Page images
PDF
EPUB

Nunc quoque fidereis intercinit ipse choreis
immortale melos, et inenarrabile carmen;
Torrida dum rutilus compescit sibila serpens,
Demissoque ferox gladio mansuescit Orion ;
Stellarum nec sentit onus Maurusius' Atlas. 40
Carmina regales epulas ornare solebant,
Cum nondum luxus, vastæque immensa vorago
Nota gulæ, et modico spumabat cæna Lyxo.
Tum de more sedens festa ad convivia vates
AEsculeâ intonsos redimitus ab arbore crines, 45
Heroumque actus, imitandaque gesta canebat,
Et chaos, et positi latè fundamina mundi,
Reptantesque deos, et alentes numina glandes,
Et nondum AEtneo quæsitum fulmen ab antro.
Denique quid vocis modulamen inane juvabit, 50
Verborum sensusque vacans, numerique loquacis ?
Silvestres decet iste choros, non Orphea cantus,
Qui tenuit fluvios et quercubus addidit aures
Carmine, non citharâ, simulachraquefuncta canendo
Compulit in lacrymas; habet has à carmine laudes.

Nec tu perge precor facras contemnere Musas, 56
Nec vanas inopesque puta, quarum ipse peritus
Munere, mille sonos numeros componis ad aptos,
Millibus et vocem modulis variare canoram
Doctus, Arionii meritò sis nominis hæres. 60
Nunc tibi quid mirum, fi me genuisse poëtam
Contigerit, charo si tam propè sanguine juncti
Cognatas artes, studiumque affine sequamur ?
Ааа

Ipse

Ipse volens Phæbus se dispertire duobus,
Altera dona mihi, dedit altera dona parenti, 65
Dividuumque Deum genitorque puerque tenemus.

Tu tamen ut fimules teneras odisse Camænas,
Non odisse reor, neque enim, pater, ire jubebas
Quà via lata patet, quà pronior area lucri,
Certaque condendi fulget fpes aurea nummi: 70
Nec rapis ad leges, malè custoditaque gentis
Jura, nec insulsis damnas clamoribus aures.
Sed magis excultam cupiens ditescere mentem,
Me procul urbano ftrepitu, secessibus altis
Abductum Aoniæ jucunda per otia ripæ 75
Phæbæo lateri comitem finis ire beatum.
Officium chari taceo commune parentis,
Me poscunt majora, tuo pater optime fumptu
Cùm mihi Romuleæ patuit facundia linguæ,
Et Latii veneres, et quæ Jovis ora decebant 80
Grandia magniloquis elata vocabula Graiis,
Addere suasisti quos jactat Gallia flores,
Et quam degeneri novus Italus ore loquelam
Fundit, barbaricos teftatus voce tumultus,
Quæque Palæstinus loquitur mysteria vates. 85
Denique quicquid habet cælum, subjectaque cælo
Terra parens, terræque et cælo interfluus aer,
Quicquid et unda tegit, pontique agitabile marmor,
Per te nosse licet, per te, si nosle libebit.
Dimotà que venit spectanda scientia nube, go
Nudaque conspicuos inclinat ad oscula vultus,

Ni

Ni fugisse velim, ni sit libâsse molestum.

I nunc, confer opes quisquis malesanus avitas Auftriaci gazas, Perüanaque regna præoptas. Quæ potuit majora pater tribuisse, vel ipse 95 Jupiter, excepto, donâsset ut omnia, cælo ? Non potiora dedit, quamvis et tuta fuissent, . Publica qui juveni commisit lumina nato Atque Hyperionios currus, et fræna diei, Et circum undantem radiatâ luce tiaram. 100 Ergo ego jam doctæ pars quamlibet ima catervæ Victrices hederas inter, laurosque sedebo, Jamque nec obscurus populo miscebor inerti, Vitabuntque oculos vestigia nostra profanos. Este procul vigiles curæ, procul este querelæ, 105 Invidiæque acies transverso tortilis hirquo, Sæva nec anguiferos extende calumnia rictus ; In me triste nihil fædisfima turba potestis, Nec vestri sum juris ego; securaque tutus Pectora, vipereo gradiar sublimis ab ictu.

At tibi, chare pater, postquam non æqua merenti Posse referre datur, nec dona rependere factis, Sit memorâsse satis, repetitaque munera grato Percensere animo, fidæque reponere menti.

Et vos, O nostri, juvenilia carmina, lusus, 115 Si modo perpetuos fperare audebitis annos, Et domini superesse rogo, lucemque tueri, Nec fpisso rapient oblivia nigra sub Orco,

I10

A

a a 2

For

Forsitan has laudes, decantatumque parentis Nomen, ad exemplum, sero servabitis ævo. 120 Ad Salfillum Poetam Romanum ægrotantem.

SCA ZO N T E S. n Musa gressum quæ volens trahis claudum,

Vulcanioque tarda gaudes incessu, Nec fentis illud in loco minus gratum, . Quàm cùm decentes flava Dëiope suras Alternat aureum ante Junonis lectum, 5 Adesdum et hæc s'is verba pauca Salsillo Refer, Camæna noftra cur tantum est cordi, Quamque ille magnis prætulit immeritò divis. Hæc ergo alumnus ille Londini Milto, Diebus hisce qui suum linquens nidum 10 Polique tractum, (pessimus ubi ventorum, Insanientis impotensque pulmonis Pernix anhela sub Jove exercet flabra) Venit feraces Itali soli ad glebas, Visum superbâ cognitas urbes famâ Virosque doctæque indolem juventutis, Tibi optat idem hic fausla multa Salsille, Habitumque fesso corpori penitùs sanum; Cui nunc profunda bilis infestat renes, Præcordiisque fixa damnosum fpirat. Nec id pepercit impia quòd tu Romano Tam cultus ore Lesbium condis melos. , O dulce diyûm munus, O falus Hebes Germana! Tuque Phæbe morborum terror

Py

[merged small][ocr errors]

Pythone cæso, five tu magis Pæan
Libenter audis, hic tuus facerdos eft.
Querceta Fauni, vosque rore vinoso
Colles benigni, mitis Evandri sedes,
Siquid falubre vallibus frondet vestris,
Levamen ægro ferte certatim vati.
Sic ille charis redditus rursùm Musis
Vicina dulci prata mulcebit cantu.
Ipse inter atros emirabitur lucos
Numa, ubi beatum degit otium æternum,
Suam reclivis semper AEgeriam spectans.
Tumidusque et ipse Tibris hinc delinitus
Spei favebit annuæ colonorum :
Nec in sepulchris ibit obsessum reges
Nimiùm sinistro laxus irruens loro:
Sed fræna melius temperabit undarum,
Adusque curvi falsa regna Portumni.

35

40

MAN

« PreviousContinue »