quæsitum fulmen ab antro.
Denique quid vocis modulamen inane juvabit, 50
Verborum sensusque vacans, numerique loquacis?
Silvestres decet iste choros, non Orphea cantus,
Qui tenuit fluvios et quercubus addidit aures
Carmine, non cithara,simulachraquefunctacanendo
Compulit in lacrymas; habet has a carmine laudes.
Nec tu perge precor sacras contemnere Musas, 56
Nec vanas inopesque puta, quarum ipse peritus
Munere, mille sonos numeros componis ad aptos,
Millibus et vocem modulis variare canoram
Doctus, Arionii merito sis nominis hæres. 60

Nunc tibi quid mi rum, si me genuiiTe poetam
Contigerit, charo si tam prope sanguine juncti
Cognatas artes, studiumque affine sequamur?

A a a Ipse

Ipse volens Phœbus fe dispertire duobus,
Altera dona mihi, dedit altera dona parenti, 65
Dividuumque Deum genitorque puerque tenemus.
Tu tamen ut simules teneras odisse Camœnas,
Non odisse reor, neque enim, pater, ire jubebas
Qua via lata patet, qua pronior area lucri,
Certaque condendi fidget spes aurea nummi: 70
Nec rapis ad leges, male custoditaque gentis
Jura, nec infulfis damnas clamoribus aures.
Sed magis excultam cupiens ditescere mentem,
Me procul urbano strepitu, seceflibus altis
Abductum Aoniæ jucunda per otia ripæ 75

Phœbæo lateri comitem finis ire beatum.
Officium chari taceo commune parentis,
Me poscunt majora, tuo pater optime sumptu
Cum mihi Romuleæ patuit facundia linguæ,
Et Latii veneres, et quæ Jovis ora decebant 80
Grandia magniloquis elata vocabula Graiis,
Addere fuasisti quos jactat Gallia flores,
Et quam degeneri novus Italus ore loquelam
Fundit, barbaricos testatus voce tumultus,
Quæque Palæstinus loquitur mysteria vates. 85
Denique quicquid habet cœlum, subjectaque coelo
Terra parens, terræque et cœlo interfluus aer,
Quicquid et unda tegit, pontiqueagitabile marmor,
Per te nosse licet, per te, si node libebit.
Dimotaque venit spectanda scientia nube, go

Nudaque conspicuos inclinat ad oscula vultus,

Ni fugisse velim, ni sit libasse molestum.

I nunc, confer opes quisquis malesanus avitas Austriaci gazas, Periianaque regna præoptas. Quæ potuit majora pater tribuisse, vel ipse 95

Jupiter, excepto, donasset ut omnia, cœlo?
Non potiora dedit, quamvis et tuta fuissent,
Publica qui juveni commisit lumina nato
Atque Hyperionios currus, et fræna diei,
Et circum undantem radiata luce tiaram. 100

Ergo ego jam doctæ pars quamlibet ima catervæ
Victrices hederas inter, laurosque sedebo,
Jamque nec obscurus populo miscebor inerti,
Vitabuntque oculos vestigia nostra profanos.
Este procul vigiles curæ, procul este querelæ, 105
Invidiæque acies transverso tortilis hirquo,
Sæva nec anguiferos extende calumnia rictus;
In me triste nihil fœdissima turba potestis,
Nec vestri sum juris ego; securaque tutus
Pectora, vipereo gradiar sublimis ab ictu. no

At tibi, chare pater, postquam non æqua merenti
Posse referre datur, nec dona rependere factis,
Sit memorasse satis, repetitaque munera grato
Percensere animo, fidæque reponere menti.

Et vos, O nostri, juvenilia carmina, lusus, 115 Si modo perpetuos sperare audebitis annos. Et domini superesse rogo, lucemque tueri, Nec spisso rapient oblivia nigra sub Orco,

A a a 2 For

Forfkan has laudes, decantatumque parentis

Nomen, ad cxemplum, sero servabitis ævo. 120

Ad Sal/Mum Poe tain Komanum œgrotantem.

SCATiOjVTES.

OMusa gressum quæ volens trahis claudum,
Vulcanioque tarda gaudes inceflu,
Nec sentis illud in loco minus gratum,
Quam cum decentes flava Deiope suras
Alternat aureum ante Junonis lectum, 5

Adesdum et hæc s'is verba pauca Salfillo
Refer, Camœna nostra cur tantum est cordi,
Quamque ille magnis prætulit immerito divis.
Hæc ergo alumnus ille Londini Milto,
Diebus hisce qui suum linquens nidum 10

Polique tractum, (pessimus ubi ventorum,
Insanientis impotensque pulmonis
Pernix anhela sub Jove exercet flabra)
Venit seraces Itali soli ad glebas,
Visum superba cognitas urbes fama i$

Virosque doctæque indolem juventutis,
Tibi optat idem hic faulla multa Salsille,
Habitumque fesso corpori penitus sanum;
Cui nunc profunda bilis infestat renes,
Præcordiisque fixa damnosum spirat. 20

Nec id pepercit impia quod tu Romano
Tam cultus ore Lelbium condis melos.
O dulce divum munus, O salus Hebes
Germana! Tuque Phœbe mojborum terror

?y

« PreviousContinue »