Page images
PDF
EPUB

Obliviosas torpet ad Lethes aquas: 20

Sive in remota forte terrarum plaga
Incedit ingens horrlinis archetypus gigas,
Et diis tremendus erigit celsum caput
Atlante major portitore siderum.
Non cui profundum cæcitas lumen dedit 25

Dircæus augur vidit hunc alto sinu;
Non hunc silenti nocte Pleiones nepos
Vatum sagaci præpes ostendit choro;
Non hunc sacerdos novit Assyrius, licet
Longos vetusti commemoret atavos Nini, 3a

Priscumque Belon, inclytumque Osiridem.
Non ille trino gloriosus nomine
Ter magnus Hermes (ut sit arcani sciens)
Talem reliquit lsidis cultoribus.
At tu perenne ruris Academi decus 35

(Hæc monstra si tu primus induxti scholis)
Jam jam poetas urbis exules tuæ
Revocabis, ipse fabulator maximus,
Aut institutor ipse migrabis foras.

Ad Patrem.

NU N C mea Pierios cupiam per pectora fontes
Irriguas torquere vias, totumque per ora
Volvere laxatum gemino de vertice rivum;
Ut tenues oblita sonos audacibus alis
Surgat in officium venerandi Musa parentis. 5
Hoc utcunque tibi gratum pater optime carmen
Exiguum meditatur opus, nec novimus ipsi

Ap

Aplius a nobis quæ possint rnunera donis
Respondcre tuis, quamvis nec maxima possint
Respondere tuis, nedum ut par gratia donis 10
Esse queat, vacuis quæ redditur arida verbis.
Sed tamen hæc nostros ostendit pagina census,
Et quod habemus opum eharta numeravimus ista,
Quæ mihi sum nullæ, nisi quasdedit aurea Clio
Quas mihi semoto somni peperere sub antro, .15
Et nemoris laureta sacri Parnassides umbræ.

Nec tu vatis opus divinum despice carmen,
Quo nihil æthereos ortus, et semina cœli,
Nil magis humanam commendat origine mentem,
Sancla Prometheæ retinens vestigia flammæ. 20
Carmen amant superi, tremebundaque Tartaracar-
Ima ciere valet, divosque ligare profundos, (men
Et triplici duros Manes adamante coercet.
Carmine fepositi retegunt arcana suturi
Phœbades, et tremulæ pallentes ora Sibyllæ; 25
Carmina sacrificus sollennes pangit ad aras,
Aurea feu sternit motantem cornua taurum;
Seu cum fata sagax fumantibus abdita fibris
Consulit, et tepidis Parcam scrutatur in extis.
Nos etiampatrium tunc cum repetemus Olympirm,
AEternæque moræ stabunt immobilis ævi, 31

Ibimus auratis per cœli templa coronis,
D,ulcia suaviloquo sociantes carmina pleclro,
Astra quibus, geminique poli convexa sonabunt.
Spiritus et rapidos qui circinat igneus orbes, 35

Nunc

Nunc quoque sidereis intercinit ipse choreis
Immortale melos, et inenarrabile carmen;
Torrida dum rutilus compescit sibila serpens,
Demissoque ferox gladio mansuescit Orion;
Stellarum nec sentit onus Maurusius Atlas. 40
Carmina regales epulas ornare solebant,
Cum nondum luxus, vastæque immensa vorago
Nota gulæ, et modico spumabat cœna Lyæo.
Tum de more sedens festa ad convivia vates
AEsculea intonsos redimitus ab arbore crines, 45
Heroumque actus, imitandaque gesta canebat,
'Et chaos, et positi late fundamina mundi,
Reptantesque deos, et alentes numina glandes,
Et nondum AEtneo quæsitum fulmen ab antro.
Denique quid vocis modulamen inane juvabit, 50
Verborum sensusque vacans, numerique loquacis?
Silvestres decet iste choros, non Orphea cantus,
Qui tenuit fluvios et quercubus addidit aures
Carmine, non cithara,simulachraquefunctacanendo
Compulit in lacrymas; habet has a carmine laudes.
Nec tu perge precor sacras contemnere Musas, 56
Nec vanas inopesque puta, quarum ipse peritus
Munere, mille sonos numeros componis ad aptos,
Millibus et vocem modulis variare canoram
Doctus, Arionii merito sis nominis hæres. 60

Nunc tibi quid mi rum, si me genuiiTe poetam
Contigerit, charo si tam prope sanguine juncti
Cognatas artes, studiumque affine sequamur?

A a a Ipse

Ipse volens Phœbus fe dispertire duobus,
Altera dona mihi, dedit altera dona parenti, 65
Dividuumque Deum genitorque puerque tenemus.
Tu tamen ut simules teneras odisse Camœnas,
Non odisse reor, neque enim, pater, ire jubebas
Qua via lata patet, qua pronior area lucri,
Certaque condendi sulget spes aurea nummi: 70
Nec rapis ad leges, male custoditaque gentis
Jura, nec insulsis damnas clamoribus aures.
Sed magis excultam cupiens ditescere mentem,
Me procul urbano strepitu, secessibus altis
Abductum Aoniæ jucunda per otia ripæ 75

Phœbæo lateri comitem finis ire beatum.
Officium chari taceo commune parentis,
Me poscunt majora, tuo pater optime fumptu
Cum mihi Romuleæ patuit facundia linguæ.
Et Latii veneres, et quæ Jovis ora decebant 80
Grandia magniloquis elata vocabula Gratis,
Addere suasisti quos jactat Gallia stores,
Et quam degeneri novus Italus ore loquelam
Fundit, barbaricos testatus voce tumultus,
Quæque Palæstinus loquitur mysteria vates. 85
Denique quicquid habet cœlum, subjectaque cœlo
Terra parens, terræque et cœlo interfluus aer,
Quicquid et unda tegit, pontique agitabile marmor,
Per te nosse licet, per te, si node libebit.
Dimotaque venit spectanda scientia nube, go

Nudaque conspicuos inclinat ad oscula vultus,

Ni fugisse velim, ni sit libasse molestum.

I nunc, confer opes quisquis malesanus avitas Austriaci gazas, Periianaque regna præoptas. Quæ potuit majora pater tribuisse, vel ipse 95

Jupiter, excepto, donasset ut omnia, cœlo?
Non potiora dedit, quamvis et tuta fuissent,
Publica qui juveni commisit lumina nato
Atque Hyperionios currus, et fræna diei,
Et circum undantem radiata luce tiaram. 100

Ergo ego jam doctæ pars quamlibet ima catervæ
Victrices hederas inter, laurosque sedebo,
Jamque nec obscurus populo miscebor inerti,
Vitabuntque oculos vestigia nostra profanos.
Este procul vigiles curæ, procul este querelæ, 105
Invidiæque acies transverso tortilis hirquo,
Sæva nec anguiferos extende calumnia rictus;
In me triste nihil fœdissima turba potestis,
Nec vestri sum juris ego; securaque tutus
Pectora, vipereo gradiar sublimis ab ictu. no

At tibi, chare pater, postquam non æqua merenti
Posse referre datur, nec dona rependere factis,
Sit memorasse satis, repetitaque munera grato
Percensere animo, fidæque reponere menti.

Et vos, O nostri, juvenilia carmina, lusus, 115 Si modo perpetuos sperare audebitis annos. Et domini superesse rogo, lucemque tueri, Nec spisso rapient oblivia nigra sub Orco,

A a a 2 For

« PreviousContinue »